출처 : Universitätsbibliothek Freiburg im Breisgau
뛰어쓰기가 잘못된 부분이 제법 있습니다. 주의하시기 바랍니다
권별·장별 목록
LIBER I - CAPUT 1
Magnus es, domine, et laudabilis valde: magna virtus tua, et sapientiae tuae non est numerus. et laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae, et homo circumferens mortalitem suam, circumferens testimonium peccati sui et testimonium, quia superbis resistis: et tamen laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae.tu excitas, ut laudare te delectet, quia fecisti nos ad te et inquietem est cor nostrum, donec requiescat in te. da mihi, domine, scire et intellegere, utrum sit prius invocare te an laudare te, et scire te prius sit an invocare te. sed quis te invocat nesciens te? aliud enim pro alio potest invocare nesciens. an potius invocaris, ut sciaris? quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine praedicante? et laudabunt dominum qui requirunt eum. quaerentes enim inveniunt eum et invenientes laudabunt eum. quaeram te, domine, invocans te, et invocem te credens in te: praedicatus enim es nobis. invocat te, domine, fides mea, quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem filii tui, per ministerium praedicatoris tui.
Et quomodo invocabo deum meum, deum et dominum meum, quoniam utique inme ipsum eum invocabo, cum invocabo eum? et quis locus est in me, quoveniat in me deus meus? quo deus veniat in me, deus, qui fecit caelum et terram? itane, domine deus meus, est quiquam in me, quod capiat te?an vero caelum et terra, quae fecisti et in quibus me fecisti, capiuntte? an quia sine te non esset quidquid est, fit, ut quidquid est capiat te? quoniam itaque et ego sum, quid peto, ut venias in me, quinon essem, nisi esses in me? non enim ego iam in inferis, et tamen etiam ibi es. nam etsi descendero in infernum, ades. non ergo essem, deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. an potius non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia? etiam sic, domine, etiam sic. quo te invoco, cum in te sim? aut unde venias in me? quo enim recedam extra caelum et terram, ut inde in me veniat deus meus, qui dixit: caelum et terram ego impleo?
Capiunt ergone te caelum et terra, quoniam tu imples ea? an imples et restat, quoniam non te capiunt? et quo refundis quidquid impleto caeloet terra restat ex te? an non opus habes, ut quoquam continearis, qui contines omnia, quoniam quae imples continendo imples? non enim vasa, quae te plena sunt, stabilem te faciunt, quia etsi frangantur non effunderis. et cum effunderis super nos, non tu iaces, sed erigis nos,nec tu dissiparis, sed colligis nos. sed quae imples omnia, te toto imples omnia. an quia non possunt te totum capere omnia, partem tui capiunt et eandem partem simul omnia capiunt? an singulas singula et maiores maiora, minores minora capiunt? ergo est aliqua pars tua maior, aliqua minor? an ubique totus es et res nulla te totum capit?
Quid est ergo deus meus? quid, rogo, nisi dominus deus? quis enim dominus praeter dominum? aut quis deus praeter deum nostrum? summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et iustissime, secretissime et praesentissime, pulcherrime et fortissime,stabilis et inconprehensibilis, inmutabilis, mutans omnia, numquam novus, numquam vetus, innovans omnia; in vetustatem perducens superboset nesciunt; semper agens, semper quietus, colligens et non egens, portans et implens et protegens, creans et nutriens, perficiens, quaerens, cum nihil desit tibi. amas nec aestuas, zelas et securus es; paenitet te et non doles, irasceris et tranquillus es, opera mutasnec mutas consilium; recipis quod invenis et numquam amisisti; numquaminops et gaudes lucris, numquam avarus et usuras exigis. supererogaturtibi, ut debeas, et quis habet quicquam non tuum? reddens debita nullidebens, donans debita nihil perdens. et quid diximus, deus meus, vita mea, dulcedo mea sancta, aut quid dicit aliquis, cum de te dicit? et vae tacentibus de te, quoniam loquaces muti sunt.
Quis mihi dabit adquiescere in te? quis dabit mihi, ut venias in cor meum et inebries illud, ut obliviscar mala mea et unum bonum meum amplectar, te? quid mihi es? miserere, ut loquar. quid tibi sum ipse, ut amari te iubeas a me et, nisi faciam, irascaris mihi et mineris ingentes miserias? parvane ipsa est, si non amem te? ei mihi! dic mihi per miserationes tuas, domine deus meus, quid sis mihi. dic animae meae: salus tua ego sum. sic dic, ut audiam. ecce aures cordis mei ante te, domine; aperi eas et dic animae meae: salus tua ego sum. curram post vocem hanc et adprehendam te. noli abscondere a me faciem tuam: moriar, ne moriar, ut eam videam. Angusta est domus animae meae, quo venias ad eam: dilatetur abs te. ruinosa est: refice eam. habet quae offendant oculos tuos: fateor et scio. sed quis mundabit eam? aut cui alteri praeter te clamabo: ab occultis meis munda me, domine, et ab alienis parce servo tuo? credo, propter quod et loquor. domine, tu scis. nonne tibi prolocutus sum adversum me delicta mea, deus meus, et tu dimisisti inpietatem cordis mei? non iudicio contendotecum, qui veritas es; et ego nolo fallere me ipsum, ne mentiatur iniquitas mea sibi. non ergo iudicio contendo tecum, quia, si iniquitates observaveris, domine, domine, quis sustinebit?
Sed tamen sine me loqui apud misericordiam tuam, me terram et cinerem,sine tamen loqui, quoniam ecce misericordia tua est, non homo, inrisormeus, cui loquor. et tu fortasse inrides me, sed conversus misereberismei. quid enim est quod volo dicere, domine, nisi quia nescio, unde venerim huc, in istam, dico vitam mortalem, an mortalem vitalem? nescio. et susceperunt me consolationes miserationum tuarum, sicut audivi a parentibus carnis meae, ex quo et in qua me formasti in tempore; non enim ego memini. exceperunt ergo me consolationes tactis humani, nec mater mea vel nutrices meae sibi ubera implebant, sed ut mihi per eas dabes alimentum infantiae, secundum institutionem tuam, et divitias usque ad fundum rerum dispositas. tu etiam mihi dabas nolle amplius, quam dabas, et nutrientibus me dare mihi velle quod eisdabas: dare enim mihi per ordinatum affectum volebant quo abundabant ex te. nam bonum erat eis bonum meum ex eis, quod ex eis non, sed per eas erat: ex te quippe bona omnia, deus, et ex deo meo salus mihi universa. quod animadverti postmodum clamante te mihi per haec ipsa, quae tribuis intus et foris. nam tunc sugere noram et adquiescere delectationibus, flere autem offensiones carnis meae, nihil amplius. Post et ridere coepi, dormiens primo, deinde vigilans. hoc enim de me mihi indicatum est et credidi, quoniam sic videmus alios infantes; namista mea non memini. et ecce paulatim sentiebam, ubi essem, et voluntates meas volebam ostendere eis, per quos implerentur, et non poteram, quia illae intus erant, foris autem illi, nec ullo suo sensu valebant introire in animam meam. itaque iactabam et membra et voces, signa similia voluntatibus meis, pauca quae poteram, qualia poteram: non enim erant veri similia. et cum mihi non obtemperabatur, vel non intellecto vel ne obesset, indignabar non subditis maioribus, et liberis non servientibus, et me de illis flendo vindecabam. tales esseinfantes didici, quos discere potui, et me talem fuisse magis mihi ipsi indicaverunt nescientes quam scientes nutritores mei. Et ecce infantia mea olim mortua est et ego vivo. in autem, domine, qui et semper vivis et nihil moritur in te, quoniam ante primordia saeculorumet ante omne, quod vel ante dici potest, tu es et deus es dominusque omnium, quae creasti, et apud te rerum omnium instabilem stant causae,et rerum omnium mutabilium inmutabiles manent origines, et omnium inrationalium et temporalium sempiternae vivunt rationes, dic mihi supplici tuo, deus, et misericors misero tuo, dic mihi, utrum alicui iam aetati meae mortuae successerit infantia mea. an illa est, quam egi intra viscera matris meae? nam et de illa mihi nonnihil indicatum est et praegnantes ipse vidi feminas. quid ante hanc etiam, dulcedo mea, deus meus? fuine alicubi aut aliquis? nam quis mihi dicat ista, non habeo; nec pater nec mater potuerunt, nec aliorum experimentum, nec memoria mea. an irrides me ista quaerentem, teque de hoc, quod novi, laudari a me iubes, et confiteri me tibi? confiteor tibi, domine caeli et terrae, laudem dicens tibi de primordiis et infantia mea, quae non memini; et dedisti ea homini ex aliis de se conicere et auctoritatibus etiam muliercularum multa de se credere. eram enim et vivebam etiam tunc, et signa, quibus sensa mea nota aliis facerem, iamin fine infantiae quaerebam. unde hoc tale animal nisi abs te, domine?an quisquam se faciendi erit artifex? aut ulla vena trahitur aliunde, qua esse et vivere currat in nos, praeterquam quod tu facis nos, domine, cui esse et vivere non aliud atque aliud est, quia summe esse atque summe vivere id ipsum est? summus enim es et non mutaris, neque peragitur in te hodiernus dies, et tamen in te peragitur, quia in te sunt et ista omnia: non enim haberent vias transeundi, nisi contineresea. et quoniam anni tui non deficiunt, anni tui hodiernus dies: et quam multi iam dies nostri et patrum nostrorum per hodiernum tuum transierunt, et ex illo acceperunt modos, et utcumque extiterunt, et transibunt adhuc alii et accipient et utcumque existent. tu autem idemipse es, et omnia crastina atque ultra omniaque hesterna et retro hodie facies, hodie fecisti. quid ad me, si quis non intellegat? gaudeat et ipse dicens: quid est hoc? gaudeat etiam sic, et amet non inveniendo invenire, potius quam inveniendo non invenire te.
Exaudi, deus. vae peccatis hominum! et homo dicit haec, et misereris eius, quoniam tu fecisti eum et peccatum non fecisti in eo. quis me commemorat peccatum infantiae meae, quoniam nemo mundus a peccato coram te, nec infans, cuius est unius diei vita super terram? quis me commemorat? an quilibet tantillus nunc parvulus, in quo video quod non memini de me? quid ergo tunc peccabam? an quis uberibus inhiabam plorans? nam si nunc faciam, non quidem uberibus, sed escae congruenti annis meis ita inhians, deridebor atque reprehendar iustissime. tunc ergo reprehendenda faciebam, sed quia reprehendentem intellegere non poteram, nec mos reprehendi me nec ratio sinebat. nam extirpamus et eicimus ista crescentes, nec vidi quemquam scientem, cum aliquid purgat, bona proicere. an pro tempore etiam illa bona erant, flendo petere etiam quod noxie daretur, indignari acriter non subiectis hominibus liberis et maioribus, hisque, a quibus genitus est, multisque praeterea prudentioribus non ad nutum voluntatis obtemperantibus, feriendo nocere niti quantum potest, quia non oboeditur imperiis, quibus perniciose oboediretur? ita imbecillitas membrorum infantilium innocens est, non animus infantium. vidi ego et expertus sum zelantem parvulum: nondum loquebatur, et intuebatur pallidus amaro aspectu conlactaneum suum. Quis hoc ignorat? expiare se dicunt ista matres atque nutrices nescio quibus remediis. nisi vero et ista innocentia est, in fonte lactis ubertim manante atque abundante opis egentissimum et illo adhuc uno alimento vitam ducentem consortem non pati. sed blande tolerantur haec, non quia nulla vel parva, sed quia aetatis accessu peritura sunt. quod licet probes, cum ferri aequo animo eadem ipsa non possunt, quando in aliquo annosiore deprehenduntur. tu itaque, domine deus meus, qui dedisti vitam infanti et corpus, quod ita, ut videmus, instrusisti sensibus, compegisti membris, figura decorasti, proque eius universitate atque incolumitate omnes conatus animantis insinuasti, iubes me laudare te in istis et confiteri tibi et psallere nomini tuo, altissime, quia deus es omnipotens et bonus, etiamsi sola ista fecisses, quae nemo alius potest facere nisi tu, une, a quo est omnis modus, formosissime, qui formas omnia et lege tua ordinas omnia. Hanc ergo aetatem, domine, qua me vixisse non memini, de qua aliis credidi et quam me egisse ex aliis infantibus conieci, quamquam ista multum fida coniectura sit, piget me adnumerare huic vitae meae, quam vivo in hoc saeculo. quantum enim adtinet ad oblivionis meae tenebras, par illi est, quam vixi in matris utero. quod si et in iniquitate conceptus sum, et in peccatis mater mea me in utero aluit, ubi, oro te, deus meus, ubi, domine, ego, servus tuus, ubi aut quando innocens fui? sed ecce omitto illud tempus: et quid mihi iam eum eo est, cuius nulla vestigia recolo?
Nonne ab infantia huc pergens veni in pueritiam? vel potius ipsa in me venit et successit infantiae? nec discessit illa: quo enim abiit? et tamen iam non erat. non enim eram infans, qui non farer, sed iam puer loquens eram. et memini hoc, et unde loqui didiceram, post adverti. non enim docebant me maiores homines, praebentes mihi verba certo aliquo ordine doctrinae sicut paulo post litteras, sed ego ipse mente, quam dedisti mihi, deus meus, cum gemitibus et vocibus variis et variis membrorum motibus edere vellem sensa cordis mei, ut voluntati pareretur, nec valerem quae volebam omnia nec quibus volebam omnibus. pensebam memoria: cum ipsi appellabant rem aliquam et cum secundum eam vocem corpus ad aliquid movebant, videbam et tenebam hoc ab eis vocari rem illam, quod sonabant, cum eam vellent ostendere. hoc autem eos velle, ex motu corporis aperiebatur, tamquam verbis naturalibus omnium gentium, quae fiunt vultu et nutu oculorum certerorumque membrorum actu et sonitu vocis indicante affectionem anim in petendis, habendis, reiciendis fugiendisve rebus. ita verba in variis sententiis locis suis posita et crebro audita quarum rerum signa essent paulatim colligebam measque iam voluntates, edomito in eis signis ore, per haec enuntiabam. sic cum his, inter quos eram, voluntatum enuntiandarum signa conmunicavi; et vitae humanae procellosam societatem altius ingressus sum, pendens ex parentum auctoritate nutuque maiorum hominum.
Deus, deus meus, quas ibi miserias expertus sum et ludificationes, quandoquidem recte mihi vivere puero id proponebatur, obtemperare monentibus, ut in hoc saeculo florerem, et excellerem linguosis artibus, ad honorem hominum et falsas divitias famulantibus. inde in scholam datus sum, ut discerem litteras, in quibus quid utilitatis esset ignorabam miser. et tamen, si segnis in discendo essem, vapulabam. laudabatur enim hoc a maioribus, et multi ante nos vitam istam agentes praestruxerant aerumnosas vias, per quas transire cogebamur multiplicato labore et dolore filiis Adam. Invenimus autem, domine, homines rogantes te, et didicimus ab eis, sentientes te, ut poteramus, esse magnum aliquem, qui posses etiam non adparens sensibus nostris exaudire nos et subvenire nobis. nam puer coepi rogare te, auxilium et refugium meum, et in tuam invocationem rumpebam nodos linguae meae, et rogabam te parvus non parvo affectu, ne in schola vapularem. et cum me non exaudiebas, quod non erat ad insipientiam mihi, ridebantur a maioribus hominibus usque ab ipsis parentibus, qui mihi accidere mali nihil volebant plagae meae, magnum tunc et grave malum meum. estne quisquam, domine, tam magnus animus, praegrandi affectu tibi cohaerens, estne, inquam, quisquam -- facit enim hoc quaedam etiam stoliditas -- est ergo, qui tibi pie cohaerendo ita sit affectus granditer, ut eculeos et ungulas atque huiuscemodi varia tormenta, pro quibus effugiendis tibi per universas terras cum timore magno supplicatur, ita parvi aestimet, diligens eos, qui haec acerbissime formidant, quemadmodum parentes nostri ridebant tormenta, quibus pueri a magistris affligebamur? non enim aut minus ea metuebamus aut minus te de his evadendis deprecabamur, et peccabamus tamen minus scribendo aut legendo aut cogitando de litteris, quam exigebatur a nobis. non enim deerat, domine, memoria vel ingenium, quae nos habere voluisti pro illa aetate satis, sed delectabat ludere, et vindicabatur in nos ab eis qui talia agebant. sed maiorum nugae negotia vocabantur, puerorum autem talia cum sint, puniuntur a maioribus, et nemo miseratur pueros vel illos vel utrosque. nisi vero adprobat quisquam bonus rerum arbiter vapulasse me, quia ludebam pila puer et eo ludo inpediebar, quominus celeriter discerem litteras, quibus maior deformius luderem. aut aliud faciebat idem ipse, a quo vapulabam, qui si in aliqua quaestiuncula a condoctore suo victus esset, magis bile atque invidia torqueretur quam ego, cum in certamine pilae a conlusore meo superabar?
Et tamen peccabam, domine deus meus, ordinator et creator rerum omnium naturalium, peccatorum autem tantum ordinator, domine deus meus, peccabam faciendo contra praecepta parentum et magistrorum illorum. poteram enim postea bene uti litteris, quas volebant ut discerem quocumque animo illi mei. non enim meliora eligens inoboediens eram, sed amore ludendi, amans in certaminibus superbas victorias, et scalpi aures meas falsis fabellis, quo prurirent ardentius, eadem curiositate magis magisque per oculos emicante in spectacula, ludos maiorum; quos tamen qui edunt, ea dignitate praediti excellunt, ut hoc paene omnes optent parvulis suis, quos tamen caedi libenter patiuntur, si spectaculis talibus inpediantur ab studio, quo eos ad talia edenda cupiunt pervenire. vide ista, domine, misericorditer, et libera nos iam invocantes te, libera etiam eos qui nondum te invocant, ut invocent te et liberes eos.
Audieram enim ego adhuc puer de vita aeterna promissa nobis per humilitatem domini dei nostri descendentis ad superbiam nostram, et signabar iam signo crucis eius, et condiebar eius sale iam inde ab utero matris meae, quae multum speravit in te. vidisti, domine, cum adhuc puer essem, et quodam die pressu stomachi repente aestuarem paene moriturus, vidisti, deus meus, quoniam custos meus iam eras, quo motu animi et qua fide baptismum Christi tui, dei et domini mei, flagitavi a pietate matris meae et matris omnium nostrum, ecclesiae tuae. et conturbata mater carnis meae, quoniam et sempiternam salutem meam carius parturibat corde casto in fide tua, iam curaret festinabunda, ut sacramentis salutaribus initiarer et abluerer, te, domine Iesu, confitens in remissionem peccatorum, nisi statim recreatus essem. dilata est itaque mundatio mea, quasi necesse esset, ut adhuc sordidarer, si viverem, quia videlicet post lavacrum illud maior et periculosior in sordibus delictorum reatus foret. ita iam credebam, et illa, et omnis domus, nisi pater solus, qui tamen non evicit in me ius maternae pietatis, quominus in Christum crederem, sicut ille nondum crediderat. nam illa satagebat, ut tu mihi pater esses, deus meus, potius quam ille: et in hoc adiuvabas eam, ut superaret virum, cui melior serviebat, quia et in hoc tibi utique id iubenti serviebat. Rogo te, deus meus, vellem scire, si tu etiam velles, quo consilio dilatus sum, ne tunc baptizarer, utrum bono meo mihi quasi laxata sint lora peccandi an non laxata sint. unde ergo etiam nunc de aliis atque aliis sonat undique in auribus nostris: sine illum, faciat; nondum enim baptizatus est. et tamen in salute corporis non dicimus: sine vulneretur amplius; nondum enim sanatus est. quanto ergo melius et cito sanarer, et id ageretur mecum meorum meaque diligentia, ut recepta salus animae meae tuta esset tutela tua, qui dedisseseam. melius vero. sed quot et quanti fluctus inpendere temptationum post pueritiam videbantur! noverat eos iam illa mater, et terram potius, unde postea formarer, quam ipsam iam effigiem conmittere volebat.
In ipsa tamen pueritia, de qua mihi minus quam de adulescentia metuebatur, non amabam litteras et me in eas urgeri oderam; et urgebar tamen, et bene mihi fiebat nec faciebam ego bene: non enim discerem, nisi cogerer. nemo enim invitus bene facit, etiamsi bonum est quod facit. nec qui me urgebant, bene faciebant, sed bene mihi fiebat abs te, deus meus. illi enim non intuebantur, quo referrem quod me discere cogebant, praeterquam ad satiandas insatiabiles cupiditates copiosae inopiae et ignominiosae gloriae. tu vero, cui numerati sunt capilli nostri, errore omnium, qui mihi instabant ut discerem, utebaris ad utilitatem meam, meo autem, qui discere nolebam, utebaris ad poenam meam, qua plecti non eram indignus tantillus puer et tantus peccator. ita non de bene facientibus tu bene faciebas mihi, et de peccante me ipso iuste retribuebas mihi. iussisti enim et sic est, ut poena sua sibi sit omnis inordinatus animus.
Quid autem erat causae, cur graecas litteras oderam, quibus puerulus imbuebar, ne nunc quidem mihi satis exploratum est. adamaveram enim latinas, non quas primi magistri, sed quas docent qui grammatici vocantur. nam illas primas, ubi legere et scribere et numerare discitur, non minus onerosas poenalesque habebam quam omnes graecas. unde tamen et hoc nisi de peccato et vanitate vitae, qua caro eram et spiritus ambulans et non revertens? nam utique meliores, quia certiores, erant primae illae litterae, quibus fiebat in me et factum est et habeo illud, ut et legam, si quid scriptum invenio, et scribam ipse, si quid volo, quam illae, quibus tenere cogebar Aeneae nescio cuius errores, oblitus errorum meorum, et plorare Didonem mortuam, quia se occidit ab amore, cum interea me ipsum in his a te morientem, deus, vita mea, siccis oculis ferrem miserrimus. Quid enim miserius misero non miserante se ipsum et flente Didonis mortem, quae fiebat amando Aenean, non flente autem mortem suam, quae fiebat non amando te, deus, lumen cordis mei et panis oris intus animae meae et virtus maritans mentem meam et sinum cogitationis meae? non te amabam, et fornicabar abs te, et fornicanti sonabat undique: euge, euge. amicitia enim mundi huius fornicatio est abs te et euge, euge dicitur, ut pudeat, si non ita homo sit. et haec non flebam, et flebam Didonem extinctam ferroque extrema secutam, sequens ipse extrema condita tua relicto te, et terra iens in terram: et si prohiberer ea legere, dolerem, quia non legerem quod dolerem talis dementia honestiores et uberiores litterae putantur quam illae, quibus legere et scribere didici. Sed nunc in anima mea clamet deus meus, et veritas tua dicat mihi: non est ita, non est ita; melior est prorsus doctrina illa prior. nam ecce paratior sum oblivisci errores Aeneae atque omnia eius modi, quam scribere et legere. at enim vela pendent liminibus grammaticarum scholarum, sed non illa magis honorem secreti quam tegimentum erroris significant. non clament adversus me quos iam non timeo, dum confiteor tibi quae vult anima mea, deus meus, et adquiesco in reprehensione malarum viarum mearum, ut diligam bonas vias tuas, non clament adversus me venditores grammaticae vel emptores, quia, si proponam eis interrogans, utrum verum sit quod Aenean aliquando Karthaginem venisse poeta dicit, indoctiores nescire se respondebunt, doctiores autem etiam negabunt verum esse. at si quaeram, quibus litteris scribatur Aeneae nomen, omnes mihi, qui haec didicerunt, verum respondent et secundum id pactum et placitum, quo inter se homines ista signa firmarunt. item si quaeram, quid horum maiore vitae huius incommodo quisque obliviscatur, legere et scribere an poetica illa figmenta, quis non videat, quid responsurus sit, qui non est penitus oblitus sui? peccabam ergo puer, cum illa inania istis utilioribus amore praeponebam vel potius ista oderam, illa amabam. iam vero unum et unum duo, duo et duo quattuor odiosa cantio mihi erat, et dulcissimum spectaculum vanitatis equus ligneus plenus armatis, et Troiae incendium, atque ipsius umbra Creusae.
Cur ergo graecam etiam grammaticam oderam talia cantantem? nam et Homerus peritus texere tales fabellas, et dulcissime vanus est, et mihi tamen amarus erat puero. credo etiam graecis pueris Vergilius ita sit, cum eum sic discere coguntur ut ego illum videlicet difficultas, difficultas omnino ediscendae linguae peregrinae, quasi felle aspergebat omnes suavitates graecas fabulosarum narrationum. nulla enim verba illa noveram, et saevis terroribus ac poenis, ut nossem, instabatur mihi vehementer. nam et latina aliquando infans utique nulla noveram, et tamen advertendo didici sine ullo metu atque cruciatu, inter etiam blandimenta nutricum et ioca arridentium et laetitias alludentium. didici vero illa sine poenali onere urgentium, cum me urgeret cor meum ad parienda concepta sua, id quod non esset, nisi aliqua verba didicissem non a docentibus, sed a loquentibus, in quorum et ego auribus parturiebam quidquid sentiebam. hinc satis elucet maiorem habere vim ad discenda ista liberam curiositatem quam meticulosam necessitatem. sed illius fluxum haec restringit legibus tuis, deus, legibus tuis a magistrorum ferulis usque ad temptationes martyrum, valentibus legibus tuis miscere salubres amaritudines revocantes nos ad te a iucunditate pestifera, qua recessimus a te.
Exaudi, domine, deprecationem meam, ne deficiat anima mea sub disciplina tua, neque deficiam in confitendo tibi miserationes tuas, quibus eruisti me ab omnibus viis meis pessimis, ut dulcescas mihi super omnes seductiones, quas sequebar, et amem te validissime, et amplexer manum tuam totis praecordiis meis, et eruas me ab omni temptatione usque in finem. Ecce enim tu, domine, rex meus et deus meus, tibi serviat quidquid utile puer didici, tibi serviat quod loquor et scribo et lego et numero quoniam cum vana discerem, tu disciplinam dabas mihi et in eis vanis peccata delectationum mearum dimisisti mihi. didici in eis multa verba utilia; sed et in rebus non vanis disci possunt, et ea via tuta est, in qua pueri ambularent.
Sed vae tibi, flumen moris humani! quis resistit tibi? quamdiu non siccaberis? quousque volves Evae filios in mare magnum et formidulosum, quod vix transeunt qui lignum conscenderint? nonne ego in te legi et tonantem Iovem et adulterantem? et utique non posset haec duo, sed actum est, ut haberet auctoritatem imitandum verum adulterium lenocinante falso tonitru. quis autem paenulatorum magistrorum audit aure sobria ex eodem pulvere hominem clamantem et dicentem: fingebat haec Homerus et humana ad deos transferebat; divina mallem ad nos? sed verius dicitur, quod fingebat haec quidem ille, sed hominibus flagitiosis divina tribuendo, ne flagitia flagitia putarentur, et ut quisquis ea fecisset, non homines perditos, sed caelestes deos videretur imitatus. Et tamen, o flumen tartareum, iactantur in te fili hominum cum mercedibus, ut haec discant, et magna res agitur, cum hoc agitur publice in foro, in conspectu legum supra mercedem salaria decernentium, et saxa tua percutis et sonas dicens: hinc verba discuntur, hinc adquiritur eloquentia, rebus persuadendis sententiisque explicandis maxime necesaria. ita ergo non cognosceremus verba haec, imbrem et aureum et gremium et fucum et templa caeli et alia verba, quae in eo loco scripta sunt, nisi Terentius induceret nequam adulescentem, proponentem sibi Iovem ad exemplum stupri, dum spectat tabulam quandam pictam in pariete, ubi inerat pictura haec, Iovem quo pacto Danaae misisse aiunt in gremium quondam imbrem aureum, fucum factum mulieri? et vide, quemadmodum se concitat ad libidinem quasi caelesti magisterio: at quem deum! (inquit) qui templa caeli summo sonitu concutit. ego homuncio id non facerem? ego vero illud feci ac libens. Non omnino, non omnino per hanc turpitudinem verba ista commodius discuntur, sed per haec verba turpitudo ista confidentius perpetratur. non accuso verba quasi vasa lecta atque pretiosa, sed vinum erroris, quod in eis nobis propinabatur ab ebriis doctoribus, et nisi biberemus, caedebamur, nec appellare ad aliquem iudicem sobrium licebat. et tamen ego, deus meus, in cuius conspectu iam secura est recordatio mea, libenter haec didici et eis delectabar miser et ob hoc bonae spei puer appellabar.
Sine me, deus meus, dicere aliquid de ingenio meo, munere tuo, in quibus a me deliramentis atterebatur. proponebatur enim mihi negotium animae meae satis inquietum, praemio laudis et dedecoris vel plagarum metu, ut dicerem verba Iunonis irascentis et dolentis, quod non possit Italia Teucrorum avertere regem: quae numquam Iunonem dixisse audieram, sed figmentorum poeticorum vestigia errantes sequi cogebamur, et tale aliquid dicere solutis verbis, quale poeta dixisset versibus: et ille dicebat laudabilius, in quo pro dignitate adumbratae personae irae ac doloris similior affectus eminebat verbis sententias congruenter vestientibus. Ut quid mihi illud, o vera vita, deus meus? quid mihi recitanti adclamabatur prae multis coaetaneis et conlectoribus meis? nonne ecce illa omnia fumus et ventus? itane aliud non erat, ubi exerceretur ingenium et lingua mea: laudes tuae, domine, laudes tuae per scripturas tuas suspenderent palmitem cordis mei, et non raperetur per inania nugarum turpis praeda volatilibus. non enim uno modo sacrificatur transgressoribus angelis.
Quid autem mirum, quod in vanitates ita ferebar, et a te, deus meus, ibam foras, quando mihi imitandi proponebantur homines, qui aliqua facta sua non mala si cum barbarismo aut soloecismo enuntiarent, reprehensi confundebantur; si autem libidines suas integris et rite consequentibus verbis copiose ordinateque narrarent, laudati gloriabantur? vides haec, domine, et taces, longanimis et multum misericors et verax. numquid semper tacebis? et nunc erues de hoc inmanissimo profundo quaerentem te animam et sitientem delectationes tuas, et cuius cor dicit tibi: quaesivi vultum tuum; vultum tuum, domine, requiram: nam longe a vultu tuo in affectu tenebroso. non enim pedibus aut spatiis locorum itur abs te aut reditur ad te, aut vero filius ille tuus equos aut currus vel naves quaesivit aut avolavit pinna visibili aut moto poplite iter egit, ut in longinqua regione vivens prodige dissiparet quod dederas proficiscenti, dulcis pater, quia dederas, et egeno redeunti dulcior: in affectu ergo libidinoso, id enim est tenebroso atque id est longe a vultu tuo. vide, domine deus meus, et patienter, ut vides, vide, quomodo diligenter observent filii hominum pacta litterarum et syllabarum accepta a prioribus locutoribus, et a te accepta aeterna pacta perpetuae salutis neglegant: ut qui illa sonorum vetera placita teneat aut doceat, si contra disciplinam grammaticam sine adspiratione primae syllabae hominem dixerit, magis displiceat hominibus, quam si contra tua praecepta hominem oderit, cum sit homo. quasi vero quemlibet inimicum hominem perniciosius sentiat quam ipsum odium, quo in eum irritatur, aut vastet quisquam persequendo alium gravius, quam cor suum vastat inimicando. et certe non est interior litterarum scientia quam scripta conscientia, id se alteri facere quod nolit pati. quam tu secretus es, habitans in excelsis in silentio, deus solus magnus, lege infatigabili spargens poenales caecitates supra inlicitas cupiditates, cum homo eloquentiae famam quaeritans ante hominem iudicem, circumstante hominum multitudine, inimicum suum odio inmanissimo insectans, vigilantissime cavet, ne per linguae errorem dicat: Inter omines, et ne per mentis furorem hominem auferat ex hominibus non cavet.
Horum ego puer morum in limine iacebam miser, et huius harenae palaestra erat illa, ubi magis timebam barbarismum facere, quam cavebam, si facerem, non facientibus invidere. dico haec et confiteor tibi, deus meus, in quibus laudabar ab eis, quibus placere tunc mihi erat honeste vivere. non enim videbam voraginem turpitudinis, in quam proiectus eram ab oculis tuis. nam in illis iam quid me foedius fuit, ubi etiam talibus displicebam, fallendo innumerabilibus mendaciis et paedagogum et magistros et parentes, amore ludendi, studio spectandi nugatoria et imitandi ludicra inquietudine? Furta etiam faciebam de cellario parentum et de mensa, vel gula imperante vel ut haberem quod darem pueris, ludum suum mihi, quo pariter utique delectabantur, tamen vendentibus. in quo etiam ludo fraudulentas victorias ipse vana excellentiae cupiditate victus saepe aucupabar. quid enim tam nolebam pati atque atrociter, si deprehenderem, arguebam, quam id quod aliis faciebam? et, si deprehensus auguerer, saevire magis quam cedere libebat. Istane est innocentia puerilis? non est, domine, non est, oro te, deus meus. nam haec ipsa sunt. quae a paedagogis et magistris, a nucibus et pilulis et passeribus, ad praefectos et reges, aurum, praedia, mancipia, haec ipsa omnino succedentibus maioribus aetatibus transeunt, sicuti ferulis maiora supplicia succedunt. humilitatis ergo signum in statura pueritiae, rex noster, probasti, cum aisti: talium est regnum caelorum.
Sed tamen, domine, tibi excellentissimo, optimo conditori et rectori universitatis, deo nostro gratias, etiamsi me puerum tantum esse voluisses. eram enim etiam tunc, vivebam atque sentiebam meamque incolumitatem, vestigium secretissimae unitatis, ex qua eram, curae habebam, custodiebam interiore sensu integritatem sensuum meorum, inque ipsis parvis parvarumque rerum cogitationibus veritate delectabar. falli nolebam, memoria vigebam, locutione instruebar, amicitia mulcebar, fugiebam dolorem, abiectionem, ignorantiam. quid in tali animante non mirabile atque laudabile? at ista omnia dei mei dona sunt, non mihi ego dedi haec: et bona sunt et haec omnia ego. bonus ergo est qui fecit me, et ipse est bonum meum, et illi exulto bonis omnibus, quibus etiam puer eram. hoc enim peccabam, quod non in ipso, sed in creaturis eius, me atque ceteris, voluptates, sublimitates veritates quaerebam, atque ita inruebam in dolores, confusiones, errores. gratias tibi, dulcedo mea et honor meus et fiducia mea, deus meus, gratias tibi de donis tuis; sed tu mihi ea serva. ita enim servabis me, et augebuntur et perficientur quae dedisti mihi, et ero ipse tecum, quia et ut sim tu dedisti mihi.
LIBER II - CAPUT 1
Recordari volo transactas foeditates meas, et carnales corruptiones animae meae, non quod eas amem, sed ut amem te, deus meus. amore amoris tui facio istuc, recolens vias meas nequissimas in amaritudine recogitationis meae, ut tu dulcescas mihi, dulcedo non fallax, dulcedo felix et secura, et colligens me a dispersione, in qua frustatim discissus sum, dum ab uno te aversus in multa evanui. Exarsi enim aliquando satiari inferis in adulescentia, et silvescere ausus sum variis et umbrosis amoribus, et contabuit species mea, et conputrui coram oculis tuis, placens mihi et placere cupiens oculis hominum.
Et quid erat, quod me delectabat, nisi amare et amari? sed non tenebatur modus ab animo usque ad animum, quatenus est luminosus limes amicitiae, sed exhalabantur nebulae de limosa concupiscentia carnis et scatebra pubertatis, et obnubilabant atque obfuscabant cor meum, ut non discerneretur serenitas dilectionis a caligine libidinis. utrumque in confuso aestuabat et rapiebat inbecillam aetatem per abrupta cupiditatum atque mersabat gurgite flagitiorum. invaluerat super me ira tua, et nesciebam. obsurdueram stridore catenae mortalitatis meae, poena superbiae animae meae, et ibam longius a te, et sinebas, et iactabar et effundebar et diffluebam et ebulliebam per fornicationes meas, et tacebas. o tardum gaudium meum! tacebas tunc, et ego ibam porro longe a te in plura et plura sterilia semina dolorum superba deiectione et inquieta lassitudine. Quis mihi modularetur aerumnam meam et novissimarum rerum fugaces pulchritudines in usum verteret earumque suavitatibus metas praefigeret, ut usque ad coniugale litus exaestuarent fluctus aetatis meae, si tranquillitas in eis non poterat esse fine procreandorum liberorum contenta, sicut praescribit lex tua, domine, qui formas etiam propaginem mortis nostrae, potens inponere lenem manum ad temperamentum spinarum a paradiso tuo seclusarum? non enim longe est a nobis omnipotentia tua, etiam cum longe sumus a te. aut certe sonitum nubium tuarum vigilantius adverterem: tribulationem autem carnis habebunt huius modi, ego autem vobis parco; et: bonum est homini mulierem non tangere; et: qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt dei, quomodo placeat deo, qui autem matrimonio iunctus est, cogitat ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. has ergo voces exaudirem vigilantior, et abscisus propter regnum caelorum felicior expectarem amplexus tuos. Sed efferbui miser, sequens impetum fluxus mei relicto te, et excessi omnia legitima tua, nec evasi flagella tua: quis enim hoc mortalium? nam tu semper aderas misericorditer saeviens, et amarissimis aspargens offensionibus omnes illicitas iucunditates meas, ut ita quaererem sine offensione iucundari, et ubi hoc possem, non invenirem quicquam praeter te, domine, praeter te, qui fingis dolorem in praecepto et percutis, ut sanes, et occidis nos, ne moriamur abs te. ubi eram, et quam longe exulabam a deliciis domus tuae, anno illo sexto decimo aetatis carnis meae, cum accepit in me sceptrum, et totas manus ei dedi, vesania libidinis licentiosae per dedecus humanum, inlicitae autem per leges tuas? non fuit cura meorum ruentem excipere me matrimonio, sed cura fuit tantum, ut discerem sermonem facere quam optimum et persuadere dictione.
Et anno quidem illo intermissa erant studia mea, dum mihi reducto a Madauris, in qua vicina urbe iam coeperam litteraturae atque oratoriae percipiendae gratia peregrinari, longinquioris apud Karthaginem peregrinationis sumptus parabantur, animositate magis quam opibus patris, municipis Thagastensis admodum tenuis. cui narro haec? neque enim tibi, deus meus, sed apud te narro haec generi meo, generi humano, quantulacumque ex particula incidere potest in istas meas litteras. et ut quid hoc? ut videlicet ego et quisquis haec legit cogitemus, de quam profundo clamandum sit ad te. et quid propius auribus tuis, si cor confitens et vita ex fide est? quis enim non extollebat laudibus tunc hominem, patrem meum, quod ultra vires rei familiaris suae impenderet filio, quidquid etiam longe peregrinanti studiorum causa opus esset? multorum enim civium longe opulentiorum nullum tale negotium pro liberis erat, cum interea non satageret idem pater, qualis crescerem tibi aut quam castus essem, dummodo essem disertus vel desertus potius a cultura tua, deus, qui es unus verus et bonus dominus agri tui, cordis mei. Sed ubi sexto illo et decimo anno interposito otio ex necessitate domestica feriatus ab omni schola cum parentibus esse coepi, excesserunt caput meum vepres libidinum, et nulla erat eradicans manus. quin immo ubi me ille pater in balneis vidit pubescentem et inquieta indutum adulescentia, quasi iam ex hoc in nepotes gestiret, gaudens matri indicavit, gaudens vinulentia, in qua te iste mundus oblitus est creatorem suum et creaturam tuam pro te amavit, de vino invisibili perversae atque inclinatae in ima voluntatis suae. sed matris in pectore iam inchoaveras templum tuum et exordium sanctae habitationis tuae: nam ille adhuc catechumenus et hoc recens erat. itaque illa exsiluit pia trepidatione ac tremore, et quamvis mihi nondum fideli, timuit tamen vias distortas, in quibus ambulant qui ponunt ad te tergum et non faciem. Ei mihi! et audeo dicere tacuisse te, deus meus, cum irem abs te longius? itane tu tacebas tunc mihi? et cuius erant nisi tua verba illa per matrem meam, fidelem tuam, quae cantasti in aures meas? nec inde quicquam descendit in cor, ut facerem illud. volebat enim illa, et secreto memini, ut monuerit cum sollicitudine ingenti, ne fornicarer, maximeque ne adulterarem cuiusquam uxorem. qui mihi monitus muliebres videbantur, quibus obtemperare erubescerem. illi autem tui erant, et nesciebam, et te tacere putabam atque illam loqui, per quam mihi tu non tacebas, et in illa contemnebaris a me, a me, filio eius, filio ancillae tuae, servo tuo. sed nesciebam et praeceps ibam tanta caecitate, ut inter coaetaneos meos puderet me minoris dedecoris, quoniam audiebam eos iactantes flagitia sua et tanto gloriantes magis, quanto magis turpes essent, et libebat facere non solum libidine facti verum etiam laudis. Quid dignum est vituperatione nisi vitium? ego, ne vituperarer, vitiosior fiebam, et ubi non suberat, quo admisso aequarer perditis, fingebam me fecisse quod non feceram, ne viderer abiectior, quo eram innocentior, et ne vilior haberer, quo eram castior. ecce cum quibus comitibus iter agebam platearum Babyloniae, et volutabar in caeno eius tamquam in cinnamis et unguentis pretiosis. et in umbilico eius quo tenacius haererem, calcabat me inimicus invisibilis et seducebat me, quia seductilis eram. non enim et illa, quae iam de medio Babylonis fugerat, sed ibat in ceteris eius tardior, mater carnis meae, sicut monuit me pudicitiam, ita curavit quod de me a viro suo audierat, iamque pestilentiosum et in posterum periculosum sentiebat cohercere termino coniugalis affectus, si resecari ad vivum non poterat. non curavit hoc, quia metus erat, ne inpediretur spes mea conpede uxoria, non spes illa, quam in te futuri saeculi habebat mater, sed spes litterarum, quas ut nossem nimis volebat parens uterque, ille, quia de te prope nihil cogitabat, de me autem inania, illa autem, quia non solum nullo detrimento, sed etiam nonnullo adiumento ad te adipiscendum futura existimabat usitata illa studia doctrinae. ita enim conicio recolens, ut possum, mores parentum meorum. relaxabantur etiam mihi ad ludendum habenae ultra temperamentum severitatis in dissolutionem afflictionum variarum, et in omnibus erat caligo intercludens mihi, deus meus, serenitatem veritatis tuae, et prodiebat tamquam ex adipe iniquitas mea.
Furtum certe punit lex tua, domine, et lex scripta in cordibus hominum, quam ne ipsa quidem delet iniquitas: quis enim fur aequo animo furem patitur? nec copiosus adactum inopia. et ego furtum facere volui, et feci, nulla conpulsus egestate, nisi penuria et fastidio iustitiae et sagina iniquitatis. nam id furatus sum, quod mihi abundabat et multa melius; nec ea re volebam frui, quam furto appetebam, sed ipso furto et peccato. arbor erat pirus in vicinia nostrae vineae, pomis onusta, nec forma nec sapore inlecebrosis. ad hanc excutiendam atque asportandam nequissimi adulescentuli perreximus nocte intempesta, quousque ludum de pestilentiae more in areis produxeramus, et abstulimus inde onera ingentia non ad nostras epulas, sed vel proicienda porcis, etiamsi aliquid inde comedimus, dum tamen fieret a nobis quod eo liberet, quo non liceret. ecce cor meum, deus, ecce cor meum, quod miseratus es in imo abyssi. dicat tibi nunc ecce cor meum, quid ibi quaerebat, ut essem gratis malus et malitiae meae causa nulla esset nisi malitia. foeda erat, et amavi eam; amavi perire, amavi defectum meum, non illud, ad quod deficiebam, sed defectum meum ipsum amavi, turpis anima et dissiliens a firmamento tuo in exterminium, non dedecore aliquid, sed dedecus appetens.
Etenim species est pulchris corporibus, et auro et argento et omnibus, et in contactu carnis congruentia valet plurimum, ceterisque sensibus est sua cuique accommodata modificatio corporum; habet etiam honor temporalis et imperitandi atque superandi potentia suum decus, unde etiam vindictae aviditas oritur: et tamen in cuncta haec adipiscenda non est egrediendum abs te, domine, neque deviandum a lege tua. et vita, quam hic vivimus, habet inlecebram suam, propter quendam modum decoris sui, et convenientiam cum his omnibus infimis pulchris. amicitia quoque hominum caro nodo dulcis est propter unitatem de multis animis. propter universa haec atque huius modi peccatum admittitur, dum inmoderata in ista inclinatione, cum extrema bona sint, melior et summa deseruntur, tu, domine deus noster, et veritas tua et lex tua. habent enim et haec ima delectationes, sed non sicut deus meus, qui fecit omnia, quia in ipso delectatur iustus, et ipse est deliciae rectorum corde. Cum itaque de facinore quaeritur, qua causa factum sit, credi non solet, nisi cum appetitus adipiscendi alicuius illorum bonorum, quae infima diximus, esse potuisse adparuerit, aut metus amittendi. pulchra sunt enim et decora, quamquam prae bonis superioribus et beatificis abiecta et iacentia. homicidium fecit. cur fecit? adamavit eius coniugem aut praedium aut voluit depraedari, unde viveret, aut timuit ab illo tale aliquid amittere aut laesus ulcisci se exarsit. num homicidium sine causa faceret ipso homicidio delectatus? quis crediderit? nam et de quodam dictum est vaecordi et nimis creduli homine, quod gratuito potius malus atque crudelis erat; praedicta est tamen causa: ne per otium, inquit, torpesceret manus aut animus. quare id quoque? cur ita? ut scilicet illa exercitatione scelerum capta urbe honores, imperia, divitias adsequeretur, et careret metu legum et difficultate rerum, propter inopiam rei familiaris et conscientiam scelerum. nec ipse igitur Catilina amavit facinora sua, sed utique aliud, cuius causa illa faciebat.
Quid ego miser in te amavi, o furtum meum, o facinus illud meum nocturnum sexti decimi anni aetatis meae? non enim pulchrum eras, cum furtum esses. aut vero aliquid es, ut loquar ad te? pulchra erant poma illa, quae furati sumus, quoniam creatura tua erat, pulcherrime omnium, creator omnium, deus bone, deus summum bonum et bonum verum meum; pulchra erant illa poma, sed non ipsa concupivit anima mea miserabilis. erat mihi enim meliorum copia, illa autem decerpsi, tantum ut furarer. nam decerpta proieci epulatus inde solam iniquitatem, qua laetabar fruens. nam et si quid illorum pomorum intravit in os meum, condimentum ibi facinus erat. et nunc, domine deus meus, quaero, quid me in furto delectaverit, et ecce species nulla est: non dico sicut in aequitate atque prudentia, sed neque sicut in mente hominis atque memoria et sensibus et vegetante vita, neque sicut speciosa sunt sidera et decora locis suis, et terra et mare plena fetibus, qui succedunt nascendo decedentibus; non saltem ut est quaedam defectiva species et umbratica vitiis fallentibus. Nam et superbia celsitudinem imitatur, cum tu sis unus super omnia deus excelsus. et ambitio quid nisi honores quaerit et gloriam, cum tu sis prae cunctis honorandus unus et gloriosus in aeternum? et saevitia potestatum timeri vult: quis autem timendus nisi unus deus, cuius potestati eripi aut subtrahi quid, quando aut ubi aut quo vel a quo potest? et blanditiae lascivientium amari volunt: sed neque blandius est aliquid tua caritate, nec amatur quicquam salubrius quam illa prae cunctis formosa et luminosa veritas tua. et curiositas affectare videtur studium scientiae, cum tu omnia summe noveris. ignorantia quoque ipsa atque stultitia simplicitatis et innocentiae nomine tegitur, quia te simplicius quicquam non reperitur. quid te autem innocentius, quandoquidem opera sua malis inimica sunt? et ignavia quasi quietem appetit: quae vero quies certa praeter dominum? luxuria satietatem atque abundantiam se cupit vocari: tu es autem plenitudo et indeficiens copia incorruptibilis suavitatis. effusio liberalitatis obtendit umbram: sed bonorum omnium largitor affluentissimus tu es. avaritia multa possedere vult: et tu possides omnia. invidentia de excellentia litigat: quid te excellentius? ira vindicatam quaerit: te iustius quis vindicat? timor insolita et repentina exhorrescit, rebus, quae amantur, adversantia, dum praecavet securitati: tibi enim quid insolitum? quid repentinum? aut quis a te seperat quod diligis? aut ubi nisi apud te firma securitas? tristitia rebus amissis contabescit, quibus se oblectabat cupiditas, quia ita sibi nollet, sicut tibi auferri nihil potest. Ita fornicatur anima, cum avertitur abs te et quaerit extra te ea quae pura et liquida non invenit, nisi cum redit ad te. perverse te imitantur omnes, qui longe se a te faciunt et extollunt se adversum te. sed etiam sic te imitando indicant creatorem te esse omnis naturae et ideo non esse, quo a te omni modo recedatur. quid ergo in illo furto ego dilexi, et in quo dominum meum vel vitiose atque perverse imitatus sum? an libuit facere contra legem saltem fallacia, quia potentatu non poteram, ut mancam libertatem captivus imitarer, faciendo inpune quod non liceret, tenebrosa omnipotentiae similitudine? ecce est ille servus fugiens dominum suum et consecutus umbram. o putredo, o monstrum vitae et mortis profunditas! potuitne libere quod non licebat, non ob aliud, nisi quia non licebat?
Quid retribuam domino, quod recolit haec memoria mea et anima mea non metuit inde? diligam te, domine, et gratias agam et confitear nomini tuo, quoniam tanta dimisisti mihi mala et nefaria opera mea. gratiae tuae deputo et misericordiae tuae, quod peccata mea tamquam glaciem solvisti. gratiae tuae deputo et quaecumque non feci mala: quid enim non facere potui, qui etiam gratuitum facinus amavi? et omnia mihi dimissa esse fateor, et quae mea sponte feci mala et quae te duce non feci. Quis est hominum, qui suam cogitans infirmitatem audet viribus suis tribuere castitatem atque innocentiam suam, ut minus amet te, quasi minus ei necessaria fuerit misericordia tua, qua donas peccata conversis ad te? qui enim vocatus a te secutus est vocem tuam, et vitavit ea, quae me de me ipso recordantem et fatentem legit, non me derideat ab eo medico aegrum sanari, a quo sibi praestitum est, ut non aegrotaret, vel potius ut minus aegrotaret, et ideo te tantundem, immo vero amplius diligat, quia per quem me videt tantis peccatorum meorum languoribus exui, per eum se videt tantis peccatorum languoribus non inplicari.
Quem fructum habui miser aliquando in his, quae nunc recolens erubesco, maxime in illo furto, in quo ipsum furtum amavi, nihil aliud, cum et ipsum esset nihil et eo ipso ego miserior? et tamen solus id non fecissem -- sic recordor animum tunc meum -- solus omnino id non fecissem. ergo amavi ibi etiam consortium eorum, cum quibus id feci. non ergo nihil aliud quam furtum amavi; immo vero nihil aliud, quia et illud nihil est. quid est re vera? quis est, qui doceat me, nisi qui inluminat cor meum et discernit umbras eius? quid est, quod mihi venit in mentem quaerere et discutere et considerare, quia si tunc amarem poma illa, quae furatus sum, et eis frui cuperem, possem etiam solus, si satis esset, committere illam iniquitatem, qua pervenirem ad voluptatem meam, nec confricatione consciorum animorum accenderem pruitum cupiditatis meae? sed quoniam in illis pomis voluptas mihi non erat, ea erat in ipso facinore, quam faciebat consortium simul peccantium.
Quid erat ille affectum animi? certe enim plane turpis erat nimis, et vae mihi erat, qui habebam illum. sed tamen quid erat? delicta quis intellegit? risus erat quasi titillato corde, quod fallebamus eos, qui haec a nobis fieri non putabant et vehementer nolebant. cur ergo eo me delectabat, quo id non faciebam solus? an quia etiam nemo facile solus ridet? nimo quidem facile, sed tamen etiam solos et singulos homines, cum alius nemo praesens est, vincit risus aliquando, si aliquid nimie ridiculum vel sensibus occurrit vel animo. at ego illud solus non facerem, non facerem omnino solus. Ecce est coram te, deus meus, viva recordatio animae meae. solus non facerem furtum illud, in quo me non libebat id quod furabar, sed quia furabar: quod me solum facere prorsus non liberet, nec facerem. o nimis inimica amicitia, seductio mentis investigabilis, ex ludo et ioco nocendi aviditas et alieni damni appetitus, nulla lucri mei, nulla ulciscendi libidine, sed cum dicitur: eamus, faciamus, et pudet non esse impudentem.
Quis exaperit istam tortuosissimam et inplicatissimam nodositatem? foeda est. nolo in eam intendere, nolo eam videre. te volo, iustitia et innocentia, pulchra et decora honestis luminibus, et insatiabili satietate. quies est apud te valde et vita imperturbabilis. qui intrat in te, intrat in gaudium domini sui et non timebit et habebit se optime in optimo. defluxi abs te ego et erravi, deus meus, nimis devius ab stabilitate tua in adulescentia et factus sum mihi regio egestatis.
LIBER III - CAPUT 1
Veni Karthaginem, et circumstrepebat me undique sartago flagitiosorum amorum. nondum amabam, et amare amabam, et secretiore indigentia oderam me minus indigentem. quaerebam quid amarem, amans amare, et oderam securitatem et viam sine muscipulis, quoniam fames mihi erat intus ab interiore cibo, te ipso, deus meus, et ea fame non esuriebam, sed eram sine desiderio alimentorum incorruptibilium, non quia planus eis eram, sed quo insanior, fastidiosior. et ideo non bene valebat anima mea, et ulcerosa proiciebat se foras, miserabiliter scalpi avida contactu sensibilium. sed si non haberent animam, non utique amarentur. amare et amari dulce mihi erat, magis si et amantis corpore fruerer. Venam igitur amicitiae coinquinabam sordibus concupiscentiae, candoremque eius obnubilabam de tartaro libidinis, et tamen foedus atque inhonestus, elegans et urbanus esse gestiebam abundanti vanitate. rui etiam in amorem, quo cupiebam capi. deus meus, misericordia mea, quanto felle mihi suavitatem illam et quam bonus aspersisti, quia et amatus sum, et perveni ad vinculum fruendi et conligabar laetus aerumnosis nexibus, ut caederer virgis ferreis ardentibus zeli et suspicionum et timorum et irarum atque rixarum.
Rapiebant me spectacula theatrica, plena imaginibus miseriarum mearum et fomitibus ignis mei. quis est, quod ibi homo vult dolere luctuosa et tragica, quae tamen pati ipse nollet? et tamen pati vult ex eis dolorem spectator, et dolor ipse est voluptas eius. quid est nisi miserabilis insania? nam eo magis eis movetur quisque, quo minus a talibus affectibus sanus est, quamquam, cum ipse patitur, miseria, cum aliis compatitur, misericordia dici solet. sed qualis tandem misericordia in rebus fictis et scenicis? non enim ad subveniendum provocatur auditor, sed tantum ad dolendum invitatur et auctori earum imaginum amplius favet, cum amplius dolet. et si calamitates illae hominum vel antiquae vel falsae sic agantur, ut qui spectat non doleat, abscedit inde fastidiens et reprehendens; si autem doleat, manet intentus et gaudens. lacrimae ergo amantur et dolores. certe omnis homo gaudere vult. an cum miserum esse neminem libeat, libet tamen esse misericordem, quod quia non sine dolore est, hac una causa amantur dolores? et hoc de illa vena amicitiae est. Sed quo vadit? quo fluit? ut quid decurrit in torrentem picis bullientis, aestus inmanes taetratum libidinum, in quos ipsa mutatur, et vertitur per nutum proprium de caelesti serenitate detorta atque deiecta? repudietur ergo misericordia? nequaquam. ergo amentur dolores aliquando. sed cave inmunditiam, anima mea, sub tutore deo meo, deo patrum nostrorum et laudabili et superelato in omnia saecula, cave inmunditiam, neque enim nunc non misereor, sed tunc in theatris congaudebam amantibus, cum sese fruebantur per flagitia, quamvis haec imaginarie gererent in ludo spectaculi, cum autem sese amittebant, quasi misericors contristabar; et utrumque delectabat tamen. nunc vero magis miseror gaudentem in flagitio quam velut dura perpessum detrimento perniciosae voluptatis et amissione miserae felicitatis. haec certe verior misericordia, sed non in ea delectat dolor. nam etsi adprobatur officio caritatis qui dolet miserum, mallet tamen utique non esse quod doleret, qui germanitus misericors est. si enim est malevola benevolentia, quod fieri non potest, potest et ille, qui veraciter sinceriterque miseretur, cupere esse miseros, ut misereatur. nonnullus itaque dolor adprobandus, nullus amandus est. hoc enim tu, domine deus, qui animas amas. longe alteque purius quam nos, et incorruptibilius misereris, quod nullo dolore sauciaris. et ad haec quis idoneus? At ego tunc miser dolere amabam, et quaerebam, ut esset quod dolerem, quando mihi in aerumna aliena et falsa et saltatoria, ea magis placebat actio histrionis meque alliciebat vehementius, qua mihi lacrimae excutiebantur. quid autem mirum, cum infelix pecus aberrans a grege tuo et inpatiens custodiae tuae, turpi scabie foedarer? et inde erant dolorum amores, non quibus altius penetraer -- non enim amabam talia perpeti, qualia altius spectare -- sed quibus auditis et fictis tamquam in superficie raderer: quos tamen quasi ungues scalpentium fervidus tumor et tabes et sanies horrida consequebatur. talis vita mea numquid vita erat, deus meus?
LIBER III - CAPUT 3
Et circumvolabat super me fidelis a longe misericordia tua. in quantas iniquitates distabui, et sacrilega daemoniorum, quibus immolabam facta mea mala, et in omnibus flagellabas me! ausus sum etiam in celebritate sollemnitatum tuarum, intra parietes ecclesiae tuae concupiscere, et agere negotium procurandi fructus mortis: unde me verberasti gravibus poenis, sed nil ad culpam meam, o tu praegrandis misericordia mea, deus meus, refugium meum a terribilibus nocentibus, in quibus vagatus sum praefidenti collo ad longe recedendum a te, amans vias meas et non tuas, amans fugitivam libertatem. habebant et illa studia, quae honesta vocabantur, ductum suum intuentem fora litigiosa, ut excellerem in eis, hoc laudabilior, quo fraudulentior. tanta est caecitas hominum de caecitate etiam gloriantium. et maior iam eram in schola rhetoris et gaudebam superbe et tumebam typho, quamquam longe sedatior, domine, tu scis, et remotus omnino ab eversionibus, quas faciebant eversores -- hoc enim nomen saevum et diabolicum velut insigne urbanitatis est -- inter quos vivebam pudore inpudenti, quia talis non eram: et cum eis eram et amicitiis eorum delectabar aliquando, a quorum semper factis abhorrebam, hoc est ab eversionibus, quibus proterve insectabantur ignotorum verecundiam, quam proturbarent gratis inludendo atque inde pascendo malevolas laetitias suas. nihil est illo actu similius actibus daemoniorum. quid itaque verius quam eversores vocarentur, eversi plane prius ipsi atque perversi, deridentibus eos et seducentibus fallacibus occulte spiritibus in eo ipso, quo alios inridere amant et fallere?
LIBER III - CAPUT 4
Inter hos ego inbecilla tunc aetate discebam libros eloquentiae, in qua eminere cupiebam, fine damnabili et ventoso per gaudia vanitatis humanae; et usitato iam discendi ordine perveneram in librum cuiusdam Ciceronis, cuius linguam fere omnes mirantur, pectus non ita. sed liber ille ipsius exhortationem continet ad philosophiam et vocatur Hortensius. ille vero liber mutavit affectum meum, et ad te ipsum, domine, mutavit preces meas, et vota ac desideria mea fecit alia. viluit mihi repente omnis vana spes, et inmortalitatem sapientiae concupiscebam aestu cordis incredibili, et surgere coeperam, ut ad te redirem. non enim ad acuendam linguam, quod videbar emere maternis mercedibus, cum agerem annum aetatis undevicensimum, iam defuncto patre ante biennium; non ergo ad acuendam linguam referebam illum librum, neque mihi locutionem, sed quod loquebatur persuaserat. Quomodo ardebam, deus meus, quomodo ardebam revolare a terrenis ad te, et nesciebam quid ageres mecum! apud te est enim sapientia. amor autem sapientiae nomen graecum habet philosophiam, quo me accendebant illae litterae. sunt qui seducant per philosophiam, magno et blando et honesto nomine colorantes et fucantes errores suos; et prope omnes, qui ex illis et supra temporibus tales erant, notantur in eo libro et demonstrantur, et manifestatur ibi salutifera illa admonitio spiritus tui, per servum tuum bonum et pium: videte, ne quis vos decipiat per philosophiam et inanum seductionem secundum traditionem hominum, secundum elementa huius mundi et non secundum Christum, quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. et ego illo tempore, scis tu, lumen cordis mei, quoniam necdum mihi haec apostolica nota erant, hoc tamen solo delectabar in illa exhortatione, quod non illam aut illam sectam, sed ipsam quaecumque esset sapientiam ut diligerem et quaererem et adsequerer et tenerem atque amplexarer fortiter, excitabar sermone illo et accendebar et ardebam, et hoc solum me in tanta flagrantia refrangebat, quod nomen Christi non erat ibi, quoniam hoc nomen secundum misericordiam tuam, domine, hoc nomen salvatoris mei, fili tui, in ipso adhuc lacte matris tenerum cor meum pie biberat et alte retinebat, et quidquid sine hoc nomine fuisset, quamvis litteratum et expolitum et veridicum, non me totum rapiebat.
LIBER III - CAPUT 5
Itaque institui animum intendere in scripturas sanctas, et videre, quales essent. et ecce video rem non compertam superbis neque nudatam pueris, sed incessu humilem, successu excelsam, et velatam mysteriis, et non eram ego talis, ut intrare in eam possem, aut inclinare cervicem ad eius gressus. non enim sicut modo loquor, ita sensi, cum attendi ad illam scripturam, sed visa est mihi indigna, quam Tullianae dignitati compararem. tumor enim meus refugiebat modum eius, et acies mea non penetrabat interiora eius. verum tamen illa erat, quae cresceret cum parvulis, sed ego dedignabar esse parvulus et turgidus fastu mihi grandis videbar.
LIBER III - CAPUT 6
Itaque incidi in homines superbe delirantes, carnales nimis et loquaces, in quorum ore laquei diaboli, et viscum confectum conmixtione syllabarum nominis tui et domini Iesu Christi et paracleti consolatoris nostri spiritus sancti. haec nomina non recedebant de ore eorum, sed tenus sono et strepitu linguae; ceterum cor inane veri. et dicebant: veritas et veritas, et multum eam dicebant mihi, et nusquam erat in eis, sed falsa loquebantur non de te tantum, qui vere veritas es, sed etiam de istis elementis mundi, creatura tua, de quibus etiam vera dicentes philosophos transgredi debui prae amore tuo, mi pater summe bone, pulchritudo pulchrorum omnium. o veritas, veritas, quam intime etiam tum medullae animi mei suspirabant tibi, cum te illi sonarent mihi frequenter et multipliciter, voce sola, et libris multis et ingentibus! et illa erant fercula, in quibus mihi esurienti te inferebatur sol et luna, pulchra opera tua, sed tamen opera tua, non tu, nec ipsa prima. priora enim spiritalia opera tua quam ista corporea quamvis lucida et caelestia. At ego nec priora illa, sed te ipsam, veritas, in qua non est conmutatio nec momenti obumbratio, esuriebam et sitiebam. et apponebantur adhuc mihi in illis ferculis phantasmata splendida, quibus iam melius erat amare istum solem, saltem istis oculis verum, quam illa falsa animo decepto per oculos. et tamen, quia te putabam, manducabam, non avide quidem, quia nec sapiebas in ore meo sicuti es -- neque enim tu eras illa figmenta inania -- nec nutriebar eis, sed exhauriebar magis. cibus in somnis simillimus est cibis vigilantium, quo tamen dormientes non aluntur; dormiunt enim. at illa nec similia erant ullo modo tibi, sicut nunc mihi locuta es, quia illa erant corporalia phantasmata, falsa corpora, quibus certiora sunt vera corpora ista, quae videmus visu carneo, sive caelestia sive terrestria: cum pecudibus et volatilibus videmus, et certiora sunt, quam cum imaginamur ea. et rursus certius imaginamur ea quam ex eis suspicamur alia grandiora et infinita, quae omnino nulla sunt. qualibus ego tunc pascebar inanibus et non pascebar. At tu, amor meus, in quem deficio, ut fortis sim, nec ista corpora es, quae videmus quamquam in caelo, nec ea, quae non videmus ibi, quia tu ista condidisti nec in summis tuis conditionibus habes. quanto ergo longe es a phantasmatis illis meis, phantasmatis corporum, quae omnino non sunt! quibus certiores sunt phantasiae corporum eorum, quae sunt, et eis certiora corpora, quae tamen non es. sed nec anima es, quae vita est corporum -- ideo melior vita corporum certiorque quam corpora -- sed tu vita es animarum, vita vitarum, vivens te ipsa, et non mutuaris, vita animae meae. Ubi ergo mihi tunc eras et quam longe? et longe peregrinabar abs te, exclusus et a siliquis porcorum, quos de siliquis pascebam. quanto enim meliores grammaticorum et poetarum fabellae quam illa decipula! nam versus et carmen et Medea volans utiliores certe, quam quinque elementa, varie fucata propter quinque antra tenebrarum, quae omnino nulla sunt et occidunt credentem. nam versum et carmen etiam ad vera pulmenta transfero; volantem autem Medeam etsi cantabam, non asserebam, etsi cantari audiebam, non credebam: illa autem credidi. vae, vae! quibus gradibus deductus in profunda inferi, quippe laborans et aestuans inopia veri, cum te, deus meus -- tibi confiteor, qui me miseratus es et nondum confitentem -- cum te non secundum intellectum mentis, quo modo praestare voluisti beluis, sed secundum sensum carnis quaererem. tu autem eras interior intimo meo et superior summo meo. offendi illam mulierem audacem, inopem prudentiae, aenigma Salomonis, sedentem super sellam in foribus et dicentem: panes occultos libenter edite et aquam dulcem furtivam bibite. quae me seduxit, quia invenit foris habitantem in oculo carnis meae, et talia ruminantem apud me, qualia per illum vorassem.
LIBER III - CAPUT 7
Nesciebam enim aliud, vere quod est, et quasi acutule movebar, ut suffragarer stultis deceptoribus, cum a me quaereretur, unde malum est? et utrum forma corporea deus finiretur, et haberet capillos et ungues, et utrum iusti existimandi essent qui haberent uxores multas simul, et occiderent homines, et sacrificarent de animalibus. quibus rerum ignarus pertubabar, et recedens a veritate ire in eam mihi videbar, quia non noveram malum non esse nisi privationem boni usque ad quod omnino non est. quod unde viderem, cuius videre usque ad corpus erat oculis, et animo usque ad phantasma? non noveram deum esse spiritum, non cui membra essent per longum et latum nec cui esse moles esset, quia moles in parte minor est quam in toto suo, et si infinita sit, minor est in aliqua parte certo spatio definita, quam per infinitum, et non est tota ubique sicut spiritus, sicut deus. et quid in nobis esset, secundum quod essemus, et quid in scriptura diceremur, ad imaginem dei, prorsus ignorabam. Et non noveram iustitiam veram interiorem non ex consuetudine iudicantem, sed ex lege rectissima dei omnipotentis, qua formarentur mores regionum et dierum pro regionibus et diebus, cum ipsa ubique ac semper esset, non alibi alia nec alias aliter; secundum quam iusti essent Abraham et Isaac et Iacob et Moyses et David, et illi omnes laudati ore dei; sed eos ab imperitis iudicari iniquos, iudicantibus ex humano die et universos mores humani generis ex parte moris sui metientibus; tamquam si quis nescius in armamentis, quid cui membro adcommodatum sit, ocrea velit caput contegi et galea calciari, et murmuret, quod non apte conveniat; aut in uno die, indicto a pomeridianis horis iustitio, quisquam stomacheretur non sibi concedi quod venale proponere, quia mane concessum est; aut in una domo videat aliquid tractari manibus a quoquam servo, quod facere non sinatur qui pocula ministrat; aut aliquid post praesepia fieri, quod ante mensam prohibeatur; et indignetur, cum sit unum habitaculum et una familia, non ubique atque omnibus idem tribui. sic sunt isti qui indignantur, cum audierint illo saeculo licuisse iustis aliquid, quod isto non licet iustis; et quia illis aliud praecepit deus, istis aliud pro temporalibus causis; cum eidem iustitiae utrique servierint: cum in uno homine et in uno die et in unis aedibus videant aliud alii membro congruere, et aliud iam dudum licuisse, post horam non licere, quiddam in illo angulo permitti aut iuberi, quod in isto iuxta vetetur et vindicetur, numquid iustitia varia est et mutabilis? sed tempora, quibus praesidet, non pariter eunt; tempora enim sunt. homines autem, quorum vita super terram brevis est, quia sensu non valent causas contexere saeculorum priorum aliarumque gentium, quas experti non sunt, cum his quas experti sunt, in uno autem corpore vel die vel domo facile possunt videre, quid cui membro, quibus momentis, quibus partibus personisve congruat, in illis offenduntur, hic serviunt. Haec ego tunc nesciebam et non advertebam, et feriebant undique ista oculos meos, et non videbam. et cantabam carmina, et non mihi licebat ponere pedem quemlibet ubilibet, sed in alio atque alio metro aliter et in uno aliquo versu non omnibus locis eundem pedem; et ars ipsa, qua canebam, non habebat aliud alibi, sed omnia simul. et non intuebar iustitiam, cui servirent boni et sancti homines, longe excellentius atque sublimius habere simul omnia quae praecipit, et nulla ex parte varie, tamen variis temporibus non omnia simul, sed propria distribuentem ac praecipientem. et reprehendebam caecus pios patres, non solum, sicut deus iuberet atque inspiraret, utentes praesentibus, verum quoque, sicut deus revelaret, futura praenuntiantes.
LIBER III - CAPUT 8
Numquid aliquando aut alicubi iniustum est diligere deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente, et diligere proximum tamquam te ipsum? itaque flagitia, quae sunt contra naturam, ubique ac semper detestanda atque punienda sunt, qualia Sodomitarum fuerunt. quae si omnes gentes facerent, eodem criminis reatu divina lege tenerentur, quae non sic fecit homines, ut hoc se uterentur modo. violatur quippe ipsa societas, quae cum deo nobis esse debet, cum eadem natura, cuius ille auctor est, libidinis perversitate polluitur. quae autem contra mores hominum sunt flagitia, pro morum diversitate vitanda sunt; ut pactum inter se civitatis aut gentis consuetudine vel lege firmatum nulla civis aut peregrini libidine violetur. turpis enim omnis pars universo suo non congruens. Cum autem deus aliquid contra morem aut pactum quorumlibet iubet, etsi nunquam ibi factum est, faciendum est; et si omissum, instaurandum; et si institutum non erat, instituendum est. si enim regi licet in civitate, cui regnat, iubere aliquid, quod neque ante illum quisquam nec ipse umquam iusserat, et non contra societatem civitatis eius obtemperatur, immo contra societatem non obtemperatur -- generale quippe pactum est societatis humanae oboedire regibus suis -- quanto magis deus regnator universae creaturae, cui ad ea quae iusserit sine dubitatione serviendum est! sicut enim in potestatibus societatis humanae maior potestas minori ad oboediendum praeponitur, ita deus omnibus. Item in facinoribus, ubi libido est nocendi, sive per contumeliam sive per iniuriam, et utrumque vel ulciscendi causa, sicut inimico inimicus, vel adipiscendi alicuius extra conmodi, sicut latro viatori, vel evitandi mali, sicut ei qui timetur, vel invidendo, sicut feliciori miserior aut in aliquo prosperatus ei, quem sibi aequari timet aut aequalem dolet, vel sola voluptate alieni mali, sicut spectatores gladiatorum aut inrisores aut inlusores quorumlibet. haec sunt capita iniquitatis, quae pullulant principandi et spectandi et sentiendi libidine, aut una aut duabus earum, aut simul omnibus, et vivitur male adversus tria et septem, psalterium decem chordarum, decalogum tuum, deus altissime et dulcissime. sed quae flagitia in te, qui non corrumperis? aut quae adversus te facinora, cui noceri non potest? sed hoc vindicas, quod in se homines perpetrant, quia etiam cum in te peccant, inpie faciunt in animas suas, et mentitur iniquitas sibi: sive corrumpendo ac pervertendo naturam suam, quam tu fecisti et ordinasti; vel inmoderate utendo concessis rebus vel in non concessa flagrando in eum usum, qui est contra naturam; aut rei tenentur, animo et verbis saevientes adversus te et adversus stimulum calcitrantes; aut cum diruptis limitibus humanae societatis, laetantur, audaces privatis conciliationibus aut diremptionibus, prout quidque delectaverit aut offenderit. Et ea fiunt, cum tu derelinqueris, fons vitae, qui es unus et verus creator et rector universitatis, et privata superbia diligitur in parte unum falsum. itaque pietate humili reditur in te; et purgas nos a consuetudine mala, et propitius es peccatis confitentium, et exaudis gemitus conpeditorum, et solvis a vinculis, quae nobis fecimus, si iam non erigamus adversus te cornua falsae libertatis, avaritia plus habendi et damno totum amittendi, amplius amando proprium nostrum quam te, omnium bonum.
LIBER III - CAPUT 9
Sed inter flagitia et facinora et tam multas iniquitates sunt peccata proficientium, quae a bene iudicantibus et vituperantur ex regula perfectionis, et laudantur spe frugis sicut herba segetis. et sunt quaedam similia vel flagitio vel facinori et non sunt peccata, quia nec te offendunt, dominum deum nostrum, nec sociale consortium; cum conciliantur aliqua in usum vitae congrua, et tempori, et incertum est an libidine habendi; aut puniuntur corrigendi studio potestate ordinata, et incertum est an libidine nocendi. multa itaque facta, quae hominibus inprobanda viderentur, testimonio tuo adprobata sunt, et multa laudata ab hominibus te teste damnantur, cum saepe se aliter habet species facti et aliter facientis animus atque articulus occulti temporis. cum vero aliquid tu repente inusitatum et improvisum imperas, etiamsi hoc aliquando vetuisti, quamvis causam imperii tui pro tempore occultes, et quamvis contra pactum sit aliquorum hominum societatis, quis dubitet esse faciendum, quando ea iusta est societas hominum, quae servit tibi? sed beati qui te imperasse sciunt. fiunt enim omnia a servientibus tibi, vel ad exhibendum, quod ad praesens opus est, vel ad futura praenuntianda.
LIBER III - CAPUT 10
Haec ego nesciens, inridebam illos sanctos servos et prophetas tuos. et quid agebam, cum inridebam eos, nisi ut inriderer abs te, sensim atque paulatim perductus ad eas nugas, ut crederem ficum plorare, cum decerpitur, et matrem eius arborem lacrimis lacteis? quam tamen ficum si comedisset aliquis sanctus, alieno sane, non suo scelere decerptam, misceret visceribus, et anhelaret de illa angelos, immo vero particulas dei, gemendo in oratione atque ructando: quae particulae summi et veri dei ligatae fuissent in illo pomo, nisi electi sancti dente ac ventre solverentur. et credidi miser magis misericordiam praestandam fructibus terrae, quam hominibus, propter quos nascerentur. si quis vero esuriens peteret, qui Manichaeus non esset, quasi capitali supplicio damnanda buccella videretur, si ei daretur.
LIBER III - CAPUT 11
Et misisti manum tuam ex alto, et de hac profunda caligine eruisti animam meam, cum pro me fleret ad te mea mater, fidelis tua, amplius quam flent matres corporea funera. videbat enim illa mortem meam ex fide et spiritu, quem habebat ex te, et exaudisti eam, domine. exaudisti eam nec despexisti lacrimas eius, cum profluentes rigarent terram sub oculis eius in omni loco orationis eius: exaudisti eam. nam unde illud somnium, quo eam consolatus es, ut vivere mecum cederet et habere mecum eandem mensam in domo? quod nolle coeperat, aversans et detestans blasphemias erroris mei. vidit enim se stantem in quadam regula lignea et venientem ad se iuvenem splendidum hilarem atque arridentem sibi, cum illa esset maerens et maerore confecta. qui cum causas ab ea quaesisset maestitiae suae cotidianarumque lacrimarum (docendi, ut adsolet, non discendi gratia), atque illa respondisset perditionem meam se plangere, iussisse illum, quo secura esset, atque admonuisse, ut adtenderet et videret, ubi esset illa, ibi esse et me. quod illa ubi adtendit, vidit me iuxta se in eadem regula stantem. unde hoc, nisi quia erant aures tuae ad cor eius, o tu bone omnipotens, qui sic curas unumquemque nostrum, tamquam solum cures, et sic omnes, tamquam singulos? Unde illud etiam, quod cum mihi narrasset ipsum visum, et ego ad id detrahere conarer, ut illa se potius non desperaret futuram esse quod eram, continuo sine aliqua haesitatione: non inquit; non enim mihi dictum est: ubi ille, ibi et tu, sed: ubi tu, ibi et ille. confiteor tibi, domine, recordationem meam, quantum recolo, quod saepe non tacui, amplius me isto per matrem responso tuo, quod tam vicina interpretationis falsitate turbata non est, et tam cito vidit quod videndum fuit -- quod ego certe, antequam dixisset, non videram -- etiam tum fuisse commotum quam ipso somnio, quo feminae piae gaudium, tanto post futurum, ad consolationem tunc praesentis sollicitudinis tanto ante praedictum est. nam novem ferme anni secuti sunt, quibus ego in illo limo profundi ac tenebris falsitatis, cum saepe surgere conarer et gravius alliderer, volutatus sum; cum tamen illa vidua casta, pia et sobria, quales amas, iam quidem spe alacrior, sed fletu et gemitu non segnior, non desineret horis omnibus orationum suarum de me plangere ad te, et intrabant in conspectum tuum preces eius, et tamen dimittebas adhuc volvi et involvi illa caligine.
LIBER III - CAPUT 12
Et dedisti alterum responsum interim, quod recolo. nam et multa praetereo, propter quod propero ad ea quae me magis urguent confiteri tibi, et multa non memini. dedisti ergo alterum per sacerdotem tuum, quendam episcopum nutritum in ecclesia et exercitatum in libris tuis. quem cum illa femina rogasset, ut dignaretur mecum conloqui, et refellere errores meos, et dedocere me mala ac docere bona -- faciebat enim hoc, quos forte idoneos invenisset -- noluit ille prudenter sane, quantum sensi postea. respondit enim me adhuc esse indocilem, et quod inflatus essem novitate haeresis illius, et nonnullis quaestiunculis iam multos inperitos exagitassem, sicut illa indicaverat ei. sed inquit sine illum ibi. tantum roga pro eo dominum: ipse legendo reperiet, quis ille sit error et quanta inpietas. Simul etiam narravit, se quoque parvulum a seducta matre sua datum fuisse Manichaeis, et omnes paene non legisse tantum verum etiam scriptitasse libros eorum, sibique adparuisse nullo contra disputante et convincente, quam esset illa secta fugienda: itaque fugisse. quae cum ille dixisset, atque illa nollet adquiescere, sed instaret magis deprecando et ubertim flendo, ut me videret et mecum dissereret, ille iam substomachans: vade inquit a me; ita vivas, fieri non potest, ut filius istarum lacrimarum pereat. quod illa ita se accepisse inter conloquia sua mecum saepe recordabatur, ac si de caelo sonuisset.
LIBER IV - CAPUT 1
Per idem tempus annorum novem, ab undevicensimo anno aetatis meae usque ad duodetricensimum, seducebamur et seducebamus, falsi atque fallentes in variis cupiditatibus, et palam per doctrinas, quas liberales vocant, occulte autem falso nomine religionis, hic superbi, ibi superstitiosi, ubique vani: hac popularis gloriae sectantes inanitatem, usque ad theatricos plausus, et contentiosa carmina, et agonem coronarum faenearum, et spectaculorum nugas, et intemperantiam libidinum; illac autem purgari nos ab istis sordibus expetentes, cum eis, qui appellarentur electi et sancti, afferremus escas, de quibus nobis in officina aqualiculi sui fabricarent angelos et deos, per quos liberaremur. et sectabar ista atque faciebam cum amicis meis, per me ac mecum deceptis. inrideant me arrogantes, et nondum salubriter prostrati et elisi a te, deus meus, et ego tamen confitear tibi dedecora mea in laude tua. sine me, obsecro, et da mihi circuire praesenti memoria praeteritos circuitus erroris mei, et immolare tibi hostiam iubilationis. quid enim sum ego mihi sine te nisi dux in praeceps? aut quid sum, cum mihi bene est, nisi sugens lac tuum aut fruens te, cibo qui non corrumpitur? et quis homo est quilibet homo, cum sit homo? sed inrideant nos fortes et potentes, nos autem infirmi et inopes confiteamur tibi.
LIBER IV - CAPUT 2
Docebam in illis annis artem rhetoricam, et victoriosam loquacitatem victus cupiditate vendebam. malebam tamen, domine, tu scis, bonos habere discipulos, sicut appellantur boni, et eos sine dolo docebam dolos, non quibus contra caput innocentis, agerent, sed aliquando pro capite nocentis. et, deus, vidisti de longinquo lapsantem in lubrico, et in multo fumo scintillantem fidem meam, quam exhibebam in illo magisterio diligentibus vanitatem et quaerentibus mendacium, socius eorum. in illis annis unam habebam, non eo quod legitimum vocatur coniugio cognitam, sed quam indagaverat vagus ardor inops prudentiae, sed unam tamen, ei quoque servans tori fidem; in qua sane experirer exemplo meo, quid distaret inter coniugalis placiti modum, quod foederatum esset generandi gratia, et pactum libidinosi amoris, ubi proles etiam contra votum nascitur, quamvis iam nata cogat se diligi. Recolo etiam, cum mihi theatrici carminis certamen inire placuisset, mandasse mihi nescio quem haruspicem, quid ei dare vellem mercedis, ut vincerem, me autem foeda illa sacramenta detestatum et abominatum respondisse, nec si corona illa ita esset inmortaliter aurea, muscam pro victoria mea necari sinere. necaturus enim erat ille in sacrificiis suis animantia, et illis honoribus invitaturus mihi suffragatura daemonia videbatur. sed hoc quoque malum non ex tua castitate repudiavi, deus cordis mei. non enim amare te noveram, qui nisi fulgores corporeos cogitare non noveram. talibus enim figmentis suspirans anima nonne fornicatur abs te, et fidit in falsis, et pascit ventos? sed videlicet sacrificari pro me nollem daemonibus, quibus me illa superstitione ipse sacrificabam. quid est enim aliud ventos pascere quam ipsos pascere, hoc est errando eis esse voluptati atque derisui?
LIBER IV - CAPUT 3
Itaque illos planos, quos mathematicos vocant, plane consulere non desistebam, quod quasi nullum eis esset sacrificium, et nullae preces ad aliquem spiritum ob divinationem dirigerentur. quod tamen Christiana et vera pietas consequenter repellit et damnat. bonum est enim confiteri tibi, domine, et dicere: Miserere mei, cura animam meam, quoniam peccavi tibi; neque ad licentiam peccandi abuti indulgentia tua, sed meminisse dominicae vocis: Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat. quam totam illi salubritatem interficere conantur, cum dicunt: de caelo tibi est inevitabilis causa peccandi et Venus hoc fecit aut Saturnus aut Mars, scilicet ut homo sine culpa sit, caro et sanguis et super a putredo, culpandus sit autem caeli ac siderum creator et ordinator. et quis est hic nisi deus noster, suavitas et origo iustitiae, qui reddes unicuique secundum opera eius et cor contritum et humiliatum non spernis? Erat eo tempore vir sagax, medicinae artis peritissimus atque in ea nobilissimus, qui proconsul manu sua coronam illam agonisticam inposuerat non sano capiti meo, sed non ut medicus. nam illius morbi tu sanator, qui resistis superbis, humilibus autem das gratiam. numquid tamen etiam per illum senem defuisti mihi, aut destitisti mederi animae meae? quia enim factus ei eram familiarior, et eius sermonibus -- erant enim sine verborum cultu vivacitate sententiarum iucundi et graves -- adsiduus et fixus inhaerebam: ubi cognovit et ex conloquio meo libris genethliacorum esse me deditum, benigne ac paterne monuit, ut eos abicerem, neque curam et operam rebus utilibus necessariam illi vanitati frustra inpenderem; dicens ita se illa didicisse, ut eam professionem primis annis aetatis suae deferre voluisset, qua vitam degeret, et si Hippocraten intellexisset, et illas utique litteras potuisse intellegere: et tamen non ob aliam causam se postea illis relictis medicinam adsecutum, nisi eas falsissimas conperisset, et nollet vir gravis decipiendis hominibus victum quaerere. at tu inquit quo te in hominibus sustentas, rhetoricam tenes, hanc autem fallaciam libero studio, non necessitate rei familiaris sectaris. quo magis mihi te oportet de illa credere, qui eam tam perfecte discere elaboravi, quam ex ea sola vivere volui. a quo ego cum quaesissem, quae causa ergo faceret, ut multa inde vera pronuntiarentur, respondit ille, ut potuit, vim sortis hoc facere, in rerum natura usquequaque diffusam. si enim de paginis poetae cuiuspiam, longe aliud canentis atque intendentis, cum forte quis consulit, mirabiliter consonus negotio saepe versus exiret, et mirandum non esse dicebat, si ex anima humana, superiore aliquo instinctu, nesciente quid in se fieret, non arte sed sorte sonaret aliquid, quod interrogantis rebus factisque concineret. Et hoc quidem ab illo vel per illum procurasti mihi, et quid ipse postea per me ipsum quaererem, in memoria mea deliniasti. tunc autem nec ipse nec carissimus Nebridius, adulescens valde bonus et valde castus, inridens totum illud divinationis genus, persuadere mihi potuerunt, ut haec abicerem, quoniam me amplius ipsorum auctorum movebat auctoritas, et nullun certum quale quaerebam documentum adhuc inveneram, quo mihi sine ambiguitate appareret, quae ab eis consultis vera dicerentur, forte vel sorte, non arte inspectorum siderum dici.
LIBER IV - CAPUT 4
In illis annis, quo primum tempore in municipio, quo natus sum, docere coeperam, conparaveram amicum societate studiorum nimis carum, coaevum mihi et conflorentem flore adulescentiae. mecum puer creverat et pariter in scholam ieramus pariterque luseramus. sed nondum erat sic amicus, quamquam ne tum quidem sic, uti est vera amicitia, quia non est vera, nisi cum eam tu agglutinas inter haerentes sibi caritate diffusa in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. sed tamen dulcis erat nobis, cocta fervore parilium studiorum. nam et a fide vera, quam non germanitus et penitus adulescens tenebat, deflexeram eum in superstitiosas fabellas et perniciosas, propter quas me plangebat mater. mecum iam errabat in animo ille homo, et non poterat anima mea sine illo. et ecce tu inminens dorso fugitivorum tuorum, deus ultionum et fons misericordiarum simul, qui convertis nos ad te miris modis, ecce abstulisti hominem de hac vita, cum vix explevisset annum in amicitia mea, suavi mihi super omnes suavitates illius vitae meae. Quis laudes tuas enumerat unus in se uno, quas expertus est? quid tunc fecisti, deus meus, et quam investigabilis abyssus iudiciorum tuorum? cum enim laboraret ille febribus, iacuit diu sine sensu in sudore laetali, et cum desperaretur, baptizatus est nesciens, me non curante, et praesumente id retinere potius animam eius quod a me acceperat, non quod in nescientis corpore fiebat. longe autem aliter erat. nam recreatus est et salvus factus, statimque, ut primo cum eo loqui potui -- potui autem mox, ut ille potuit, quando non discedebam et nimis pendebamus ex invicem -- temptavi apud illum inridere, tamquam et illo inrisuo mecum baptismum, quem acceperat mente atque sensu absentissimus. sed tamen iam se accepisse didicerat. at ille ita me exhorruit ut inimicum, admonuitque mirabili et repentina libertate, ut, si amicus esse vellem, talia sibi dicere desinerem. ego autem stupefactus atque turbatus, distuli omnes motus meos, ut convalesceret prius, essetque idoneus viribus valetudinis, cum quo agere possem quod vellem. sed ille abreptus dementiae meae, ut apud te servaretur consolationi meae, post paucos dies me absente repetitur febribus et defungitur. Quo dolore contenebratum est cor meum, et quidquid aspiciebam mors erat. et erat mihi patria supplicium, et paterna domus mira infelicitas, et quidquid cum illo conmunicaveram, sine illo in cruciatum inmanem verterat. expetebant eum undique oculi mei, et non dabatur: et oderam omnia, quod non haberent eum, nec mihi iam dicere poterant: ecce venit, sicut cum viveret, quando absens erat. factus eram ipse mihi magna quaestio, et interrogabam animam meam, quare tristis esset et quare conturbaret me valde, et nihil noverat respondere mihi. et si dicebam: spera in deum, iuste non obtemperabat, quia verior erat et melior homo, quem carissimum amiserat, quam phantasma, in quod sperare iubebatur. solus fletus erat dulcis mihi et successerat amico meo in deliciis animi mei.
LIBER IV - CAPUT 5
Et nunc, domine, iam illa transierunt, et tempore lenitum est vulnus meum. possumne audire abs te, qui veritas es, et admovere aurem cordis mei ori tuo, ut dicas mihi, cur fletus dulcis sit miseris? an tu, quamvis ubique adsis, longe abiecisti a te miseriam nostram? et tu in te manes, nos autem in experimentis volvimur: et tamen nisi ad aures tuas ploraremus, nihil residui de spe nostra fieret. unde igitur suavis fructus de amaritudine vitae carpitur gemere et flere et suspirare et conqueri? an hoc ibi dulce est, quod speramus exaudire te? recte istud in precibus, quia desiderium perveniendi habent. num in dolore amissae rei et luctu, quo tunc operiebar: neque enim sperabam revivescere illum aut hoc petebam lacrimis, sed tantum dolebam et flebam. miser enim eram et amiseram gaudium meum. an et fletus res amara est, et prae fastidio rerum, quibus prius fruebamur, et tunc, dum ab eis abhorremus, delectat?
LIBER IV - CAPUT 6
Quid autem ista loquor? non enim tempus quaerendi nunc est, sed confitendi tibi. miser eram, et miser est omnis animus vinctus amicitia rerum mortalium, et dilaniatur, cum eas amittit, et tunc sentit miseriam, qua miser est et antequam amittat eas. sic ego eram illo tempore, et flebam amarissime et requiescebam in amaritudine. ita miser eram, et habebam cariorem illo amico meo vitam ipsam miseream. nam quamvis eam mutare vellem, nollem tamen amittere magis quam illum; et nescio an vellem vel pro illo, sicut de Oreste et Pylade traditur, si non fingitur, qui vellent pro invicem simul mori, quia morte peius eis erat non simul vivere. sed in me nescio quis affectus nimis huic contrarius ortus erat, et taedium vivendi erat in me gravissimum et moriendi metus. credo, quo magis illum amabam, hoc magis mortem, quae mihi eum abstulerat, tamquam atrocissimam inimicam oderam et timebam; et eam repente consumpturam omnes homines putabam, quia illum potuit. sic eram omnino, memini. ecce cor meum, deus meus, ecce intus; vide, quia memini, spes mea, qui me mundas a talium affectionum inmunditia, dirigens oculos meos ad te, et evellens de laqueo pedes meos. mirabar enim ceteros mortales vivere, quia ille, quem quasi non moriturum dilexeram, mortuus erat; et me magis, quia ille alter eram, vivere illo mortuo mirabar. bene quidam dixit de amico suo: dimidium animae suae. nam ego sensi animam meam et animam illius unam fuisse animam in duobus corporibus, et ideo mihi horrori erat vita, quia nolebam dimidius vivere; et ideo forte mori metuebam, ne totus ille moreretur, quem multum amaveram.
LIBER IV - CAPUT 7
O dementiam nescientem diligere homines humaniter! o stultum hominem inmoderate humana patientem! quod ego tunc eram. itaque aestuabam, suspirabam, flebam, turbabar, nec requies erat nec consilium. portabam enim concisam et cruentam animam meam, inpatientem portari a me; et ubi eam ponerem non inveniebam. non in amoenis nemoribus, non in ludis atque cantibus, nec in suave olentibus locis, nec in conviviis apparatis, nec in voluptate cubilis et lecti, non denique in libris atque carminibus adquiescebat. horrebant omnia et ipsa lux, et quidquid non erat quod ille erat, inprobum et taediosum erat, praeter gemitum et lacrimas: nam in eis solis aliquantula requies. ubi autem inde auferebatur anima mea, onerabat me grandis sarcina miseriae, ad te, domine, levanda erat et curanda, sciebam, sed nec volebam nec valebam, eo magis, quod mihi non eras aliquid solidum et firmum, cum de te cogitabam. non enim tu eras, sed vanum phantasma et error meus erat deus meus. si conabar eam ibi ponere, ut requiesceret, per inane labebatur et iterum ruebat super me; et ego mihi remanseram infelix locus, ubi nec esse possem nec inde recedere. quo enim cor meum fugeret a corde meo? quo a me ipso fugerem? quo non me sequerer? et tamen fugi de patria. minus enim eum quaerebant oculi mei, ubi videre non solebant: atque a Thagastensi oppido veni Carthaginem.
LIBER IV - CAPUT 8
Non vacant tempora, nec otiose volvuntur per sensus nostros: faciunt in animo mira opera. ecce veniebant et praeteribant de die in diem; et veniendo et praetereundo, inserebant mihi spes alias et alias memorias, et paulatim resarciebant me pristinis generibus delectationum, quibus cedebat dolor meus ille; sed succedebant non quidem dolores alii, causae tamen aliorum dolorum. nam unde me facillime et in intima dolor ille penetraverat, nisi quia fuderam in harenam animam meam, diligendo moriturum ac si non moriturum? maxime quippe me reparabant atque recreabant aliorum amicorum solacia, cum quibus amabam quod postea amabam; et hoc erat ingens fabula et longum mendacium, cuius adulterina confricatione corrumpebatur mens nostra, pruriens in auribus. Sed illa mihi fabula non moriebatur, si quis amicorum meorum moreretur. alia erant, quae in eis amplius capiebant animum, conloqui et conridere, et vicissim benivole obsequi; simul legere libros dulciloquos, simul nugari et simul honestari; dissentire interdum sine odio, tamquam ipse homo secum, atque ipsa rarissima dissensione condire consensiones plurimas; docere aliquid invicem aut discere ab invicem, desiderare absentes cum molestia, suscipere venientes cum laetitia: his atque huius modi signis, a corde amantium et redamantium procedentibus, per os, per liguam, per oculos, et mille motus gratissimos, quasi fomitibus flagrare animos et ex pluribus unum facere.
LIBER IV - CAPUT 9
Hoc est, quod diligitur in amicis; et sic diligitur, ut rea sibi sit humana conscientia, si non amaverit redamantem aut si amantem non redamaverit, nihil quaerens ex eius corpore praeter indicia benivolentiae. hinc ille luctus, si quis moriatur, et tenebrae dolorum, et versa dulcedine in amaritudinem cor madidum, et ex amissa vita morientium mors viventium. beatus qui amat te, et amicum in te, et inimicum propter te. solus enim nullum carum amittit, cui omnes in illo cari, qui non amittitur. et quis est iste nisi deus noster, deus, qui fecit caelum et terram et inplet ea, quia inplendo ea fecit ea? te nemo amittit, nisi qui dimittit, et quia dimittit, quo it aut quo fugit nisi a te placido ad te iratum? nam ubi non invenit legem tuam in poena sua? et lex tua veritas et veritas tu.
LIBER IV - CAPUT 10
Deus virtutum, converte nos et ostende faciem tuam, et salvi erimus. nam quoquoversum se verterit anima hominis, ad dolores figitur alibi praeterquam in te, tametsi figitur in pulchris extra te et extra se. quae tamen nulla essent, nisi essent abs te. quae oriuntur et occidunt, et oriendo quasi esse incipiunt, et crescunt, ut perficiantur, et perfecta senescunt et intereunt: et non omnia senescunt et omnia intereunt. ergo cum oriuntur et tendunt esse, quo magis celeriter crescunt, ut sint, eo magis festinant, ut non sint. sic est modus eorum. tantum dedisti eis, quia partes sunt rerum, quae non sunt omnes simul, sed decedendo ac succedendo agunt omnes universum, cuius partes sunt. ecce sic peragitur et sermo noster per signa sonantia. non enim erit totus sermo, si unum verbum non decedat, cum sonuerit partes suas, ut succedat aliud. laudet te ex illis anima mea, deus, creator omnium, sed non eis infigatur glutine amore per sensus corporis. eunt enim quo ibant, ut non sint, et conscindunt eam desideriis pestilentiosis, quoniam ipso esse vult et requiescere amat in eis, quae amat. in illis autem non est ubi, quia non stant: fugiunt, et quis ea sequitur sensu carnis? aut quis ea conprehendit, vel cum praesto sunt? Tardus est enim sensus carnis, quoniam sensus carnis est: ipse est modus eius. sufficit ad aliud, ad quod factus est; ad illud autem non sufficit, ut teneat transcurrentia ab initio debito usque ad finem debitum. in verbo enim tuo, per quod creantur, ibi audiunt: hinc et huc usque.
LIBER IV - CAPUT 11
Noli esse vana, anima mea, et obsurdescere in aure cordis tumultu vanitatis tuae. audi et tu: verbum ipsum clamat, ut redeas, et ibi est locus quietis inperturbabilis, ubi non deseritur amor, si ipse non deserat. ecce illa discedunt, ut alia succedant, et omnibus suis partibus constet infima universitas. numquid ego aliquo discedo? ait verbum dei. ibi fige mansionem tuam, ibi commenda quidquid inde habes, anima mea, saltem fatigata fallaciis. veritati commenda quidquid tibi est a veritate, et non perdes aliquid; et reflorescent putria tua, et sanabuntur omnes languores tui, et fluxa tua reformabuntur et renovabuntur et constringentur ad te; et non te deponent, quo descendunt, sed stabunt tecum et permanebunt ad semper stantem ac permanentem deum. Ut quid perversa sequeris carnem tuam? ipsa te sequatur conversam. quidquid per illam sentis, in parte est et ignoras totum, cuius hae partes sunt, et delectant te tamen. sed si ad totum conprehendendum esset idoneus sensus carnis tuae, ac non et ipse in parte universi accepisset pro tua poena iustum modum, velles, ut transiret quidquid existit in praesentia, ut magis tibi omnia placerent. nam et quod loquimur, per eundem sensum carnis audis, et non vis utique stare syllabas, sed transvolare, ut aliae veniant et totum audias. ita semper omnia, quibus unum aliquid constat, et non sunt omnia simul ea, quibus constat: plus delectant omnia quam singula, si possint sentiri omnia. sed longe his melior qui fecit omnia, et ipse est deus noster, et non discedit, quia nec succeditur ei.
LIBER IV - CAPUT 12
Si placent corpora, deum ex illis lauda, et in artificem eorum retorque amorem, ne in his, quae tibi placent, tu displiceas. si placent animae, in deo amentur, quia et ipsae mutabiles sunt et illo fixae stabiliuntur: alioquin irent et perirent. in illo ergo amentur, et rape ad eum tecum quas potes, et dic eis: hunc amemus: ipse fecit haec et non est longe. non enim fecit atque abiit, sed ex illo in illo sunt. ecce ubi est, ubi sapit veritas: intimus cordi est, sed cor erravit ab eo. redite, praevaricatores, ad cor, et inhaerete illi, qui fecit vos. state cum eo et stabitis, requiescite in eo et quieti eritis. quo itis in aspera? quo itis? bonum, quod amatis, ab illo est: sed quantum est ad illum, bonum est et suave; sed amarum erit iuste, quia iniuste amatur deserto illo quidquid ab illo est. quo vobis adhuc et adhuc ambulare vias difficiles et laboriosas? non est requies, ubi quaeritis eam. quaerite quod quaeritis, sed ibi non est, ubi quaeritis. beatam vitam quaeritis in regione mortis: non est illic. quomodo enim beata vita, ubi nec vita? Et descendit huc ipsa vita nostra et tulit mortem nostram, et occidit eam de abundantia vitae suae, et tonuit clamans, ut redeamus hinc ad eum in illud secretum, unde processit ad nos in ipsum primum virginalem uterum, ubi ei nupsit humana creatura, caro mortalis, ne semper mortalis; et inde velut sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam viam. non enim tardavit, sed cucurrit clamans, ut redeamus ad eum. et discessit ab oculis, ut redeamus ad cor et inveniamus eum. abscessit enim et ecce hic est. noluit nobiscum diu esse et non reliquit nos. illuc enim abscessit, unde numquam recessit, quia mundus per eum factus est, et in hoc mundo erat, et venit in hunc mundum peccatores salvos facere. cui confitetur anima mea, et sanat eam, quoniam peccavit illi. fili hominum, quo usque graves corde? numquid et post descensum vitae non vultis ascendere et vivere? sed quo ascenditis, quando in alto estis et posuistis in caelo os vestrum? descendite, ut ascendatis, et ascendatis ad deum. cecidistis enim ascendendo contra deum. dic eis ista, ut plorent in convalle plorationis, et sic eos rape tecum ad deum, quia de spiritu eius haec dicis eis, si dicis ardens igne caritatis.
LIBER IV - CAPUT 13
Haec tunc non noveram, et amabam pulchra inferiora, et ibam in profundum et dicebam amicis meis: num amamus aliquid nisi pulchrum? quid est ergo pulchrum? et quid est pulchritudo? quid est quod nos allicit et concilliat rebus, quas amamus? nisi enim esset in eis decus et species, nullo modo nos ad se moverent. et animadvertebam, et videbam in ipsis corporibus aliud esse quasi totum et ideo pulchrum, aliud autem, quod ideo deceret, quoniam apte accomodaretur alicui, sicut pars corporis ad universum suum aut calciamentum ad pedem et similia. et ista consideratio scaturrit in animo meo ex intimo corde meo, et scripsi libros de pulchro et apto, puto, duos aut tres; tu scis, deus: nam excidit mihi. non enim habemus eos, sed aberraverunt a nobis nescio quomodo.
LIBER IV - CAPUT 14
Quid est autem, quod me movit, domine deus meus, ut ad Hierium, Romanae urbis oratorem, scriberem illos libros? quem non noveram facie, sed amaveram hominem ex doctrinae fama, quae illi clara erat, et quaedam verba eius audieram, et placuerant mihi. sed magis, quia placebat aliis et eum efferebant laudibus stupentes, quod ex homine Syro, docto prius graecae facundia, post in latina etiam dictor mirabilis extitisset, et esset scientissimus rerum ad studium sapientiae pertinentium, mihi placebat. laudabatur homo et amabatur absens. utrumnam ab ore laudantis intrat in cor audientis amor ille? absit; sed ex amante alio accenditur alius. hinc enim amatur qui laudatur, dum non fallaci corde laudatoris praedicari creditur, id est cum amans eum laudat. Sic enim tunc amabam homines ex hominum iudicio; non enim ex tuo, deus meus, in quo nemo fallitur. sed tamen cur non sicut auriga nobilis, sicut venator studiis popularibus diffamatus, sed longe aliter et graviter, et ita, quemadmodum et me laudari vellem? non autem vellem ita laudari et amari me ut histriones, quamquam eos et ipse laudarem et amarem, sed eligens latere quam ita notus esse, et vel haberi odio quam sic amari. ubi distribuuntur ista pondera variorum et diversorum amorum in anima una? quid est, quod amo in alio, quod rursus nisi odissem, non a me detestarer et repellerem, cum sit uterque nostrum homo? non enim sicut equus bonus amatur ab eo qui nollet hoc esse, etiamsi posset, hoc et de histrone dicendum est, qui naturae nostrae socius est. ergone amo in homine quod odi esse, cum sim homo? grande profundum est ipse homo, cuius etiam capillos tu, domine, numeratos habes et non minuuntur in te: et tamen capilli eius magis numerabiles quam affectus eius et motus cordis eius. At ille rhetor ex eo erat genere, quem sic amabam, ut esse me vellem talem; et errabam tyfo, et circumferebar omni vento, et nimis occulte gubernabar abs te. et unde certus confitior tibi, quod illum in amore laudantium magis amaveram quam in rebus ipsis, de quibus laudabatur? quia si non laudatum vituperarent eum idem ipsi et vituperando atque spernendo ea ipsa narrarent, non accenderer in eo et non excitarer, et certe res non aliae forent nec homo ipse alius, sed tantummodo alius affectus narrantium. ecce ubi iacet anima infirma, nondum haerens soliditati veritatis. sicut aurae linguarum flaverint a pectoribus opinantium, ita fertur et vertitur, torquetur ac retorquetur, et obnubilatur ei lumen et non cernitur veritas. et ecce est ante nos. et magnum quiddam mihi erat, si sermo meus et studia mea illi viro innotescerent: quae si probaret, flagrarem magis; si autem inprobaret, sauciaretur cor vanum et inane soliditatis tuae. et tamen pulchrum illud atque aptum, unde ad eum scripseram, libenter animo versabam ob os contemplationis meae, et nullo conlaudatore mirabar.
LIBER IV - CAPUT 15
Sed tantae rei cardinem in arte tua nondum videbam, omnipotens, qui facis mirabilia solus, et ibat animus meus per formas corporeas, et pulchrum, quod per se ipsum, aptum autem, quod ad aliquid adcommodatum deceret, definebam et distinguebam et exemplis corporeis adstruebam, et converti me ad animi naturam, et non me sinebat falsa opino, quam de spiritalibus habebam, verum cernere. et inruebat in oculos ipsa vis veri, et avertebam palpitantem mentem ab incorporea re ad liniamenta et colores et tumentes magnitudines, et quia non poteram ea videre in animo, putabam me non posse videre animum meum, et cum in virtute pacem amarem, in vitiositate autem odissem discordiam, in illa unitatem, in ista quandam divisionem notabam, inque illa unitate mens rationalis et natura veritatis ac summi boni mihi esse videbatur: in ista vero divisione inrationalis vitae nescio quam substantiam, et naturam summi mali, quae non solum esset substantia, sed omnino vita esset, et tamen abs te non esset, deus meus, ex quo sunt omnia, miser opinabar. et illam monadem appellabam tamquam sine ullo sexu mentem, hanc vero dyadem, iram in facinoribus, libidinem in flagitiis, nesciens quid loquerer. non enim noveram neque didiceram nec ullam substantiam malum esse, nec ipsam mentem nostram summum atque incommutabile bonum. Sicut enim facinora sunt, si vitiosus est ille animi motus, in quo est impetus, et se iactat insolenter ac turbide, et flagitia, si est inmoderata illa animae affectio, qua carnales hauriuntur voluptates, ita errores et falsae opiniones vitam contaminant, si rationalis mens ipsa vitiosa est. qualis in me tunc erat, nesciente alio lumine illam inlustrandam esse, ut sit particeps veritatis, quia non est ipsa natura veritatis, quoniam tu inluminabis lucernam meam, domine; deus meus, inluminabis tenebras meas, et de plenitudine tua omnes nos accepimus. es enim tu lumen verum, quod inluminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quia in te non est transmutatio nec momenti obumbratio. Sed ego conabar ad te et repellebar abs te, ut saperem mortem, quoniam superbis resistis. quid autem superbius, quam ut assererem mira dementia me id esse naturaliter, quod tu es? cum enim ego essem mutabilis, et eo mihi manifestum esset, quod utique ideo sapiens esse cupiebam, ut ex deteriore melior fierem, malebam tamen etiam te opinari mutabilem, quam me non hoc esse, quod tu es. itaque repellebar, et resistebas ventosae cervici meae, et imaginabar formas corporeas, et caro carnem accusabam et spiritus ambulans non revertebar ad te, et ambulando ambulabam in ea, quae non sunt neque in te neque in me neque in corpore, neque mihi creabantur a veritate tua, sed a mea vanitate fingebantur ex corpore, et dicebam parvulis fidelibus tuis, civibus meis, a quibus nesciens exulabam, dicabam illis garulus et ineptus: cur ergo errat anima, quam fecit deus? et mihi nolebam dici: cur errat deus? et contendabam magis inconmutabilem tuam substantiam coactam errare, quam meam mutabilem sponte deviasse, et poena errare, quam confitebar. Et eram aetate annorum fortasse viginti sex aut septem, cum illa volumina scripsi, volvens apud me corporalia figmenta obstrepentia cordis mei auribus, quas intendebam, dulcis veritas, in interiorem melodiam tuam, cogitans de pulchro et apto, et stare cupiens et audire te et gaudio gaudere propter vocem sponsi, et non poteram, quia vocibus erroris mei rapiebar foras, et pondere superbiae meae in ima decidebam. non enim dabas auditui meo gaudium et laetitiam, aut exultabant ossa, quae humiliata non erant.
LIBER IV - CAPUT 16
Et quid mihi proderat, quod annos natus ferme viginti, cum in manus meas venissent Aristotelica quaedam, quas appellant decem categorias -- quarum nomine, cum eas rhetor Carthaginiensis, magister meus, buccis typho crepantibus commemoraret et alii qui docti habebantur, tamquam in nescio quid magnum et divinum suspensus inhiabam -- legi eas solus et intellexi? quas cum contulissem cum eis, qui se dicebant vix eas, magistris eruditissimis non loquentibus tantum, sed multa in pulvere depingentibus, intellexisse, nihil inde aliud mihi dicere potuerunt, quam ego solus apud me ipsum legens cognoveram; et satis aperte mihi videbantur loquentes de substantiis, sicuti est homo, et quae in illis essent, sicuti est figura hominis, qualis sit, et statura, quot pedum sit, aut cognatio, cuius frater sit, aut ubi sit constitutus aut quando natus, aut stet an sedeat, aut calciatus vel armatus sit, aut aliquid faciat aut patiatur aliquid, et quaecumque in his novem generibus, quorum exempli gratia quaedam possui, vel in ipso substantiae genere innumerabilia reperiuntur. Quid hoc mihi proferat, quando et oberat, cum etiam te, deus meus, mirabiliter simplicem atque incommutabilem, illis decem praedicamentis putans quidquid esset omnino comprehensum, sic intellegere conarer, quasi et tu subiectum esses magnitudini tuae aut pulchritudini, ut illa essent in te quasi in subiecto, sicut in corpore: cum tua magnitudo et tua pulchritudo tu ipse sis, corpus autem non eo sit magnum et pulchrum, quo corpus est, quia etsi minus magnum et minus pulchrum esset, nihilominus corpus esset? falsitas enim erat, quam de te cogitabam, non veritas, et figmenta miseriae meae, non firmamenta beatitudinis tuae. iusseras enim, et ita fiebat in me, ut terra spinas et tribolos pareret mihi, et cum labore pervenirem ad panem meum. Et quid mihi proderat, quod omnes libros artium, quas liberales vocant, tunc nequissimus malarum cupiditatum servus per me ipsum legi et intellexi, quoscumque legere potui? et gaudebam in eis, et nesciebam, unde esset quidquid ibi verum et certum esset. dorsum enim habebam ad lumen, et ad ea, quae inluminantur, faciem: unde ipsa facies mea, qua inluminata cernebam, non inluminabatur. quidquid de arte loquendi et disserendi, quidquid de dimensionibus figurarum et de musicis et de numeris, sine magna difficultate nullo hominum tradente intellexi, scis tu, domine deus meus, quia et celeritas intellegendi et dispiciendi acumen donum tuum est. sed non inde sacrificabam tibi. itaque mihi non ad usum, sed ad perniciem magis valebat, quia tam bonam partem substantiae meae sategi habere in postestate, et fortitudinem meam non ad te custodiebam, sed profectus sum abs te in longinquam regionem, ut eam dissiparem in meretrices cupidates. nam quid mihi proderat bona res non utenti bene? non enim sentiebam illas artes etiam ab studiosis et ingeniosis difficillime intellegi, nisi cum eis eadem conabar exponere, et erat ille excellentissimus in eis, qui me exponentem non tardius sequeretur. Sed quid mihi hoc proderat putanti, quod tu, domine deus veritas, corpus esses lucidum et inmensum, et ego frustum de illo corpore? nimia perversitas! sed sic eram; nec erubesco, deus meus, confiteri tibi in me misericordias tuas et invocare te, qui non erubui tunc profiteri hominibus blasphemias meas, et latrare adversum te. quid ergo tunc mihi proderat ingenium, per illas doctrinas agile, et nullo adminiculo humani magisterii tot nodosissimi libri enodati, cum deformiter et sacrilega turpitudine in doctrina pietatis errarem? aut quid tantum oberat parvulis tuis longe tardius ingenium; cum a te longe non recederent, ut in nido ecclesiae tuae tuti plumescerent, et alas caritatis alimento sanae fidei nutrirent? o domine deus noster, in velamento alarum tuarum speremus, et protege nos et porta nos. tu portabis, tu portabis et parvulos et usque ad canos tu portabis: quoniam firmitas nostra quando tu es, tunc est firmitas, cum autem nostra est, infirmitas est. vivit apud te semper bonum nostrum, et quia inde aversi sumus, perversi sumus. revertamur iam, domine, ut non evertamur, quia vivit apud te sine ullo defectu bonum nostrum, quod tu ipse es: et non timemus, ne non sit quo redeamus, quia nos inde ruimus; nobis autem absentibus non ruit domus nostra, aeternitas tua.
LIBER V - CAPUT 1
Accipe sacrificium confessionum mearum de manu linguae meae, quam formasti et excitasti, ut confiteatur nomini tuo, et sana omnia ossa mea, et dicant: domine, quis similis tibi? neque enim docet te, quid in se agatur, qui tibi confitetur; quia oculum tuum non excludit cor clausum, nec manum tuam repellit duritia hominum: sed solvis eam, cum voles, aut miserans aut vindicans, et non est qui se abscondat a calore tuo. sed te laudet anima mea, ut amet te, et confiteatur tibi miserationes tuas, ut laudet te. non cessat nec tacet laudes tuas universa creatura tua nec spiritus omnis hominis per os conversum ad te; nec animalia nec corporalia per os considerantium ea: ut exsurgat in te a lassitudine anima nostra, innitens eis, quae fecisti, et adtransiens ad te, qui fecisti haec mirabiliter: et ibi refectio et vera fortitudo.
LIBER V - CAPUT 2
Eant et fugiant a te inquieti iniqui. et tu vides eos et distinguis umbras, et ecce pulchra sunt cum eis omnia, et ipsi turpes sunt. et quid nocuerunt tibi? aut in quo imperium tuum dehonestaverunt, a caelis usque in novissima iustum et integrum? quo enim fugerunt, cum fugerent a facie tua? aut ubi tu non invenis eos? sed fugerunt, ut non viderent te videntem se, atque excaecati in te offenderent -- quia non deseris aliquid eorum, quae fecisti -- in te offenderent iniusti et iuste vexarentur, subtrahentes se lenitati tuae, et offendentes in rectitudinem tuam, et cadentes in asperitatem tuam. videlicet nesciunt, quod ubique sis, quem nullus circuminscribit locus, et solus es praesens etiam his, qui longe fiunt a te. convertantur ergo et quaerant te, quia non, sicut ipsi deseruerunt creatorem suum, ita tu deseruisti creaturam tuam. ipsi convertantur, et ecce ibi es in corde eorum, in corde confitentium tibi, et proicientium se in te, et plorantium in sinu tuo post vias suas difficiles: et tu facilis tergens lacrimas eorum, et magis plorant et gaudent in fletibus, quoniam tu, domine, non aliquis homo, caro et sanguis, sed tu, domine, qui fecisti, reficis et consolaris eos. et ubi ego eram, quando te quaerebam? et tu eras ante me, ego autem et a me discesseram nec me inveniebam: quanto minus te!
LIBER V - CAPUT 3
Proloquor in conspectu dei mei annum illum undetricensimum aetatis meae. iam venerat Carthaginem quidam Manichaeorum episcopus, Faustus nomine, magnus laqueus diaboli, et multi inplicabantur in eo per inlecebram suaviloquentiae. quam ego iam tametsi laudabam, discernebam tamen a veritate rerum, quarum discendarum avidus eram, nec quali vasculo sermonis, sed quid mihi scientiae comedendum adponeret nominatus apud eos ille Faustus intuebar. fama enim de illo praelocuta mihi erat, quod esset honestarum omnium doctrinarum peritissimus et adprime discplinis liberalibus eruditus. Et quoniam multa philosophorum legeram, memoriae que mandata retinebam, ex eis quaedam comparabam illis Manichaeorum longis fabulis: et mihi probabiliora ista videbantur, quae dixerunt illi, qui tantum potuerunt valere, ut possent aestimare saeculum, quamquam eius dominum minime invenerint. quoniam magnus es, domine, et humilia respicis, excelsa autem a longe agnoscis: nec propinquas nisi obtritis corde, nec inveneris a superbis, nec si illi curiosa peritia numerent stellas et harenam, et dimetiantur sidereas plagas, et vestigent vias astrorum. mente sua enim quaerunt ista et ingenio, quod tu dedisti eis, et multa invenerunt, et praenuntiaverunt ante multo annos defectus luminarium solis et lunae, quo die, qua hora, quanta ex parte futuri essent, et non eos fefellit numerus. et ita factum est, ut praenuntiaverunt; et scripserunt regulas indagatas, et leguntur hodie; atque ex eis praenuntiatur, quo anno et quo mense anni et quo die mensis et qua hora diei et quota parte luminis sui defectura sit luna vel sol: et ita fiet, ut praenuntiatur. et mirantur haec homines et stupent, qui nesciunt ea, et exultant atque extolluntur qui sciunt, et per impiam superbiam recedentes, et deficientes a lumine tuo, tanto ante solis defectum futurum praevident, et in praesentia suum non vident -- non enim religiose quaerunt, unde habeant ingenium, quo ista quaerunt -- et invenientes, quia tu fecisti eos, non ipsi se dant tibi, se, ut serves quod fecisti, et quales se ipsi fecerant occidunt se tibi, et trucidant exaltationes suas sicut volatilia, et curiositates suas sicut pisces maris, quibus perambulant secretas semitas abyssi, et luxurias suas sicut pecora campi, ut tu, deus, ignis edax, consumas mortuas curas eorum, recreans eos immortaliter. Sed non noverunt viam, verbum tuum, per quod fecisti ea quae numerant, et ipsos qui numerant, et sensum, quo cernunt quae numerant, et mentem, de qua numerant; et sapientiae tuae non est numerus. ipse autem unigenitus factus est nobis sapientia et iustitia et sanctificatio, et numeratus est inter nos, et solvit tributum Caesari. non noverunt hanc viam, qua descendant ad illum a se, et per eum ascendant ad eum. non noverunt hanc viam, et putant se excelsos esse cum sideribus et lucidos, et ecce ruerunt in terram, et obscuratum est insipiens cor eorum. et multa vera de creatura dicunt, et veritatem, creaturae artificem, non pie quaerunt, et ideo non inveniunt, aut si inveniunt, cognoscentes deum, non sicut deum honorant, aut gratias agunt, et evanescunt in cogitationibus suis, et dicunt se esse sapientes sibi tribuendo quae tua sunt, ac per hoc student perversimma caecitate etiam tibi tribuere quae tua sunt, mendacia scilicet in te conferentes, qui veritas es, et immutantes gloriam incorrupti dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedem et serpentium, et convertunt veritatem tuam in mendacium, et colunt et serviunt creaturae potius quam creatori. Multa tamen ab eis ex ipsa creatura vera dicta retinebam, et occurebat mihi ratio per numeros et ordinem temporum et visibiles attestationes siderum, et conferebam cum dictis Manichaei, quae de his rebus multa scripsit copiosissime delitans, et non mihi occurrebat ratio nec solistitiorum et aequinoctiorum nec defectuum luminarium nec quidquid tale in libris saecularis sapientiae didiceram. ibi autem credere iubebar, et ad illas rationes numeris et occulis meis exploratas non occurrebat, et longe diversum erat.
LIBER V - CAPUT 4
Numquid, domine deus veritatis, quisquis novit ista, iam placet tibi? infelix enim homo, qui scit illa omnia, te autem nescit; beatus autem, qui te scit, etiamsi illa nesciat. qui vero et te et illa novit, non propter illa beatior, sed propter te solum beatus est, se cognoscens te, sicut te glorificet, et gratias agat et non evanescat in cogitationibus suis. sicut enim melior, qui novit possidere arborem et de usu eius tibi gratias agit, quamvis nesciat vel quot cubitis alta sit vel quanta latitudine diffusa, quam ille, qui eam metitur et omnes ramos eius numerat et neque possidet eam, neque creatorem eius novit aut diligit; sic fidelis homo, cuius totus mundus divitiarum est, et quasi nihil habens omnia possidet inhaerendo tibi, cui serviunt omnia, quamvis nec saltem septentrionum gyros noverit, dubitare stultum est, quin utique melior sit quam mensor caeli et numerator siderum et pensor elementorum, et neglegens tui, qui omnia in mensura et numero et pondere disposuisti.
LIBER V - CAPUT 5
Sed tamen quis quaerebat Manichaeum nescio quem etiam ista scribere, sine quorum peritia pietas disci poterat? dixisti enim homini: ecce pietas est sapientia. quam ille ignorare posset, etiamsi ista perfecte nosset: ista vero quia non noverat, impudentissime audens docere, prorsus illam nosse non posset. vanitas est enim mundana ista etiam nota profiteri, pietas autem tibi confiteri. unde ille devius ad hoc ista multum locutus est, ut convictus ab eis, qui ista vere didicissent, quis esset eius sensus in ceteris, quae abditiora sunt, manifeste cognosceretur. non enim parvi se aestimari voluit, sed spiritum sanctum, consolatorem et ditatorem fidelium tuorum, auctoritate plenaria personaliter in se esse persuadere conatus est. itaque cum de caelo ac stellis et de solis ac lunae motibus falsa dixisse deprehenderetur, quamvis ad doctrinam religionis ista non pertineant, tamen ausus eius sacrilegos fuisse satis emineret, cum ea non solum ignorata, sed etiam falsa, tam vesana superbiae vanitate diceret, ut ea tamquam divinae personae tribuere sibi niteretur. Cum enim audio Christianum aliquem fratrem, illum aut illum, ista nescientem et aliud pro alio sentientem, patienter intueor opinantem hominem; nec illi obesse video, cum de te, domine creator omnium, non credat indigna, si forte situs et habitus creaturae corporalis ignoret, obest autem, si hoc ad ipsam doctrinae pietatis formam pertinere arbitretur, et pertinacius affirmare audeat quod ignorat. sed etiam talis infirmitas in fidei cunabulis a Caritate matre sustinetur, donec assurgat novus homo in virum perfectum, et circumferri non possit omni vento doctrinae. in illo autem, qui doctor, qui auctor, qui dux et princeps eorum, quibus illa suaderet, ita fieri ausus est, ut qui eum sequerentur non quemlibet hominem, sed spiritum tuum sanctum se sequi arbitrarentur, quis tantam dementiam, sicubi falsa dixisse convinceretur, non detestandam longeque abiciendam esse iudicaret? sed tamen nondum liquido conpereram, utrum etiam secundum eius verba vicissitudines longiorum et breviorum dierum atque noctium, et ipsius noctis et diei, et deliquia luminum, et si quid eius modi in aliis libris legeram, posset exponi, ut, si forte posset, incertum mihi fieret, utrum ita se res haberet an ita, sed ad fidem meam illius auctoritatem propter creditam sanctitatem praeponerem.
LIBER V - CAPUT 6
Et per annos ferme ipsos novem, quibus eos animo vagabundus audivi, nimis extento desiderio ventrum expectabam istum Faustum. ceteri enim eorum, in quos forte incurrissem, qui talium rerum quaestionibus a me obiectis deficiebant, illum mihi promittebant, cuius adventu conlatoque conloquio facillime mihi haec, et si qua forte maiora quarerem, enodatissime expedirentur. ergo ubi venit, expertus sum hominem gratum et iucundum verbis, et ea ipsa, quae illi solent dicere, multo suavius garrientem sed quid ad meam sitim pretiosorum poculorum decentissimus ministrator? iam rebus talibus satiatae erant aures meae; nec ideo mihi meliora videbantur, quia melius dicebantur; nec ideo vera, quia diserta; nec ideo sapiens anima, quia vultus congruus et decorum eloquium. illi autem, qui eum mihi promittebant, non boni rerum existimatores erant; et ideo illis videbatur prudens et sapiens, quie delectabat eos loquens. Sensi autem aliud genus hominum etiam veritatem habere suspectam, et ei nolle adquiescere, si compto atque uberi sermone promeretur. me autem iam docueras, deus meus, miris et occultis modis, et propterea credo, quod tu me docueris; quoniam verum est, nec quisquam praeter te alius doctor est veri, ubicumque et undecumque claruerit. iam ergo abs te didiceram, nec eo debere videri aliquid verum dici, quia eloquenter dicitur, nec eo falsum, quia incomposite sonant signa labiorum; rursus nec ideo verum, quia inpolite enuntiatur, nec ideo falsum, quia splendidus sermo est: sed perinde esse sapientiam et stultitiam, sicut sunt cibi utiles et inutiles; verbis autem ornatis et inornatis, sicut vasis urbanis et rusticanis utrosque cibos posse ministrari. igitur aviditas mea, qua illum tanto tempore expectaveram hominem, delectabatur quidem motu affectuque disputantis, et verbis congruentibus atque ad vestiendas sententias facile occurrentibus. delectabar autem, et cum multis vel etiam prae multis laudabam ac ferebam; sed moleste habebam, quod in coetu audientium non sinerer ingerere illi, et partiri cum eo curas quaestionum mearum, conferendo familiariter et accipiendo ac reddendo sermonem. quod ubi potui, et aures eius cum familiaribus meis eoque tempore occupare coepi, quo non dedeceret alternis disserere, et protuli quaedam, quae me movebant, expertus sum prius hominem expertem liberalium disciplinarum, nisi grammaticae, atque eius ipsius usitato modo. et quia legerat aliquas Tullianas orationes, et paucissimos Senecae libros, et nonnulla poetarum, et suae sectae si qua volumina latine atque composite conscripta erant, et quia aderat cotidiana sermocinandi exercitatio; inde suppetebat eloquium, quod fiebat acceptius magisque seductorium moderamine ingenii et quodam lepore naturali. itane est, ut recolo, domine deus meus, arbiter conscientiae meae? coram te cor meum et recordatio mea; qui mecum tunc agebas abdito secreto providentiae tuae, et inhonestos errores meos iam convertebas ante faciem meam, ut viderem et odissem.
LIBER V - CAPUT 7
Nam posteaquam ille mihi imperitus earum artium, quibus eum excellere putaveram, satis apparuit, desperare coepi posse mihi eum illa, quae me movebant, aperire atque dissolvere; quorum quidem ignarus posset veritatem tenere pietatis, sed si Manichaeus non esset. libri quippe eorum pleni sunt longissimis fabulis de caelo et de sideribus et sole et luna: quae mihi eum, quod utique cupiebam, conlatis numerorum rationibus, quas alibi ego legeram, utrum potius ita essent, ut Manichaei libris continebatur, an certe vel par etiam inde ratio redderetur, subtiliter explicare posse iam non arbitrabar. quae tamen ubi consideranda et discutienda protuli, modeste sane ille nec ausus est subire ipsam sarcinam. noverat enim se ista non nosse, nec eum puduit confiteri. non erat de talibus, quales multos loquaces passus eram, conantes ea me docere et dicentes nihil. iste vero cor habebat, etsi non rectum ad te, nec tamen nimis incautum ad se ipsum. non usquequaque imperitus erat imperitiae suae, et noluit se temere disputando in ea coartari, unde nec exitus ei ullus nec facilis esset reditus. etiam hinc mihi amplius placuit: pulchrior est enim temperantia confitentis animi, quam illa, quae nosse cupiebam. et eum in omnibus difficilioribus et subtilioribus quaestionibus talem inveniebam. Refracto itaque studio, quod intenderam in Manichaei litteras, magisque desperans de ceteris eorum doctoribus, quando in multis, quae me movebant, ita ille nominatus apparuit, coepi cum eo pro studio illius agere vitam, quo ipse flagrabat in eas litteras, quas tunc iam rhetor Karthaginis adulescentes docebam; et legere cum eo, sive quae ille audita desideraret, sive quae ipse tali ingenio apta existimarem. ceterum conatus omnis meus, qui proficere in illa secta statueram, illo homine cognito prorsus intercidit; non ut ab eis omnino separarer, sed quasi melius quicquam non inveniens eo, quo iam quoquo modo inrueram, contentus interim esse decreveram, nisi aliquid forte, quod magis eligendum esset, eluceret. ita ille Faustus, qui multis laqueus mortis extitit, meum quo captus eram relaxare iam coeperat nec volens nec sciens. manus enim tuae, deus meus, in abdito providentiae tuae, non deserebant animam meam, et sanguine cordis matris meae per lacrimas eium diebus et noctibus pro me sacrificabatur tibi, et egisti mecum miris modis. tu illud egisti, deus meus. nam a domino gressus hominis diriguntur, et viam eius volet. aut quae procuratio salutis praeter manum tuam reficientem quae fecisti?
LIBER V - CAPUT 8
Egisti ergo mecum, ut mihi persuaderetur Romam pergere, et potius ibi docere quod docebam Carthagini. et hoc unde mihi persuasum est, non praeteribo confiteri tibi; quoniam et in his altissimi tui recessus et praesentissima in nos misericordia tua cogitanda et praedicanda est. non ideo Romam pergere volui, quod maiores quaestus maiorque mihi dignitas ab amicis, qui hoc suadebant, promittebatur -- quamquam et ista ducebant animum tunc meum -- sed illa erat causa maxima et paene sola, quod audiebam quietius ibi studere adulescentes et ordinatiore disciplinae cohercitione sedari, ne in eius scholam, quo magistro non utuntur, passim et proterve inruant, nec eos admitti omnino, nisi ille permiserit. Contra apud Carthaginem foeda est et intemperans licentia scholasticorum: inrumpunt inpudenter et prope furiosa fronte perturbant ordinem, quem quisque discipulis ad proficiendum instituerit. multa iniuriosa faciunt, mira hebetudine et punienda legibus, nisi consuetudo patrona sit, hoc miseriores eos ostendens, quo iam quasi liceat faciunt, quod per tuam aeternam legem numquam licebit; et inpune se facere arbitrantur, cum ipsa faciendi caecitate puniantur, et incomparabiliter patiantur peiora, quam faciunt. ergo quos mores cum studerem meos esse nolui, eos cum docerem cogebar perpeti alienos; et ideo placebat ire, ubi talia non fieri omnes qui noverant indicabant. verum autem tu, spes mea et portio mea in terra viventium, ad mutandum terrarum locum pro salute animae meae et Carthagini stimulos, quibus inde avellerer, admovebas, et Romae inlecebras, quibus adtraherer, proponebas mihi, per homines, qui diligunt vitam mortuam, hinc insana facientes, inde vana pollicentes: et ad corrigendos gressus meos utebaris occulte et illorum et mea perversitate. nam et qui perturbabant otium meum, foeda rabie caeci erant, et qui invitabant ad aliud, terram sapiebant. ego autem, qui detestabar hic veram miseriam, illic falsam felicitatem appetebam. Sed quare hinc abirem et illuc irem, tu sciebas, deus, nec indicabas mihi nec matri, quae me profectum atrociter planxit, et usque ad mare secuta est. sed fefelli eam violenter me tenentem, ut aut revocaret aut mecum pergeret, et finxi me amicum nolle deserere, donec vento facto navigaret. et mentitus sum matri, et illi matri, et evasi; quia et hoc tu dimisisti mihi misericorditer servans me ab aquis maris plenum exsecrandis sordibus usque ad aquam gratiae tuae; qua me abluto siccarentur flumina maternorum oculorum, quibus pro me cotidie tibi rigabat terram sub vultu suo. et tamen recusanti sine me redire vix persuasi, ut in loco, qui proximus nostrae navi erat, memoria beati Cypriani, maneret ea nocte. sed ea nocte clanculo ego profectus sum, illa autem non; mansit orando et flendo. et quid a te petebat, deus meus, tantis lacrimis, nisi ut navigare me non sineres? sed alte consulens, et exaudiens cardinem desiderii eius, non curasti quod tunc petebat, ut me faceres quod semper petebat. flavit ventus et implevit vela nostra, et litus subtraxit aspectibus nostris, in quo mane illa insaniebat dolore et querellis et gemitu implebat aures tuas contemnentis ista, cum et me cupiditatibus raperes ad finiendas ipsas cupiditates, et illius carnale desiderium iusto dolorum flagello vapularet. amabat enim secum praesentiam meam more matrum, sed multis multo amplius; et nesciebat, quid tu illi gaudiorum facturus esses de absentia mea. nesciebat, ideo flebat et eiulabat, atque illis cruciatibus arguebatur in ea reliquiarium Evae, cum gemitu quaerens quod cum gemitu pepererat. et tamen post accusationem fallaciarum et crudelitatis meae, conversa rursum ad deprecandum te pro me abiit ad solita, et ego Romam.
LIBER V - CAPUT 9
Et ecce excipior ibi flagello aegritudinis corporalis, et ibam iam ad inferos, portans omnia mala, quae conmiseram et in te et in me et in alios, multa et gravia super originalis peccati vinculum, quo omnes in Adam morimur. non enim quicquam eorum mihi donaveras in Christo, nec solverat ille in cruce sua inimicitias, quas tecum contraxeram peccatis meis. quomodo enim eas solveret in cruce phantasmatis, quod de illo credideram? quam ergo falsa mihi videbatur mors carnis eius, tam vera erat animae meae; et quam vera erat mors carnis eius, tam falsa vita animae meae, quae id non credebat. et ingravescentibus febribus, iam ibam et peribam. quo enim irem, si hinc tunc abirem, nisi in ignem atque tormenta digna factis meis in veritate ordinis tui? et hoc illa nesciebat, et tamen pro me orabat absens. tu autem, ubique praesens, ubi erat exaudiebas eam, et ubi eram miserebaris mei, ut recuperarem salutem corporis adhuc insanus corde sacrilego. neque enim desiderabam in illo tanto periculo baptismum tuum, et melior eram puer, quo illum de materna pietate flagitavi, sicut iam recordatus atque confessus sum. sed in dedecus meum creveram, et consilia medicinae tuae demens irridebam, qui non me sivisti talem bis mori. quo vulnere si feriretur cor matris, numquam sanaretur. non enim satis eloquor, quid erga me habebat animi et quanto maiore sollicitudine me parturiebat spiritu, quam carne pepererat. non itaque video, quomodo sanaretur, si mea talis illa more transverberasset viscera dilectionis eius. et ubi essent tantae preces, tam crebrae sine intermissione? nusquam nisi ad te. an vero tu, deus misericordiarum, sperneres cor contritum et humiliatum viduae castae ac sobriae, frequentantis elemosynas, obsequentis atque servientis sanctis tuis, nullum diem praetermittentis oblationem ad altare tuum, bis die, mane et vespere, ad ecclesiam tuam sine ulla intermissione venientis, non ad vanas fabulas et aniles loquacitates, sed ut te audiret in tuis sermonibus et tu illam in suis orationibus? huiusne tu lacrimas, quibus non a te aurum et argentum petebat nec aliquod nutabile aut volubile bonum, sed salutem animae filii sui, tu, cuius munere talis erat, contemneres et repelleres ab auxilio tuo? nequaquam, domine, immo vero aderas et exaudiebas et faciebas ordine, quo praedestinaveras esse faciendum. absit, ut tu falleres eam in illis visionibus et responsionibus tuis, quae iam commemoravi et quae non commemoravi, quae illa fideli pectore tenebat et semper orans tamquam chirographa tua ingerebat tibi. dignaris enim, quoniam in saeculum misericordia tua, eis quibus omnia debita dimittis, etiam promissionibus debitor fieri.
LIBER V - CAPUT 10
Recreasti ergo me ab illa aegritudine, et salvum fecisti filium ancillae tuae tunc interim corpore, ut esset cui salutem meliorem atque certiorem dares. et iungebar etiam tunc Romae falsis illis atque fallentibus sanctis: non enim tantum auditoribus eorum, quorum e numero erat etiam is, in cuius domo aegrotaveram et convalueram, sed eis etiam, quos electos vocant. adhuc enim mihi videbatur non esse nos, qui peccamus, sed nescio quam aliam in nobis peccare naturam, et delectabat superbiam meam extra culpam esse, et cum aliquid mali fecissem, non confiteri me fecisse, ut sanares animam meam, quoniam peccabat tibi, sed excusare me amabam, et accusare nescio quid aliud, quod mecum esset et ego non essem. verum autem totum ego eram, et adversus me inpietas mea me diviserat: et id erat peccatum insanabilius, quo me peccatorem non esse arbitrabar; et execrabilis iniquitas, te, deus omnipotens, te in me ad perniciem meam, quam me a te ad salutem, malle superari. Nondum ergo posueras custodiam ori meo et ostium continentiae circum labia mea, ut non declinaret cor meum in verba mala, ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem, et ideo adhuc combinabam cum electis eorum: sed tamen desperans in ea falsa doctrina me posse proficere, eaque ipsa, quibus, si nil melius reperirem, contentus esse decreveram, iam remissius neglegentiusque retinebam. Etenim suborta est etiam mihi cogitatio, prudentiores illos ceteris fuisse philosophos, quos Academicos appellant, quod de omnibus dubitandum esse censuerant, nec aliquid veri ab homine comprehendi posse decreverant. ita enim et mihi liquido sensisse videbantur, ut vulgo habentur, etiam illorum intentionem nondum intellegenti. nec dissimulavi eundem hospitem meum reprimere a nimia fiducia, quam sensi eum habere de rebus fabulosis, quibus Manichaei libri pleni sunt. amicitia tamen eorum familiarius utebar quam ceterorum hominum, qui in illa haeresi non fuissent. nec eam defendebam pristina animositate, sed tamen familiaritas eorum -- plures enim eos Roma occultabat -- pigrius me faciebat aliud quaerere, praesertim desperantem in ecclesia tua, domine caeli et terrae, creator omnium visibilium et invisibilium, posse in veniri verum, unde me illi averterant: multumque mihi turpe videbatur credere figuram te habere humanae carnis, et membrorum nostrorum lineamentis corporalibus terminari. et quoniam cum de deo meo cogitare vellem, cogitare nisi moles corporum non noveram -- neque enim videbatur mihi esse quicquam, quod tale non esset -- ea maxima et prope sola causa erat inevitabilis erroris mei. Hinc enim et mali substantiam quandam credebam esse talem, et habere suam molem, tetram et deformem sivi crassam, quam terram dicebant, sive tenuem atque subtilem, sicuti est aeris corpus: quam malignam mentem per illam terram repentem imaginantur. et quia deum bonum nullam malam naturam creasse qualiscumque me pietas credere cogebat, constituebam ex adverso sibi duas moles, utramque infinitam, sed malam angustius, bonam grandius, et ex hoc initio pestilentioso me cetera sacrilegia sequebantur. cum enim conaretur animus meus recurrere in catholicam fidem, repercutiebatur, quia non erat catholica fides, quam esse arbitrabar. et magis plus mihi videbar, si te, deus meus, cui confitentur ex me miserationes tuae, vel ex ceteris partibus infinitum crederem, quamvis ex una, qua tibi moles mali opponebatur, cogerer finitum fateri, quam si ex omnibus partibus in corporis humani forma te opinar finiri. et melius mihi videbar credere nullum malum te creasse -- quod mihi nescienti non solum aliqua substantia, sed etiam corporea videbatur, quia et mentem cogitare non noveram nisi eam subtile corpus esse, quod tamen per loci spatia diffunderetur -- quam credere abs te esse qualem putabam naturam mali. ipsum quoque salvatorem nostrum, unigenitum tuum, tamquam de massa lucidissimae molis tuae porrectum ad nostram salutem ita putabam, ut aliud de illo non crederem nisi quod possem vanitate imaginari. talem itaque naturam eius nasci non posse de Maria virgine arbitrabar, nisi carni concerneretur. concerni autem et non coinquinari non videbam, quod mihi tale figurabam. metuebam itaque credere incarnatum, ne credere cogerer ex carne inquinatum. nunc spiritales tui blande et amanter ridebunt me, si has confusiones meas legerint; sed tamen talis eram.
LIBER V - CAPUT 11
Deinde quae illi in scripturis tuis reprehenderant defendi posse non existimabam: sed aliquando sane cupiebam cum aliquo illorum librorum doctissimo conferre singula, et experiri, quid inde sentiret. iam enim Elpidii cuiusdam adversus eosdem Manichaeos coram loquentis et disserentis sermones etiam apud Carthaginem movere me coeperant, cum talia de scripturis proferret, quibus resisti non facile posset. et inbecilla mihi responsio videbatur istorum; quam quidem non facile palam promebant, sed nobis secretius: cum dicerent scripturas novi testamenti falsatas fuisse a nescio quibus, qui Iudaeorum legem inserere Christianae fidei voluerunt, atque ipsi incorrupta exemplaria nulla proferrent. sed me maxime captum et offocatum quodam modo, deprimebant corporalia cogitantem moles illae, sub quibus anhelans in auram tuae veritatis liquidam et simplicem respirare non poteram.
LIBER V - CAPUT 12
Sedulo ergo agere coeperam, propter quod veneram, ut docerem Romae artem rhetoricam: et prius domi congregare aliquos, quibus et per quos innotescere coeperam. et ecce cognosco alia Romae fieri, quae non patiebar in Africa. nam re vera illas eversiones a perditis adulescentibus ibi non fieri manifestatum est mihi: sed subito inquiunt ne mercedem magistro reddant, conspirant multi adulescentes et transferunt se ad alium, desertores fidei et quibus prae pecuniae caritate iustitia vilis est. oderat etiam istos cor meum, quamvis non perfecto odio. quod enim ab eis passurus eram, magis oderam fortasse quam eo, quod cuilibet inlicita faciebant. certe tamen turpes sunt tales, et fornicantur abs te, amando volatica ludibria temporum et lucrum luteum, quod cum adprehenditur manum inquinat, et amplectendo mundum fugientem, contemnendo te, manentem et revocantem, et ignoscentem redeunti ad te meretrici humanae animae. et nunc tales odi pravos et distortos, quamvis eos corrigendos diligam, ut pecuniae doctrinam ipsam, quam discunt, praeferant, ei vero te, deum, veritatem et ubertatem certi boni et pacem castissimam. sed tunc magis eos pati nolebam malos propter me, quam fieri propter te bonos volebam.
LIBER V - CAPUT 13
Itaque posteaquam missum est a Mediolanio Romam ad praefectum urbis, ut illi civitati rhetoricae magister provideretur, inpertita etiam evectione publica, ego ipse ambivi, per eos ipsos Manichaeis vanitatibus ebrios -- quibus ut carerem ibam, sed utrique nesciebamus -- ut dictione proposita me probatum praefectus tunc Symmachus mitteret. et veni Mediolanium ad Ambrosium episcopum, in optimis notum orbi terrae, pium cultorem tuum, cuius tunc eloquia strenue ministrabant adipem frumenti tui, et laetitiam olei, et sobriam vini ebrietatem, populo tuo. ad eum autem ducebar abs te nesciens, ut per cum ad te sciens ducerer. suscepit me paterne ille homo dei et peregrinationem amare coepi primo quidem non tamquam doctorem veri, quod in ecclesia tua prorsus desperabam, sed tamquam hominem benignum in me. studiose audiebam disputantem in populo, non intentione, qua debui, sed quasi explorans eius facundiam, utrum conveniret famae suae, an maior minorve proflueret, quam praedicabatur; et verbis eius suspendebar intentus, rerum autem incuriosus et contemptor adstabam: et delectabar sermonis suavitate, quamquam eruditioris, minus tamen hilarescentis atque mulcentis, quam Fausti erat, quod attinet ad dicendi modum. ceterum rerum ipsarum nulla conparatio: nam ille per Manichaeas fallacias aberrabat, ille autem saluberrime docebat salutem. sed longe est a peccatoribus salus, qualis ego tunc aderam. et tamen propinquabam sensim, et nesciens.
LIBER V - CAPUT 14
Cum enim non satagerem discere quae dicebat, sed tantum quemadmodum dicebat audire -- ea mihi quippe, desperanti ad te viam patere homini, inanis cura remanserat -- veniebant in animum meum simul cum verbis, quae diligebam, res etiam, quas neglegebam. cor aperirem ad excipiendum, quam diserte diceret, pariter intrabat et quam vera diceret, gradatim quidem. nam primo etiam ipsa defendi posse mihi iam coeperunt videri, et fidem catholicam, pro qua nihil posse dici adversus oppugnantes Manichaeos putaveram, iam non inpudenter asseri existimabam, maxime audito uno atque altero, et saepius aenigmate soluto de scriptis veteribus, ubi, cum ad litteram acciperem, occidebar. spiritaliter itaque plerisque illorum librorum locis expositis, iam reprehendebam desperationem meam illam dumtaxat, qua credideram legem et prophetas detestantibus atque irridentibus resisti omnino non posse. nec tamen iam ideo mihi catholicam viam tenendam esse sentiebam; quia et ipsa poterat habere doctos adsertores suos, qui copiose et non absurde obiecta refellerent: nec ideo iam damnandum illud, quod tenebam, quia defensionis partes aequabantur. ita enim catholica non mihi victa videbatur, ut nondum etiam victrix appareret. tunc vero fortiter intendi animum, si quo modo possem certis aliquibus documentis Manichaeos convincere falsitatis. quod si possem spiritalem substantiam cogitare, statim machinamenta illa omnia solverentur et abicerentur ex animo meo: sed non poteram. Verum tamen de ipso mundi huius corpore, omnique natura, quam sensus carnis attingeret, multo probabiliora plerosque sensisse philosophos magis magisque considerans atque comparans iudicabam. itaque Academicorum more, sicut existamantur, dubitans de omnibus atque inter omnia fluctuans, Manichaeos quidem relinquendos esse decrevi; non arbitrans eo ipso tempore dubitationis meae in illa secta mihi permanendum esse, cui iam nonnullos philosophos praeponebam: quibus tamen philosophis, quod sine salutari nomine Christi essent, curationem languoris animae meae conmittere omnino recusabam. statui ergo tamdiu esse catechumenus in catholica ecclesia mihi a parentibus conmendata, donec aliquid certi eluceret, quo cursum dirigerem.
LIBER VI - CAPUT 1
Spes mea a iuventute mea, ubi mihi eras et quo recesseras? an vero non tu feceras me, et discreveras me a quadrupedibus, et volatibus caeli sapientiorem me feceras? et ambulabam per tenebras et lubricum, et quaerebam te foris a me, et non inveniebam deum cordis mei; et veneram in profundum maris et diffidebam et desperabam de inventione veri. iam venerat ad me mater pietate fortis, terra marique me sequens, et in periculis omnibus de te secura. nam et per marina discrimina ipsos nautas consolabatur, a quibus rudes abyssi viatores, cum perturbantur, consolari solent, pollicens eis perventionem cum salute, quia hoc ei tu per visum pollicitus eras. et invenit me periclitantem quidem graviter desperatione indagandae veritatis: sed tamen ei cum indicassem non me quidem iam esse Manichaeum, sed neque Catholicum Christianum, non, quasi inopinatum aliquid audierit, exiluit laetitia, cum iam secura fieret ex ea parte miseriae meae, in qua me, tamquam mortuum, resuscitandum tibi flebat, et feretro cogitationis offerebat, ut diceres filio viduae; Iuvenis, tibi dico, surge: et revivesceret et inciperet loqui, et traderes illum matri suae. nulla ergo turbulenta exultatione trepidavit, cor eius, cum audisset ex tanta parte iam factum, quod tibi cotidie plangebat ut fieret, veritatem me nondum adeptum, sed falsitati iam ereptum: immo vero quia certa erat et quod restabat te daturum, qui totum promiseras, placidissime et pectore pleno fiduciae respondit mihi, credere se in Christo, quod priusquam de hac vita emigraret, me visura esset fidelem catholicum. et hoc quidem mihi. tibi autem, fons misericordiarum, preces et lacrimas densiores, ut accelerares adiutorium et inluminares tenebras meas: et studiosius ad ecclesiam currere et in Ambrosi ora suspendi, ad fontem salientis aquae in vitam aeternam. diligebat autem illum virum sicut angelum dei, quod per illum cognoverat me interim ad illam ancipitem fluctuationem iam esse perductum, per quam transiturum me ab aegritudine ad sanitatem, intercurrente artiore periculo, quasi per accessionem, quam criticam medici vocant, certa praesumebat.
LIBER VI - CAPUT 2
Itaque cum ad memorias sanctorum, sicut in Africa solebat, pultes et panem et merum adtulisset, atque ab ostiario prohiberetur: ubi hoc episcopum vetuisse cognovit, tam pie atque oboedienter amplexa est, ut ipse mirarer, quam facile accusatrix potius consuetudinis suae quam disceptatrix illius prohibitionis effecta sit non enim obsidebat spiritum eius vinulentia eamque stimulabat in odium veri amor vini, sicut plerosque mares et feminas, qui ad canticum sobrietatis sicut ad potionem aquatam madidi nausiant. sed illa cum attulisset canistrum cum sollemnibus epulis, praegustandis atque largiendis, plus etiam quam unum pocillum pro suo palato satis sobrio temperatum, unde dignationem sumeret, non ponebat: et si multae essent quae illo modo videbantur honorandae memoriae defunctorum, idem ipsum unum, quod ubique poneret, circumferebat, quo iam non solum aquatissimo, sed etiam tepidissimo cum suis praesentibus per sorbitiones exiguas partiretur, quia pietatem ibi quaerebat, non voluptatem. Itaque ubi comperit a praeclaro praedicatore atque antistite pietatis praeceptum esse, ista non fieri, nec ab eis qui sobrie facerent, ne ulla occasio se ingurgitandi daretur ebriosis; et quia illa quasi parentalia superstitioni gentilium essent simillima, abstinuit se libentissime: et pro canistro pleno terrenis fructibus, plenum purgatioribus votis pectus ad memorias martyrum afferre didicerat, ut et quod posset daret egentibus, et sic communicatio dominici corporis illic celebraretur, cuius passionis imitatione immolati et coronati sunt martyres. Sed tamen videtur mihi, domine deus meus -- et ita est in conspectu tuo de hac re cor meum -- non facile fortasse de hac amputanda consuetudine matrem meam fuisse cessuram, si ab alio prohiberetur, quem non sicut Ambrosium diligebat. quem propter salutem meam maxime diligebat, eam vero ille, propter eius religiosissimam conversationem, qua in bonis operibus tam fervens spiritu frequentabat ecclesiam, ita ut saepe erumperet, eum me videret, in eius praedicationem, gratulans mihi, quod talem matrem haberem, nesciens, qualem illa filium, qui dubitabam de illis omnibus et inveniri posse viam vitae minime putabam.
LIBER VI - CAPUT 3
Nec iam ingemescebam orando, ut subvenires mihi, sed ad quaerendum intentus et ad disserendum inquietus erat animus meus, ipsumque Ambrosium felicem quendam hominem secundum saeculum opinabar, quem sic tantae potestates honorarent: caelibatus tantum eius mihi laboriosus videbatur. quid autem ille spei gereret, adversus ipsius excellentiae temptamenta quid luctaminis haberet, quidve solaminis in adversis, et occultum os eius, quod erat in corde eius, quam sapida gaudia de pane tuo ruminaret, nec conicere noveram nec expertus eram. nec ille sciebat aestus meos, nec foveam periculi mei. non enim quaerere ab eo poteram quod volebam, sicut volebam, secludentibus me ab eius aure atque ore catervis negotiosorum hominum, quorum infirmitatibus serviebat: cum quibus quando non erat, quod perexiguum temporis erat, aut corpus reficiebat necessariis sustentaculis aut lectione animum. sed cum legebat, oculi ducebantur per paginas et cor intellectum rimabatur, vox autem et lingua quiescebant. saepe, cum adessemus -- non enim vetabatur quisquam ingredi aut ei venientem nuntiari mos erat -- sic eum legentem vidimus tacite et aliter numquam, sedentesque in diuturno silentio -- quis enim tam intento esse oneri auderet? -- discedebamus; et coniectabamus eum parvo ipso tempore, quod reparandae menti suae nanciscebatur, feriatum ab strepitu causarum alienarum, nolle in aliud avocari; et cavere fortasse, ne auditore suspenso et intento, si qua obscurius posuisset ille quem legeret, etiam exponere esset necesse aut de aliquibus difficilioribus dissertare quaestionibus; atque huic operi temporibus impensis minus quam vellet voluminum evolveret: quamquam et causa servandae vocis, quae illi facillime obtundebatur, poterat esse iustior tacite legendi. quolibet tamen animo id ageret, bono utique ille vir agebat. Sed certe mihi nulla dabatur copia sciscitandi quae cupiebam de tam sancto oraculo tuo, pectore illius, nisi cum aliquid breviter esset audiendum. aestus autem illi mei otiosum eum valde, cui refunderentur, requirebant, nec umquam inveniebant. et eum quidem in populo verbum veritatis recte tractantem omni die dominico audiebam; et magis magisque mihi confirmabatur omnes versutarum calumniarum nodos, quos illi deceptores nostri adversus divinos libros innectebant, posse dissolvi. ubi vero etiam conperi ad imaginem tuam hominem a te factum ab spiritalibus filiis tuis, quos de matre catholica per gratiam regenerasti, non sic intellegi, ut humani corporis forma te terminatum crederent atque cogitarent, quamquam quomodo se haberet spiritalis substantia, ne quidem tenuiter atque aenigmate suspicabar, tamen gaudens erubui non me tot annos adversus catholicam fidem, sed contra carnalium cogitationum figmenta latrasse. eo quippe temerarius et impius fueram, quod ea quae debebam quaerendo discere, accusando dixeram. tu autem, altissime et proxime, secretissime et praesentissime, cui membra non sunt alia maiora et alia minora, sed ubique totus es et nusquam locorum es, non es utique forma ista corporea, tamen fecisti hominem ad imaginem tuam, et ecce ipse a capite usque ad pedes in loco est.
LIBER VI - CAPUT 4
Cum ergo nescirem, quomodo haec subsisteret imago tua, pulsans proponerem, quomodo credendum esset, non insultans opponerem, quasi ita creditum esset. tanto igitur acrior cura rodebat intima mea, quid certi retinerem, quanto me magis pudebat, tam diu inlusum et deceptum promissione certorum, puerili errore et animositate tam multa incerta quasi certa garrisse. quod enim falsa essent, postea mihi claruit. certum tamen erat, quod incerta essent et a me aliquando pro certis habita fuissent, cum catholicam tuam caecis contentionibus accusarem, etsi nondum compertam vera docentem, non tamen ea docentem, quae graviter accusabam. itaque confundebar et convertebar, et gaudebam, deus meus, quod ecclesia unica, corpus unici tui, in qua mihi nomen Christi infanti est inditum, non saperet infantiles nugas; neque hoc haberet in doctrina sua sana, quod te creatorem omnium in spatium loci, quamvis summum et amplum, tamen undique terminatum, membrorum humanorum figura contruderet. Gaudebam etiam, quod vetera scripta legis et prophetarum iam non illo oculo mihi legenda proponerentur, quo antea videbantur absurda, cum arguebam tamquam ita sentientes sanctos tuos; verum autem non ita sentiebant. et tamquam regulam diligentissime conmendaret, saepe in popularibus sermonibus suis dicentem Ambrosium laetus audiebam: Littera occidit, spiritus autem vivificat, cum ea, quae ad litteram perversitatem docere videbantur, remoto mystico velamento spiritaliter aperiret, non dicens quod me offenderet, quamvis ea diceret, quae utrum vera essent adhuc ignorarem. tenebam cor meum ab omni adsensione, timens praecipitium; et suspendio magis necabar. volebam enim eorum quae non viderem ita me certum fieri, ut certus essem, quod septem et tria decem sint. neque enim tam insanus eram, ut ne hoc quidem putarem posse conprehendi, sed sicut hoc, ita cetera cupiebam, sive corporalia, quae coram sensibus meis non adessent, sive spiritalia, de quibus cogitare nisi corporaliter nesciebam. et sanari credendo poteram, ut purgatior acies mentis meae dirigeretur aliquo modo in veritatem tuam, semper manentem et ex nullo deficientem; sed, sicut evenire assolet, ut malum medicum expertus etiam bono timeat se conmittere, ita erat valetudo animae meae, quae utique nisi credendo sanari non poterat, et ne falsa crederet, curari recusabat, resistens manibus tuis, qui medicamenta fidei confecisti, et sparsisti super morbos orbis terrarum, et tantam illis auctoritatem tribuisti.
LIBER VI - CAPUT 5
Ex hoc tamen quoque, iam praeponens doctrinam Catholicam, modestius ibi minimeque fallaciter sentiebam iuberi, ut crederetur quod non demonstrabatur -- sive esset quid, sed cui forte non esset, sive nec quid esset -- quam illic temeraria pollicitatione scientiae credulitatem inrideri, et postea tam multa fabulosissima et absurdissima, quia demonstrari non poterant, credenda imperari. deinde paulatim tu, domine, manu mitissima et misericordissima pertractans et conponens cor meum, consideranti, quam innumerabilia crederem, quae non viderem neque cum gererentur affuissem: sicut tam multa in historia gentium, tam multa de locis atque urbibus, quae non videram, tam multa amicis, tam multa medicis, tam multa hominibus aliis atque aliis, quae nisi crederentur, omnino in hac vita nihil ageremus, postremo quam inconcusse fixum fide retinerem, de quibus parentibus ortus essem, quod scire non possem, nisi audiendo credidissem: persuasisti mihi, non qui crederent libris tuis, quos tanta in omnibus fere gentibus auctoritate fundasti, sed qui non crederent, esse culpandos; nec audiendos esse, si qui forte mihi dicerent: unde scis illos libros unius veri et veracissimi dei spiritu esse humano generi ministratos? id ipsum enim maxime credendum erat: quoniam nulla pugnacitas calumniosarum quaestionum, per tam multa quae legeram inter se confligentium philosophorum, extorquere mihi potuit, ut aliquando non crederem te esse quidquid esses, quod ego nescirem, aut administrationem rerum humanarum ad te pertinere. Sed id credebam aliquando robustius, aliquando exilius, semper tamen credidi et esse te et curam nostri gerere, etiamsi ignorabam vel quid sentiendum esset de substantia tua, vel quae via duceret aut reduceret ad te. ideoque cum essemus infirmi ad inveniendam liquida ratione veritatem, et ob hoc nobis opus esset auctoritate sanctarum litterarum, iam credere coeperam nullo modo te fuisse tributurum tam excellentem illi scripturae per omnes iam terras auctoritatem, nisi et per ipsam tibi credi et per ipsam te quaeri voluisses. iam enim absurditatem, quae me in illis litteris solebat offendere, cum multa ex eis probabiliter exposita audissem, ad sacramentorum altitudinem referebam; eoque mihi illa venerabilior et sacrosancta fide dignior apparebat auctoritas, quo et omnibus ad legendum esset in promptu, et secreti sui dignitatem in intellectu profundiore servaret, verbis apertissimis et humillimo genere loquendi se cunctus praebens, et exercens intentionem eorum, qui non sunt leves corde; ut exciperet omnes populari sinu, et per angusta foramina paucos ad te traiceret, multa tamen plures, quam si nec tanto apice auctoritatis emineret, nec turbas gremio sanctae humilitatis hauriret. cogitabam haec et aderas mihi, suspirabam et audiebas me, fluctuabam et gubernabas me, ibam per viam saeculi latam nec deserebas.
LIBER VI - CAPUT 6
Inhiabam honoribus, lucris, coniugio, et tu inridebas. patiebar in eis cupiditatibus amarissimas difficultates, te propitio tanto magis, quanto minus sinebas mihi dulcescere quod non eras tu. vide cor meum, domine, qui voluisti, ut hoc recordarer et confiterer tibi. nunc tibi inhaereat anima mea, quam de visco tam tenaci mortis exuisti. quam misera erat! et sensum vulneris tu pungebas, ut relictis omnibus converteretur ad te, qui es super omnia et sine quo nulla essent omnia, converteretur et sanaretur. quam ergo miser eram, et quomodo egisti, ut sentirem miseriam meam, die illo, quo cum pararem recitare imperatori laudes, quibus plura mentirer, et mentienti faveretur ab scientibus, easque curas anhelaret cor meum et cogitationum tabificarum febribus aestuaret, transiens per quendam vicum Mediolanensem, animadverti pauperem mendicum, iam, credo, saturum iocantem atque laetantem. et ingemui et locutus sum cum amicis, qui mecum erant, multos dolores insaniarum nostratum; quia omnibus talibus conatibus nostris, (qualibus tunc laborabam, sub stimulis cupiditatum trahens infelicitatis meae sarcinam, et trahendo exaggerans) nihil vellemus aliud nisi ad securam laetitiam pervenire, quo nos mendicus ille iam praecessisset, numquam illuc fortasse venturos. quod enim iam ille pauculis et emendicatis nummulis adeptus erat, ad hoc ego tam aerumnosis anfractibus et circuitibus ambiebam, ad laetitiam scilicet temporalis felicitatis. Non enim verum gaudium habebat: sed et ego illis ambitionibus multo falsius quaerebam. et certe ille laetabatur, ego anxius eram, securus ille, ego trepidus. et si quisquam percontaretur me, utrum mallem exultare an metuere, responderem: exultare; rursus si rogaret, utrum me talem mallem, qualis ille, an qualis ego tunc essem, me ipsum curis timoribusque confectum eligerem, sed perversitate; numquid veritate? neque enim eo me praeponere illi debebam, quo doctior eram, quoniam non inde gaudebam, sed placere inde quaerebam hominibus, non ut eos docerem, sed tantum et placerem. propterea et baculo disciplinae tuae confringebas ossa mea. Recedant ergo ab anima mea qui dicunt ei: interest, unde quis gaudeat. gaudebat mendicus ille vinulentia, tu gloria. qua gloria, domine? quae non est in te. nam sicut verum gaudium non erat, ita nec illa vera gloria; et amplius vertebat mentem meam. et ille ipsa nocte digesturus erat ebrietatem suam, ego cum mea dormieram et surrexeram, et dormiturus et surrecturus eram; vide quot dies! interest vero, unde quis gaudeat, scio, et gaudium spei fidelis incomparabiliter distat ab illa vanitate. sed et tunc distabat inter nos: nimirum quippe ille felicior erat, non tantum quod hilaritate perfundebatur, cum ego curis eviscerarer, verum etiam quod ille bene optando adquisiverat vinum, ego mentiendo quaerebam typhum. dixi tunc multa in hac sententia caris meis; et saepe advertebam in his, quomodo mihi esset, et inveniebam male mihi esse; et dolebam et conduplicabam ipsum male; et si quid adrisset prosperum, taedebat adprehendere, quia paene priusquam teneretur avolabat.
LIBER VI - CAPUT 7
Congemescebamus in his, qui simul amice vivebamus, et maxime cum Alypio et Nebridio esta conloquebar. quorum Alypius ex eodem quo ego eram ortus municipio, parentibus primatibus municipalibus, me minor natu. nam et studuerat apud me, cum in nostro oppido docere coepi, et postea Carthagini: et diligebat multum, quod ei bonus et doctus viderer, et ego illum, propter magnam virtutis indolem, quae in non magna aetate satis eminebat. gurges tamen morum Carthaginensium, quibus nugatoria fervent spectacule, absorbuerat eum in insaniam circensium. sed cum in eo miserabiliter volveretur, ego autem rhetoricam ibi professus publica schola uterer, nondum me audiebat ut magistrum propter quandam simultatem, quae inter me et patrem eius erat exorta. et compereram, quod circum exitiabiliter amaret, et graviter angebar, quod tantam spem perditurus vel etiam perdidisse mihi videbatur. sed monendi eum et aliqua coercitione revocandi nulla erat copia, vel amicitiae benevolentia vel iure magisterii. putabam enim eum de me cum patre sentire, ille vero non sic erat. itaque postposita in hac re patris voluntate, salultare me coeperat veniens in auditorium meum, et audire aliquid atque abire. Sed enim de memoria mihi lapsum erat agere cum illo, ne vanorum ludorum caeco et praecipiti studio tam bonum interimeretur ingenium. verum autem, domine, tu, qui praesides gubernaculis omnium, quae creasti, non eum oblitus eras, futurum inter filios tuos antistitem sacramenti tui: et ut aperte tibi tribueretur eius correctio, per me quidem illam, sed nescientem, operatus es. nam quodam die cum sederem loco solito, et coram me adessent discipule, venit, salutavit, sedit, atque in ea quae agebabtur intendit animum. et forte lectio in manibus erat, quam dum exponerem et oportune mihi adhibenda videretur similitudo circensium, quo illud quod insinuabam et iucundius et planius fieret, et cum inrisione mordaci eorum, quos illa captivasset insania, scis tu, deus noster, quod tunc de Alypio ab illa peste sanando non cogitaverim. at ille in se rapuit, meque illud non nisi propter se dixisse credidit; et quod alius acciperet ad suscensendum mihi, accepit honestus adulescens ad suscensendum sibi, et ad me ardentius diligendum. dixeras enim tu iam olim et innexueras litteris tuis: corripe sapientem, et amabit te. At illum ego non corripueram, sed utens tu omnibus et scientibus et nescientibus, ordine quo nosti -- et ille ordo iustus est -- de corde et lingua mea carbones ardentes operatus es, quibus mentem spei bonae adureres tabescentem ac sanares. taceat laudes tuas, qui miserationes tuas non considerat, quae tibi de medullis meis confitentur. etenim vero ille post illa verba proripuit se ex fovea tam alta, qua libenter demergebatur et cum mira voluptate caecabatur, et excussit animum forti temperantia, et resiluerunt omnes circensium sordes ab eo, ampliusque illuc non accessit. deinde patrem reluctantem evicit, ut me magistro uteretur: cessit ille atque concessit. et audire me rursus incipiens, illa mecum superstitione involutus est, amans in Manichaeis ostentationem continentiae, quam veram et germanam putabat. erat autem illa vecors et seductoria, pretiosas animas captans nondum virtutis altitudinem scientes tangere, et superficie decipi faciles, sed tamen adumbratae simulataeque virtutis.
LIBER VI - CAPUT 8
Non sane relinquens incantatem sibi a parentibus terrenam viam, Romam praecesserat, ut ius disceret, et ibi gladiatorii spectaculi hiatu incredibili et incredibiliter abreptus est. cum enim aversaretur et detestaretur talia, quidam eius amici et condiscipuli, cum forte de prandio redeuntibus pervium esset, recusantem vehementer et resisitentem, familiari violentia duxerunt in amphitheatrum crudelium et funestorum ludorum diebus, haec dicentem: si corpus meum in locum illum trahitis, numquid et animum et oculos meos in illa spectacula potestis intendere? adero itaque absens, ac sic et vos et illa superabo. quibus auditis illi nihilo setius eum adduxerunt secum, id ipsum forte explorare cupientes, utrum posset efficere. quo ubi ventum est et sedibus quibus potuerunt locati sunt, fervebant omnia inmanissimis voluptatibus. ille clausis foribus oculorum interdixit animo, ne in tanta mala procederet. atque utinam et aures opturasset! nam quodam pugnae casu, cum clamor ingens totius populi vehementer cum pulsasset, curiositate victus, et quasi paratus, quidquid illud esset, etiam visum et quasi paratus, quidquid illud esset, etiam visum contemnere et vincere, aperuit, et percussus est graviore vulnere in anima quam ille in corpore, quem cernere concupivit, ceciditque miserabilius quam ille, quo cadente factus est clamor: qui per eius aures intravit et reseravit eius lumina, ut esset, qua feriretur et deiceretur audax adhuc potius quam fortis animus, et eo infirmior, quo de se praesumpserat, qui debuit de te. ut enim vidit illum sanguinem, inmanitatem simul ebibit; et non se avertit, sed fixit aspectum, et hauriebat furias at nesciebat, et delectabatur scelere certaminis, et cruenta voluptate inebriabatur. et non erat iam ille, qui venerat, sed unus de turba, ad quam venerat, et verus eorum socius, a quibus adductus erat. quid plura? spectavit, clamavit, exarsit, abstulit inde secum insaniam, qua stimularetur redire, non tantum cum illis, a quibus abstractus est, sed etiam prae illis et alios trahens. et inde tamen manu validissima et misericordissima eruisti eum tu, et docuisti eum non sui habere, sed tui fiduciam; sed longe postea.
LIBER VI - CAPUT 9
Verum tamen iam hoc ad medicinam futuram in eius memoria reponebatur. nam et illud, quod, cum adhuc studeret iam me audiens apud Carthaginem, et medio die cogitarat in foro quod recitaturus erat. sicut exerceri scholastici solent, sivisti eum conprehendi ab aeditimis fori tamquam furem, non arbitror aliam ob causam te permisse, deus noster, nisi ut ille vir tantus futurus iam inciperet discere, quam non facile in noscendis causis homo ab homine damnandus esset temeraria credulitate. quippe ante tribunal deambulabat solus cum tabulis ac stilo, cum ecce adulescens quidam ex numero scholasticorum, fur verus, securim clanculo apportans, illo non sentiente, ingressus est ad cancellos plumbeos, qui vico argentario desuper praeminent, et praecidere plumbum coepit. sono autem securis audito submurmuraverunt argentarii, qui subter erant, et miserunt qui adprehenderent quem forte invenissent. quorum vocibus auditis, relicto instrumento, ille discessit timens, ne cum eo teneretur. Alypius autem, qui non vidit abeuntem, et causam scire cupiens ingressus est locum; et inventam securim stans atque admirans considerabat, cum ecce illi, qui missi erant, reperiunt eum solum ferentem ferrum, cuius sonitu exciti venerant: tenent, adtrahunt, congregatis inquilinis fori tamquam furem manifestum se conprehendisse gloriantur, et inde offerendus iudiciis ducebatur. sed hactenus docendus fuit. statim enim, domine, adfuisti innocentiae, cuius testis eras tu solus. cum enim duceretur, vel ad custodiam vel ad supplicium, fit eis obviam quidam architectus, cuius maxima erat cura publicarum fabricarum. gaudent illi eum potissimum occurrisse, cui solebant in suspicionem venire ablatarum rerum, quae perissent de foro, ut quasi tandem iam ille cognosceret, a quibus haec fierent. verum autem viderat homo saepe Alypium in domo cuiusdam senatoris, ad quem salutandum ventitabat; statimque cognitum manu adprehensa semovit a turbis, et tanti mali causam quaerens, quid gestum esset, audivit, omnesque tumultuantes, qui aderant, et minaciter frementes iussit venire secum. et venerunt ad domum illius adulescentis, qui rem conmiserat. puer vero erat ante ostium, et tam parvus erat, ut nihil exinde domino suo metuens, facile posset totum indicare; cum eo quippe in foro fuit pedisecus. quem posteaquam recoluit Alypius, architecto intimavit. at ille securim demonstravit puero quaerens ab eo, cuius esset. qui confestim nostra inquit; deinde interrogatus aperuit cetera. sic in illam domum translata causa, confusisque turbis, quae de illo triumphare iam coeperant, futurus dispensator verbi tui, et multarum in ecclesia tua causarum examinator, experientior instructiorque discessit.
LIBER VI - CAPUT 10
Hunc ergo Romae inveneram, et adhaesit mihi fortissimo vinculo, mecumque Mediolanium profectus est, ut nec me desereret, et de iure, quod didicerat, aliquid ageret secundum votum magis parentum quam suum. et ter iam adsederat mirabili continentia ceteris, cum ille magis miraretur eos, qui aurum innocentiae praeponerent. temptata est quoque eius indoles, non solum de inlecebra cupiditatis sed etiam stimulo timoris. Romae adsidebat comiti largitionum Italicianarum, erat eo tempore quidam potentissimus senator, cuius et beneficiis obstricti multi et terrori subditi erant. voluit sibi licere nescio quid ex more potentiae suae, quod esset per leges inlicitum; restitit Alypius. promissum est praemium; inrisit animo. praetentae minae; calcavit, mirantibus omnibus inusitatam animam, quae hominem tantum, et innumerabilis praestandi nocendique modis ingenti fama celebratum, vel amicum non optaret vel non formidaret inimicum. ipse autem iudex, cui consiliarius erat, quamvis et ipse fieri nollet, non tamen aperte recusabat, sed in istum causam transferens ab eo se non permitti adserebat, quia et re vera, si ipse faceret, iste discederet. hoc solo autem paene iam inlectus erat studio litterario, ut pretiis praetorianis codices sibi conficiendos curaret; sed consulta iustitia, deliberationem in melius vertit, utiliorem iudicans aequitatem, qua prohibebatur, quam potestatem, qua sinebatur. parvum est hoc; sed qui in parvo fidelis est, et in magno fidelis est, nec ullo modo erit inane, quod tuae veritatis ore processit: si in iniusto mamona fidelis non fuistit, verum quis dabit vobis? et si in alieno fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis? talis tunc ille inhaerebat mihi, mecumque nutabat in consilio, quidnam esset tenendus vitae modus. Nebridius etiam, qui relicta patria vicina Carthagini atque ipsa Carthagine, ubi frequentissimus erat, relicto paterno rure optimo, relicta domo et non secutura matre, nullam ob aliam causam Mediolanium venerat, nisi ut mecum viveret in flagrantissimo studio veritatis atque sapientiae, pariter suspirabat pariterque fluctuabat, beatae vitae inquisitor ardens, et quaestionum difficillimarum scrutator acerrimus. et erant ora trium egentium, et inopiam suam sibimet invicem anhelantium, et ad te expectantium, ut dares eis escam in tempore opportuno. et in omni amaritudine, quae nostros saeculares actus de misericordia tua sequebatur, intuentibus nobis finem, cur ea pateremur, occurrebant tenebrae, et aversabamur gementes et dicebamus: quamdiu haec? et hoc crebro dicebamus et dicentes non relinquebamus ea, quia non elucebat certum aliquid, quod illis relictis adprehenderemus.
LIBER VI - CAPUT 11
Et ego maxime mirabar satagens et recolens, quam longum tempus esset ab undevicensimo anno aetatis meae, quo fervere coeperam studio sapientiae, disponens, ea inventa, relinquere omnes vanarum cupiditatum spes inanes et insanias mendaces. et ecce iam tricenariam aetatem gerebam, in eodem luto haesitans aviditate fruendi praesentibus, fugientibus et dissipantibus me, dum dico: cras inveniam; ecce manifestum apparebit, et tenebo; ecce Faustus veniet et exponet omnia. o magni viri Academici! nihil ad agendam vitam certi conprehendi potest? immo quaeramus diligentius et non desperemus. ecce iam non sunt absurda in libris ecclesiasticis, quae absurda videbantur, et possunt aliter atque honeste intellegi. figam pedes in eo gradu, in quo puer a parentibus positus eram, donec inveniatur perspicua verita. sed ubi quaeretur? quando quaeretur? non vacat Ambrosio, non vacat legere. ubi ipsos codices quaerimus? unde aut quando conparamus? a quibus sumimus? deputentur tempora, distribuantur horae pro salute animae. magna spes oborta est: non docet catholica fides, quod putabamus et vani accusabamus. nefas habent docti eius credere deum figura humani corporis terminatum. et dubitamus pulsare, quo aperiantur cetera? antemeridianis horis discipuli occupant; ceteris quid facimus? cur non id agimus? sed quando salutamus amicos maiores, quorum suffragiis opus habemus? quando praeparamus quod emant scholastici? quando reparamus non ipsos relaxando animo ab intentione curarum? pereant omnia et dimittamus haec vana et inania: conferamus nos ad solam inquisitionem veritatis. vita misera est, mors incerta est; subito obrepat -- quomodo hinc exibimus? et ubi nobis discenda sunt quae hinc negleximus? ac non potius huius neglegentiae supplicia luenda? quid, si mors ipsa omnem curam cum sensu amputabit et finiet? ergo et hoc quaerendum. sed absit, ut ita sit. non vacat, non est inane, quod tam eminens culmen auctoritatis Christianae fidei toto orbe diffunditur. numquam tanta et talia pro nobis divinitus agerentur, si morte corporis etiam vita animae consumeretur. quid cunctamur igitur, relicta spe saeculi, conferre nos totos ad quaerendum deum et vitam beatam? sed expecta: iucunda sunt etiam ista, habent non parvam dulcedinem suam: non facile ab eis praecidenda est intentio, quia turpe est ad ea rursum redire. ecce iam quantum est, ut inpetretur aliquis honor. et quid amplius in his desiderandum? suppetit amicorum maiorum copia: ut nihil aliud multum festinemus, vel praesidatus dari potest. et ducenda uxor cum aliqua pecunia, ne sumptum nostrum gravet, et ille erit modus cupiditatis. multi magni viri et imitatione dignissimi sapientiae studio cum coniugibus dediti fuerunt. Cum haec dicebam et alternabant hi venti et inpellebant huc atque illuc cor meum, transibant tempora, et tardabam converti ad dominum; et differebam de die in diem vivere in te, et non differebam cotidie in memet ipso mori: amans beatam vitam timebam illam in sede sua, et ab ea fugiens quaerebam eam. putabam enim me miserum fore nimis, si feminae privarer amplexibus, et medicinam misericordiae tuae ad eandem infirmitatem sanandam non cogitabam, quia expertus non eram; et propriarum virium credebam esse continentiam, quarum mihi non eram conscius, cum tam stultus essem, ut nescirem, sicut scriptum est, neminem posse esse continentem, nisi tu dederis. utique dares, si gemitu interno pulsarem aures tuas et fide solida in te iactarem curam meam.
LIBER VI - CAPUT 12
Prohibebat me sane Alypius ab uxore ducenda, cantans nullo modo nos posse securo otio simul in amore sapientiae vivere, sicut iam diu desideraremus, si id fecissem. erat enim ipse in ea re etiam tunc castissimus, ita ut mirum esset; quia vel experientiam concubitus ceperat in ingressu adulescentiae suae, sed non haeserat, magisque doluerat et spreverat, et deinde iam continentissime vivebat. ego autem resistebam illi exemplis eorum, qui coniugati coluissent sapientiam, et promeruissent deum, et habuissent fideliter ac dilexissent amicos. a quorum ego granditate quidem animi longe aberam: et deligatus morbo carnis mortifera suavitate trahebam catenam meam, solvi timens, et quasi concusso vulnere, repellens verba bene suadentis tamquam manum solventis. Insuper etiam per me ipsi quoque Alypio loquebatur serpens, et innectebat atque spargebat per linguam meam dulces laqueos in via eius, quibus illi honesti et expediti pedes inplicarentur. cum enim me ille miraretur, quem non parvi penderet, ita haerere visco illius voluptatis, ut me adfirmarem, quotienscumque inde inter non quaeremus, caelibem vitam nullo modo posse degere, atque ita me defenderem, cum illum mirantem viderem, ut dicerem multum interesse inter illud, quod ipse raptim et furtim expertus esset, quod paene iam ne meminisset quidem atque ideo nulla molestia facile contemneret, et delectiones consuetudinis meae; ad quas si accessisset honestum nomen matrimonii, non eum mirari oportere, cur ego illam vitam nequirem spernere: coeperat et ipse desiderare coniugium, nequaquam victus libidine talis voluptatis, sed curiositatis. dicebat enim scire se cupere, quidnam esset illud, sine quo vita mea, quae illi sic placebat, non mihi vita, sed poena videretur. stupebat enim liber ab illo vinculo animus servitutem meam, et stupendo ibat in experiendi cupidinem, venturus in ipsam experientiam atque inde fortasse lapsurus in eam quam stupebat servitutem, quoniam sponsionem volebat facere cum morte, et qui amat periculum, incidet in illud. neutrum enim nostrum, si quod est coniugale decus in officio regendi matrimonii et suscipiendorum liberorum, ducebat nisi tenuiter. magna autem ex parte atque vehementer consuetudo satiandae insatiabilis concupiscentiae me captum excruciabat, illum autem admiratio capiendum trahebat. sic eramus, donec tu, altissime, non deserens humum nostram, miseratus miseros, subvenires miris et occultis modis.
LIBER VI - CAPUT 13
Et instabatur inpigre, ut ducerem uxorem. iam petebam, iam promittebatur, maxime matre dante operam, quo me iam coniugatum baptismus salutaris ablueret, quo me in dies gaudebat aptari, et vota sua ac promissa tua in mea fide conpleri animadvertebat. cum sane et rogatu meo et desiderio suo forti clamore cordis abs te deprecaretur cotidie, ut ei per visum ostenderes aliquid de futuro matrimonio meo, numquam voluisti. et videbat quaedam vana et phantastica, quo cogebat inpetus de hac re satagentis humani spiritus, et narrabat mihi non cum fiducia, qua solebat, cum tu demonstrabas ei, sed contemnens ea. dicebat enim descernere se nescio quo sapore, quem verbis explicare non poterat, quid interesset inter revelantem te et animam suam somniantem. instabatur tamen, et puella petebatur, cuius aetas ferme biennio minus quam nubilis erat, et quia ea placebat, exspectabatur.
LIBER VI - CAPUT 14
Et multi amici agitaveramus animo, et conloquentes ac detestantes turbulentas humanae vitae molestias, paene iam firmaveramus remoti a turbis otiose vivere, id otium sic moliti, ut, si quid habere possemus, conferremus in medium, unamque rem familiarem conflaremus ex omnibus, ut per amicitiae sinceritatem non esset aliud huius et alliud illius, sed quod ex cunctis fieret unum, et universum singulorum esset et omnia omnium; cum videremur nobis esse posse decem ferme homines in eadem societate, essentque inter non praedivites, Romanianus maxime communiceps noster, quem tunc graves aestus negotiorum suorum ad comitatum adtraxerant, ab ineunte aetate mihi familiarissimus. qui maxime instabat huic rei, et magnam in suadendo habebat auctoritatem, quod ampla res eius multum ceteris anteibat. et placuerat nobis, ut bini annui tamquam magistratus omnia necessaria curarent, ceteris quietis. sed posteaquam coepit cogitari, utrum hoc mulierculae sinerent, quas et alii nostrum iam habebant et nos habere volebamus, totum illud placitum, quod bene formabamus, dissiluit in manibus, atque confractum et abiectum est. inde ad suspiria et gemitus et gressus ad sequendas latas et tritas vias saeculi, quoniam multae cogitationes erant in corde nostro, consilium autem tuam manet in aeternum. ex quo consilio deridebas nostra et tua praeparabas nobis, daturus escam in opportunitate, et aperturus manum, atque impleturus animas nostras benedictione. >
LIBER VI - CAPUT 15
Interea mea peccata multiplicabantur, et avulsa a latere meo, tamquam inpedimento coniugii, cum qua cubare solitus eram, cor, ubi adhaerebat, concisum et vulneratum mihi erat et trahebat sanguinem, et illa in Africam redierat, vovens tibi alium se virum nescituram, relicto apud me naturali ex illa filio meo. at ego infelix nec feminae imitator, dilationis inpatiens, tamquam post biennium accepturus eam quam petebam, quia non amator coniugii sed libidinis servus eram, procuravi aliam, non utique coniugem, quo tamquam sustentaretur et perduceretur, vel integer vel auctior, morbus animae meae satellitio perdurantis consuetudinis in regnum uxorium. nec sanabatur vulnus illud meum, quod prioris praecisione factum erat, sed post fervorem doloremque acerrimum putrescebat, et quasi frigidus, sed desperatius dolebat.
LIBER VI - CAPUT 16
Tibi laus, tibi gloria, fons misericordiarum! ego fiebam miserior et tu propinquior. aderat iam iamque dextera tua, raptura me de caeno et ablutura, et ignorabam. nec me revocabat a profundiore voluptatum carnalium gurgite, nisi metus mortis et futuri iudicii tui, qui per varias quidem opiniones, numquam tamen recessit de pectore meo. et disputabam cum amicis meis Alypio et Nebridio de finibus bonarum et malorum, Epicurum accepturum fuisse palmam in animo meo, nisi ego credidissem post mortem restare animae vitam et tractus meritorum, quod Epicurus credere noluit. et quaerebam, si essemus inmortales et in perpetua corporis voluptate sine ullo amissionis terrore viveremus, cur non essemus beati, aut quid aliud quaereremus: nesciens id ipsum ad magnam miseriam pertinere, quod ita demersus et caecus cogitare non possem lumen honestatis et gratis amplectendae pulchritudinis, quam non videt oculus carnis, et videtur ex intimo. nec considerebam miser, ex qua vena mihi maneret, quod ista ipsa, foeda, tamen cum amicis dulciter conferebam, nec esse sine amicis poteram beatus etiam secundum sensum, quem tunc habebam, quantalibet afluentia carnalium voluptatum. quos utique amicos gratis diligebam, vicissimque ab eis me diligi gratis sentiebam. o tortuosas vias! vae animae meae audaci, quae speravit, si a te recessisset, se aliquid melius habituram! versa et reversa in tergum et in latera et in ventrem, et dura sunt omnia, et tu solus requies. et ecce ades et liberas a miserabilibus erroribus et constitues nos in via tua, et consolaris et dicis: currite, ego feram et ego perducam et ibi ego feram.
LIBER VII - CAPUT 1
Iam mortua erat adulescentia mea mala et nefanda, et ibam in iuventutem, quanto aetate maior, tanto vanitate turpior, qui cogitare aliquid substantiae nisi tale non poteram, quale per hos oculos videri solet. non te cogitabam, deus, in figura corporis humani: ex quo audire aliquid de sapientia coepi, semper hoc fugi, et gaudebam me hoc reperire in fide spiritalis matris nostrae, Catholicae tuae; sed quid te aliud cogitarem non occurrebat. et conabar cogitare te homo, et talis homo, summum et solum et verum deum, et te incorruptibilem et inviolabilem et incommutabilem totis medullis credebam, quia nesciens, unde et quomodo, plane tamen videbam et certus eram, id quod corrumpi potest, deterius esse quam id quod non potest, et quod violari non potest, incunctanter praeponebam violabili, et quod nullam patitur mutationem, melius esse quam id quod mutari potest. clamabat violenter cor meum adversus omnia phantasmata mea, et hoc uno ictu conabar abigere circumvolantem turbam inmunditiae ab acie mentis meae: et vix dimota in ictu oculi, ecce conglobata rursus aderat, et inruebat in aspectum meum et obnubilabat eum, ut quamvis non forma humani corporis, corporeum tamen aliquid cogitare cogerer per spatia locorum, sive infusum mundo sive etiam extra mundum per infinita diffusum, etiam ipsum incorruptibile et inviolabile et incommutabile, quod corruptibili et violabili et commutabili praeponebam: quoniam quidquid privabam spatiis talibus, nihil mihi esse videbatur, sed prorsus nihil, ne inane quidem, tamquam si corpus auferatur loco et maneat locus omni corpore vacuatus, et terreno et humido et aerio et caelesti, sed tamen sit locus inanis, tamquam spatiosum nihil. Ego itaque incrassatus corde, nec mihimet ipsi vel ipse conspicuus, quidquid non per aliquanta spatia tenderetur, vel diffunderetur vel conglobaretur vel tumeret, vel tale aliquid caperet aut capere posset, nihil prorsus esse arbitrabar. per quales enim formas ire solent oculi mei, per tales imagines ibat cor meum, nec videbam hanc eandem intentionem, qua illas ipsas imagines formabam, non esse tale aliquid: quae tamen ipsas non formaret, nisi esset magnum aliquid. ita etiam te, vita vitae meae, grandem per infinita spatia undique cogitabam penetrare totam mundi molem, et extra eam quaquaversum per inmensa sine termino, ut haberet te terra, haberet caelum, haberent omnia et illa finirentur in te, tu autem nusquam. sicut autem luci solis non obsisteret aeris corpus, aeris huius, qui supra terram est, quominus per eum traiceretur, penetrans eum non dirrumpendo aut concidendo, sed implendo eum totum: sic tibi putabam non solum caeli et aeris et maris, sed etiam terrae corpus, pervium et ex omnibus maximis minimisque partibus penetrabile ad capiendam praesentiam tuam, occulta inspiratione intrinsecus et extrinsecus administrante omnia, quae creasti. ita suspicabar, quia cogitare aliud non poteram; nam falsum erat. illo enim modo maior pars terrae maiorem tui partem haberet, et minorem minor, atque ita te plena essent omnia, ut amplius tui caperet elephanti corpus quam passeris, quo esset isto grandius grandioremque occuparet locum, atque ita frustatim partibus mundi magnis magnas, brevibus breves partes tuas praesentes faceres. non est autem ita. sed nondum inluminaveras tenebras meas.
LIBER VII - CAPUT 2
Sat erat mihi, domine, adversus illos deceptos deceptores et loquaces mutos, quoniam non ex eis sonabat verbum tuum, sat erat ergo illud, quod iam diu ab usque Carthagine a Nebridio proponi solebat, et omnes, qui audiebamus, concussi sumus: quid erat tibi factura nescio qua gens tenebrarum, quam ex adversa mole solent proponere, si tu cum ea pugnare noluisses? si enim responderetur, aliquid fuisse nocituram, violabilis tu et corruptibilis fores. si autem nihil ea nocere potuisse diceretur, nulla afferretur causa pugnandi, et ita pugnandi, ut quaedam portio tua et membrum tuum vel proles de ipsa substantia tua misceretur adversis potestatibus et non a te creatis naturis, atque in tantum ab eis corrumperetur et commutaretur in deterius, ut a beatudine in miseriam verteretur, et egeret auxilio, quo erui purgarique posset; et hanc esse animam, cui tuus sermo servienti liber, et contaminatae purus, et corruptae integer, subveniret, sed et ipse corruptibilis, quia ex una eademque substantia. itaque si te, quidquid es, id est substantiam tuam, qua es, incorruptibilem dicerent, falsa esse illa omnia et exsecrabilia; si autem corruptibilem, id ipsum iam falsum et prima voce abominandum. sat erat ergo istuc, adversus eos omni modo evomendos a pressura pectoris, quia non habebant, qua exirent, sine horribile sacrilegio cordis et linguae, sentiendo de te ista et loquendo.
LIBER VII - CAPUT 3
Sed et ego adhuc, quamvis incontaminabilem et inconvertibilem et nulla ex parte mutabilem dicerem firmeque sentirem dominum nostrum, deum verum, qui fecisti non solum animas nostras sed etiam corpora, nec tantum nostras animas et corpora, sed omnes et omnia; non tenebam explicitam et enodatam causam mali. quaecumque tamen esset, sic eam quaerendam videbam, ut non per illam constringerer deum incommutabilem mutabilem credere, ne ipse fierem quod quaerebam. itaque securus eam quaerebam, et certus non esse verum quod illi dicerent, quos toto animo fugiebam; quia videbam quaerendo, unde malum, repletos malitia, qua opinarentur tuam potius substantiam male pati quam suam male facere. Et intendebam, ut cernerem quod audiebam, liberum voluntatis arbitrium causam esse, ut male faceremus, et rectum iudicium tuum ut pateremur, et eam liquidam cernere non valebam. itaque aciem mentis de profundo educere conatus, mergebar iterum, et saepe conatus mergebar iterum atque iterum. sublevabat enim me in lucem tuam, quod tam sciebam me habere voluntatem quam me vivere. itaque cum aliquid vellem aut nollem, non alium quam me velle ac nolle certissimus eram, et ibi esse causam peccati mei iam iamque advertebam. quod autem invitus facerem, pati me potius quam facere videbam, et id non culpam, sed poenam esse iudicabam, qua me non iniuste plecti te iustum cogitans cito fatebar. sed rursus dicebam: quis fecit me? nonne deus meus, non tantum bonus, sed ipsum bonum? unde igitur mihi male velle et bene nolle? ut esset, cur iuste poenas luerem? quis in me hoc posuit et insevit mihi plantarium amaritudinis, cum totus fierem a dulcissimo deo meo? si diabolus auctor, unde ipse diabolus? quod si et ipse perversa voluntate ex bono angelo diabolus factus est, unde et in ipso voluntas mala, qua diabolus fieret, quando totus angelus a conditore optimo factus esset? his cogitationibus deprimebar iterum et suffocabar, sed non usque ad illum infernum subducebar erroris, ubi nemo tibi confitetur, dum tu potius mala pati quam homo facere putatur.
LIBER VII - CAPUT 4
Sic enim nitebar invenire cetera, ut iam inveneram melius esse incorruptibile quam corruptibile, et ideo te, quidquid esses, esse incorruptibilem confitebar. neque enim ulla anima umquam potuit poteritve cogitare aliquid, quod sit te melius, qui summum et optimum bonum es. cum autem verissime atque certissime incorruptibile corruptibili praeponatur, sicut ego iam praeponebam, poteram iam cogitatione aliquid adtingere, quod esset melius deo meo, nisi tu esses incorruptibilis. ubi igitur videbam incorruptibile corruptibili esse praeferendum, ibi te quaerere debebam, atque inde advertere, ubi sit malum, id est unde sit ipsa corruptio, qua violari substantia tua nullo modo potest. nullo enim prorsus violat corruptio deum nostrum nulla voluntate, nulla necessitate, nullo inproviso casu, quoniam ipse est deus, et quod sibi vult, bonum est, et ipse est idem bonum; corrumpi autem non est bonum. nec cogeris invitus ad aliquid, quia voluntas tua non est maior quam potentia tua. esset autem maior, si te ipso tu ipse maior esses: voluntas enim et potentia dei deus ipse est. quid improvisum tibi, qui nosti omnia? et nulla natura est, nisi quia nosti eam. et ut quid multa dicimus, cur non sit corruptibilis substantia, quae deus est, quando, si hoc esset, non esset deus?
LIBER VII - CAPUT 5
Et quaerebam, unde malum, et male quaerebam et in ipsa inquisitione mea non videbam malum. et constituebam in conspectu spiritus mei universam creaturam, quidquid in ea cernere possumus (sicuti est terra et mare et aer et sidera et arbores et animalia mortalia), et quidquid in ea non videmus (sicut firmamentum caeli insuper et omnes angelos et cuncta spiritalia eius, sed etiam ipsa, quasi corpora essent, locis et locis ordinata, ut imaginatio mea); et feci unam massam grandem, distinctam generibus corporum, creaturam tuam, sive re vera quae corpora erant, sive quae ipse pro spiritibus finxeram; et eam feci grandem, non quantum erat, quod scire non poteram, sed quantum libuit, undiqueversum sane finitam: te autem, domine, ex omni parte ambientem et penetrantem eam, sed usquequaque infinitum; tamquam si mare esset, ubique et undique per inmensa infinitum solum mare, et haberet intra se spongiam quamlibet magnam, sed finitam tamen, plena esset utique spongia illa ex omni sua parte ex inmenso mari: sic creaturam tuam finitam te infinito plenam putabam, et dicebam: ecce deus, et ecce quae creavit deus, et bonus deus atque his validissime longissimeque praestantior; sed tamen bonus bona creavit: et ecce quomodo ambit atque implet ea? ubi ergo malum et unde et qua huc inrepsit? quae radix eius et quod semen eius? an omnino non est? cur ergo timemus et cavemus quod non est? aut si inaniter timemus, timor ipse malum est, quo incassum stimulatur et excruciatur cor; et tanto gravius malum, quanto non est, quod timeamus, et timemus. idcirco aut est malum, quod timemus, aut hoc malum est, quia timemus. unde est igitur, quia deus fecit haec omnia, bonus bona? maius quidem et summum bonum minora fecit bona, sed tamen et creans et creata bona sunt omnia. unde est malum? an unde fecit ea, materies aliqua mala erat, et formavit atque ordinavit eam, sed reliquit aliquid in illa, quod in bonum non converteret? cur et hoc? an inpotens erat totam vertere et conmutare, ut nihil mali remaneret, cum sit omnipotens? postremo cur inde aliquid facere voluit, ac non potius eadem omnipotentia fecit, ut nulla esset omnino? aut vero exsistere poterat contra eius voluntatem? aut si aeterna erat, cur tam diu per infinita retro spatia temporum sic eam sivit esse, ac tanto post placuit aliquid ex ea facere? aut iam, si aliquid subito voluit agere, hoc potius ageret omnipotens, ut illa non esset, atque ipse solus esset totum verum et summum et infinitum bonum? aut si non erat bene, ut non aliquid boni etiam fabricaretur et conderet qui bonus erat, illa sublata et ad nihilum redacta materie, quae mala erat, bonam ipse institueret, unde omnia crearet? non enim esset omnipotens, si condere non posset aliquid boni, nisi ea quam non ipse condiderat adiuvaretur materia. talia volvebam pectore misero, ingravidato curis mordacissimis de timore mortis et non inventa veritate; stabiliter tamen haerebat in corde meo in Catholica ecclesia fides Christi tui, domini et salvatoris nostri, in multis quidem adhuc informis et praeter doctrinae normam fluitans; sed tamen non eam relinquebat animus, immo in dies magis magisque inbibebat.
LIBER VII - CAPUT 6
Iam etiam mathematicorum fallaces divinationes et inpia deliramenta reieceram. confiteantur etiam hinc tibi de intimis visceribus animae meae miserationes tuae, deus meus! tu enim, tu omnino -- nam quis alius a morte omnis erroris revocat nos, nisi vita, quae mori nescit, et sapientia mentes indigentes inluminans, nullo indigens lumine, qua mundus administratur usque ad arborum volatica folia? -- tu procurasti pervicaciae meae, qua obluctatus non Vindicano acuto seni, et Nebridio adulescenti mirabilis animae, illi vehementer adfirmanti, huic cum dubitatione quidem aliqua, sed tamen crebro dicenti, non esse illam artem futura praevidendi, coniecturas autem hominum habere saepe vim sortis, et multa dicendo dici pleraque ventura, nescientibus eis, qui dicerent, sed in ea non tacendo incurrentibus: procurasti tu ergo hominem amicum, non quidem segnem consultorem mathematicorum, nec eas litteras bene callentem, sed, ut dixi, consultorem curiosum, et tamen scientem aliquid, quod a patre suo se audisse dicebat! quod quantum valeret ad illius artis opinionem evertendam, ignorabat. is ergo vir nomine Firminus, liberiliter institutus et excultus eloquio, cum me tamquam carissimum de quibusdam suis rebus, in quas saecularis spes eius intumuerat, consuleret, quid mihi secundum suas quas constellationes appellant videretur, ego autem, qui iam de hac re in Nebridii sententiam flecti coeperam, non quidem abnuerem conicere, ac dicere quod nutanti occurrebat; sed tamen subicerem, prope iam esse mihi persuasum ridicula illa esse et insania: tum ille mihi narravit, patrem suum fuisse librorum talium curiosissimum et habuisse amicum aeque illa simulque sectantem. qui pari studio et conlatione flagrabant in eas nugas igne cordis sui, ita ut mutorum quoque animalium, si quae domi parerent, observarent momenta nascentium atque ad ea caeli positionem notarent, unde illius quasi artis experimenta colligerent. itaque dicebat audisse se a patre suo, quod, cum eundem Firminum praegnans mater esset, etiam illius paterni amici famula quaedam pariter utero grandescebat. quod latere non potuit dominum, qui etiam canum suarum partus examinatissima diligentia nosse curabat; atque ita factum esse, ut cum iste coniugis, ille autem ancillae dies et horas minutioresque horarum articulos cautissima observatione numerarent, enixae essent ambae simul; ita ut easdem constellationes usque ad easdem minutias utrique nascenti facere cogerentur, iste filio, ille servulo. nam cum mulieres parturire coepissent, indicaverunt sibi ambo, quid sua cuiusque domo ageretur, et paraverunt quos ad se invicem mitterent, simul ut natum quod parturiebatur esset cuique nuntiatum: quod tamen ut continuo nuntiaretur, tamquam in regno suo facile effecerant. atque ita qui ab alterutro missi sunt, tam ex paribus domorum intervallis sibi obviam factos esse dicebat, ut aliam positionem siderum aliasque particulas momentorum neuter eorum notare sineretur. et tamen Firminus amplo apud suos loco natus, dealbatiores vias saeculi cursitabat, augebatur divitiis, sublimabatur honoribus: servus autem ille, conditionis iugo nullatenus relaxato, dominis serviebat: ipso indicante, qui noverat eum. His itaque auditis et creditis -- talis quippe narraverat -- omnis illa reluctatio mea soluta concidit: et primo Firminum ipsum conatus sum ab illa curiositate revocare, cum dicerem, constellationibus eius inspectis ut vera pronuntiarem, debuisse me utique videre ibi parentes inter suos esse primarios, nobilem familiam propriae civitatis, natales ingenuos, honestam educationem liberalesque doctrinas; at si me ille servus ex eisdem constellationibus -- quia et illius ipsae essent -- consuluisset, ut eidem quoque vera proferrem, debuisse me rursus ibi videre abiectissimam familiam, conditionem servilem, et cetera longe a prioribus aliena longeque distantia. unde autem fieret, ut eadem inspiciens diversa dicerem, si vera dicerem -- si autem eadem dicerem, falsa dicerem -- inde certissime colligi, ea quae vera consideratis constellationibus dicerentur, non arte dici, sed sorte, quae autem falsa, non artis inperitia, sed sortis mendacio. Hinc autem accepto aditu ipse mecum talia ruminando. ne quis eorundem delirorum, qui talem quaestum sequerentur, quos iam iamque invadere atque inrisis refellere cupiebam, mihi ita resisteret, quasi aut Firminus mihi aut illi pater falsa narraverit, intendi considerationem in eos qui gemini nascuntur, quorum plerique ita post invicem funduntur ex utero, ut parvum ipsum temporis intervallum, quantamlibet vim in rerum natura habere contendant, colligi tamen humana observatione non possit literisque signari omnino non valeat, quas mathematicus inspecturus est, ut vera pronuntiet. et non erunt vera, quia easdem litteras inspiciens eadem debuit dicere de Esau et Iacob; sed non eadem utrique acciderunt. falsa ergo diceret aut, si vera diceret, non eadem diceret; at eadem inspiceret. non ergo arte, sed sorte vera diceret. tu enim, domine, iustissime moderator universitatis, consulentibus consultisque nescientibus occulto instinctu agis ut, dum quisque consulit, hoc audiat, quod eum oportet audire occultis meritis animarum ex abysso iusti iudicii tui. cui non dicat homo: quid est hoc? ut quid hoc? non dicat, non dicat; homo est enim.
LIBER VII - CAPUT 7
Iam itaque me, adiutor meus, illis vinculis solveras, et quaerebam, unde malum, et non erat exitus. sed me non sinebas ullis fluctibus cogitationis auferri ab ea fide, qua credebam et esse te, et esse inconmutabilem substantiam tuam, et esse de hominibus curam et iudicium tuum; et in Christo, filio tuo, domino nostro, atque scripturis sanctis, quas ecclesiae tuae Catholicae commendaret auctoritas, viam te posuisse salutis humanae ad eam vitam, quae post hanc mortem futura est. his itaque salvis atque inconcusse roboratis in animo meo, quaerebam aestuans, unde sit malum. quae illa tormenta parturientis cordis mei, qui gemitus, deus meus! et ibi erant aures tuae nesciente me. et cum in silentio fortifer quaererem, magnae voces erant ad misericordiam tuam, tacitae contritiones animi mei. tu sciebas, quid patiebar, et nullus hominum. quantum enim erat, quod inde digerebatur per linguam meam in aures familiarissimorum meorum! numquid tumultus animae meae, cui nec tempora nec os meum sufficiebat, sonabat eis? totum tamen ibat in auditum tuum, quod rugiebam a gemitu cordis mei, et ante te erat desiderium meum et lumen oculorum meorum non erat mecum. intus enim erat, ego autem foris, nec in loco illud. at ego intendebam in ea, quae locis continentur, et non ibi inveniebam locum ad requiescendum, nec recipiebant me ista, ut dicerem: sat est et bene est, nec dimittebant redire, ubi mihi satis esset bene. superior enim eram istis, te vero inferior, et tu gaudium verum mihi subdito tibi, et tu mihi subieceras quae infra me creasti. et hoc erat rectum temperamentum et media regio salutis meae, ut manerem ad imaginem tuam et tibi serviens dominarer corpori. sed cum superbe contra te surgerem et currerem adversus dominum in cervice crassa scuti mei, etiam ista infima supra me facta sunt et premebant, et nusquam erat laxamentum et respiramentum. ipsa occurrebant undique acervatim et conglobatim cernenti, cogitanti autem imagines corporum ipsae opponebantur redeunti, quasi diceretur: quo is, indigne et sordide? et haec de vulnere meo creverant, quia humiliasti tamquam vulneratum superbum, et tumore meo separabar abs te, et nimis inflata facies claudebat oculos meos.
LIBER VII - CAPUT 8
Tu vero domine, in aeternum manes, et non in aeternum irasceris nobis, quoniam miseratus es terram et cinerem, et placuit in conspectu tuo reformare deformia mea. et stimulis internis agitabas me, ut inpatiens essem, donec mihi per interiorem aspectum certus esses. et residebat tumor meus ex occulta manu medicinae tuae, aciesque conturbata et contenebrata mentis meae acri collyrio salubrium dolorum de die in diem sanabatur.
LIBER VII - CAPUT 9
Et primo volens ostendere mihi, quam resistas superbis, humilibus autem des gratiam, et quanta misericordia tua demonstrata sit hominibus via humilitatis, quod verbum caro factum est et habitavit inter homines: procurasti mihi per quendam hominem, inmanissimo typho turgidum, quosdam Platonicorum libros ex graeca lingua in latinum versos; et ibi legi non quidem his verbis, sed hoc idem omnino multis et multiplicibus suaderi rationibus, quod in principio erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum: hoc erat in principio apud deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; quod factum est, in eo vita est, et vita erat lux hominum; et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non conprehenderunt; et quia hominis anima, quamvis testimonium perhibeat de lumine, non est tamen ipsa lumen, sed verbum, deus ipse, est lumen verum, quod inluminat omnem hominem venientem in hunc mundum; et quia in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit. quia vero in sua propria venit et sui eum non receperunt, quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri, credentibus in nomine eius, non ibi legi. Item legi ibi, quia verbum, deus, non ex carne, non ex sanguine, neque ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex deo natus est; sed quia verbum caro factus est et habitavit in nobis, non ibi legi. indagavi quippe in illis litteris varie dictum et in multis modis, quod sit filius in forma patris non rapinam arbitratus esse aequalis deo, quia naturaliter id ipsum est: sed quia semet ipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo, humiliavit se factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod deus eum exaltavit a mortuis, et donavit ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria est dei patris, non habent illi libri. quod autem ante omnia tempora et supra omnia tempora inconmutabiliter manet unigenitus filius tuus, coaeternus tibi, et quia de plenitudine eius accipiunt animae, ut beatae sint, et quia participatione manentis in se sapientiae renovantur, ut sapientes sint, est ibi; quod autem secundum tempus pro impiis mortuus est, et filio unico tuo non pepercisti, sed pro nobis omnibus tradidisti eum, non est ibi. abscondisti enim haec a sapientibus et revelasti ea parvulis, ut venirent ad eum laborantes et onerati et reficeret eos, quoniam mitis est et humilis corde, et dirigit mites in iudicio, et docet mansuetos vias suas, videns humilitatem nostram et laborem nostrum et dimittens omnia peccata nostra. qui autem cothurno tamquam doctrinae sublimioris elati non audiunt dicentem: Discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et invenientis requiem animabus vestris, et si cognoscunt deum, non sicut deum glorificant, aut gratias agunt, sed evanescunt in cogitationibus suis, et obscuratur insipiens cor eorum; dicentes se esse sapientes stulti fiunt. Et ideo legebam ibi etiam inmutatum gloriam incorruptionis tuae in idola et varis simulacra, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium, videlicet Aegyptium cibum, quo Esau perdidit primogenita sua, quoniam caput quadrupedis pro te honoravit populus primogenitus, conversus corde in Aegyptum et curbans imaginem tuam, animam suam, ante imaginem vituli manducantis faenum. inveni haec ibi et non manducavi. placuit enim tibi, domine, auferre opprobrium diminutionis ab Iacob, ut maior serviret minori, et vocasti gentes in hereditatem tuam. et ego ad te veneram ex gentibus; et intendi in aurum, quod ab Aegypto voluisti ut auferret populus tuus, quoniam tuum erat, ubicumque erat. et dixisti Atheniensibus per apostolum tuum, quod in te vivimus et movemur et sumus, sicut et quidam secundum eos dixerunt, et utique inde erant illi libri. et non adtendi in idola Aegyptiorum, quibus de auro tuo ministrabant, qui transmutaverunt veritatem die in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori.
LIBER VII - CAPUT 10
Et inde admonitus redire ad memet ipsum, intravi in intima mea, duce te, et potui, quoniam factus es adiutor meus. intravi et vidi qualicumque oculo animae meae supra eundem oculum animae meae, supra mentem meam, lucem incommutabilem: non hanc vulgarem et conspicuam omni carni, nec quasi ex eodem genere grandior erat, tamquam si ista multo multoque clarius claresceret totumque occuparet magnitudine. non hoc illa erat, sed aliud, aliud valde ab istis omnibus. nec ita erat supra mentem meam, sicut oleum super aquam, nec sicut caelum super terram; sed superior, quia ipsa fecit me, et ego inferior, quia factus ab ea. qui novit veritatem, novit eam, et qui novit eam, novit aeternitatem. caritas novit eam. o aeterna veritas et vera caritas et cara aeternitas! tu es deus meus, tibi suspiro die ac nocte. et cum te primum cognovi, tu assumsisti me, ut viderem esse, quod viderem, et nondum me esse, qui viderem. et reverberasti infirmitatem aspectus mei, radians in me vehementer, et contremui amore et horrore: et inveni longe me esse a te in regione dissimilitudinis, tamquam audirem vocem tuam de excelso: cibus sum grandium: cresce et manducabis me. nec tu me in te mutabis sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me. et cognovi, quoniam pro iniquitate erudisti hominem, et tabescere fecisti sicut araneam animam meam, et dixi: numquid nihil est veritas, quoniam neque per finita neque per infinita locorum spatia diffusa est? et clamasti de longinquo: ego sum qui sum. et audivi, sicut auditor in corde, et non erat prorsus unde dubitarem, faciliusque dubitarem vivere me, quam non esse veritatem, quae per ea, quae facta sunt, intellecta conspicitur.
LIBER VII - CAPUT 11
Et inspexi cetera infra te, et vidi nec omnino esse nec omnino non esse: esse quidem, quoniam abs te sunt, non esse autem, quoniam id quod es non sunt. id enim vere est, quod incommutabiliter manet. mihi autem inhaerere deo bonum est, quia, si non manebo in illo, nec in me potero. ille autem in se manens innovat omnia; et dominus meus es, quoniam bonorum meorum non eges.
LIBER VII - CAPUT 12
Et manifestatum est mihi, quoniam bona sunt, quae corrumpuntur, quae neque si summa bona essent, corrumpi possent, neque nisi bona essent, corrumpi possent: quia, si summa bona essent, incorruptibilia essent, si autem nulla bona essent, quid in eis conrumperetur, non esset. nocet enim corruptio, et nisi bonum minueret, non noceret. aut igitur nihil nocet corruptio, quod fieri non potest, aut, quod certissimum est, omnia, quae corrumpuntur, privantur bono. si autem omni bono privabuntur, omnino non erunt. si enim erunt et corrumpi iam non poterunt, meliora erunt, quia incorruptibiliter permanebunt. et quid monstrosius quam ea dicere omni bono amisso facta meliora? ergo si omni bono privabuntur, omnino nulla erunt: ergo quamdiu sunt, bona sunt. ergo quaecumque sunt, bona sunt, malumque illud, quod quaerebam unde esset, non est substantia, quia, si substantia esset, bonum esset. aut enim esset incorruptibilis substantia, magnum utique bonum, aut substantia corruptibilis non esset. itaque vidi et manifestatum est mihi, quia omnia bona tu fecisti, et prorsus nullae substantiae sunt, et simul omnia valde bona, quoniam fecit deus noster omnia bona valde.
LIBER VII - CAPUT 13
Et tibi omnino non est malum, non solum tibi sed nec universae creaturae tuae, quia extra non est aliquid, quod inrumpat et corrumpat ordinem, quem inposuisti ei. in partibus autem eius quaedam quibusdam quia non conveniunt, mala putantur; et eadem ipsa conveniunt aliis et bona sunt, et in semet ipsis bona sunt. et omnia haec, quae sibimet invicem non conveniunt, conveniunt inferiori parti rerum, quam terram dicimus, habentem caelum suum nubilosum atque ventosum congruum sibi. et absit, ut dicerem iam: non essent ista, quia etsi sola ista cernerem, desiderarem quidem meliora, sed iam etiam de solis istis laudare te deberem: quoniam laudandum te ostendunt de terra dracones et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri, bestiae et omnia pecora, reptilia et volatilia pinnata; reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae, iuvenes et virgines, seniores cum iunioribus laudent nomen tuum. cum vero etiam de caelis te laudent, laudent te, deus noster, in excelsis omnes angeli tui, omnes virtutes tuae, sol et luna, omnes stellae et lumen, caeli caelorum et aquae, quae super caelos sunt, laudent nomen tuum: non iam desiderabam meliora, quia omnia cogitabam, et meliora quidem superiora quam inferiora, sed meliora omnia quam sola superiora iudicio saniore pendebam.
LIBER VII - CAPUT 14
Non est sanitas eis, quibus displicet aliquid creaturae tuae, sicut mihi non erat, cum displicerent multa, quae fecisti, et quia non audebat anima mea, ut ei displiceret deus meus, nolebat esse tuum quidquid ei displicebat. et inde ieret in opinionem duarum substantiarum, et non requiescebat et aliena loquebatur. et inde rediens fecerat sibi deum per infinita spatia locorum omnium, et cum putaverat esse te, et eum collocaverat in corde suo, et facta erat rursus templum idoli sui abominandum tibi. sed posteaquam fovisti caput nescientis, et clausisti oculos meos, ne viderent vanitatem, cessavi de me paululum, et consopita est insania mea; et evigilavi in te et vidi te infinitum aliter, et visus iste non a carne trahebatur.
LIBER VII - CAPUT 15
Et respexi alia, et vidi tibi debere quia sunt, et in te cuncta finita, sed aliter, non quasi in loco, sed quia tu es omnitenens manu veritate, et omnia vera sunt, in quantum sunt, nec quicquam est falsitas, nisi cum putatur esse quod non est. et vidi, quia non solum locis sua quaeque suis conveniunt sed etiam temporibus; et quia tu, qui solus aeternus es, non post innumerabilia spatia temporum coepisti operari, quia omnia spatia temporum, quae praeterierunt et quae praeteribunt, nec abirent nec venirent nisi te operante et manente.
LIBER VII - CAPUT 16
Et sensi expertus non esse mirum, quod palato non sano poena est et panis, qui sano suavis est, et oculis aegris odiosa lux, quae puris amabilis. et iustitia tua displicet iniquis, nedum vipera et vermiculus, quae bona creasti, apta inferioribus creaturae tuae partibus, quibus et ipsi iniqui apti sunt, quanto dissimiliores sunt tibi, apti autem superioribus, quanto similiores fiunt tibi. et quaesivi, quid esset iniquitas, et non inveni substantiam, sed a summa substantia, te deo, detortae in infima voluntatis perversitatem proicientis intima sua et tumescentis foras.
LIBER VII - CAPUT 17
Et mirabar, quod iam te amabam, non pro te plantasma: et non stabam frui deo meo, sed rapiebar ad te decore tuo, moxque diripiebar abs te pondere meo, et ruebam in ista cum gemitu; et pondus hoc consuetudo carnalis. sed mecum erat memoria tui, neque ullo modo dubitabam esse, cui cohaererem, sed nondum me esse, qui cohaererem: quoniam corpus, quod corrumpitur, adgravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. eramque certissimus, quod invisibilia tua a constitutione mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus et divinitas tua. quaerens enim, unde adprobarem pulchritudinem corporum sive caelestium sive terrestrium, et quid mihi praesto esset integre de mutabilibus, iudicanti et dicenti, hoc ita esse debet, illud non ita: hoc ergo quaerens, unde iudicarem, cum ita iudicarem, inveneram incommutabilem et veram veritatis aeternitatem supra mentem meam conmutabilem. atque ita gradatim a corporibus ad sentientem per corpus animam, atque inde ad eius interiorem vim, cui sensus corporis exteriora nuntiaret, et quousque possunt bestiae, atque inde rursus ad ratiocinantem potentiam, ad quam refertur iudicandum, quod sumitur a sensibus corporis. quae se quoque in me comperiens mutabilem, erexit se ad intellegentiam suam, et abduxit cogitationem a consuetudine, subtrahens se contradicentibus turbis phantasmatum, ut inveniret, quo lumine aspargeretur; cum sine ulla dubitatione clamaret incommutabile praeferendum esse mutabili, unde nosset ipsum incommutabile -- quod nisi aliquo modo nosset, nullo modo illud mutabili certa praeponeret -- et pervenit ad id, quod est, in ictu trepidantis aspectus. tunc vero invisibilia tua per ea quae facta sunt intellecta conspexi, sed aciem figere non evalui, et repercussa infirmitate redditus solitis, non mecum ferebam nisi amantem memoriam et quasi olefacta desiderantem, quae comedere nondum possem.
LIBER VII - CAPUT 18
Et quaerebam viam conparandi roboris, quod esset idoneum ad fruendum te, nec inveniebam, donec amplecterer mediatorem dei et hominum, hominem Christum Iesum, qui est super omnia deus benedictus in saecula, vocantem et dicentem: ego sum via veritatis et vita, et cibum, cui capiendo invalidus eram, miscentem carni: quoniam verbum caro factum est, ut infantiae nostrae lactesceret sapientia tua, per quam creasti omnia. non enim tenebam deum meum Iesum humilis humilem, nec cuius rei magistra esset eius infirmitas noveram. verbum enim tuum, aeterna veritas, superioribus creaturae tuae partibus supereminens, subditos erigit ad se ipsam, in inferioribus autem aedificavit sibi humilem domum de limo nostro, per quam subdendos deprimeret a se ipsis et ad se traiceret, sanans tumorem et nutriens amorem, ne fiducia sui progrederentur longius, sed potius infirmarentur, videntes ante pedes suos infirmam divinitatem ex participatione tunicae pelliciae nostrae, et lassi prosternerentur in eam, illa autem surgens levaret eos.
LIBER VII - CAPUT 19
Ego vero aliud putabam: tantumque sentiebam de domino Christo meo, quantum de excellentis sapientiae viro, cui nullus posset aequari, praesertim quia mirabiliter natus ex virgine (ad exemplum contemnendorum terporalium prae adipiscenda immortalitate) divina pro nobis cura tantam auctoritatem magisterii meruisse videbatur. quid autem sacramenti haberet verbum caro factum, ne suspicari quidem poteram. tantum cognoveram ex his, quae de illo scripta traderentur, quia manducavit et bibit, dormivit, ambulavit, exhilaratus est, contristatus est, sermocinatus est, non haesisse carnem illam verbo tuo nisi cum anima et mente humana. novit hoc omnis, qui novit incommutabililatem verbi tui, quam ego iam noveram, quantum poteram, nec omnino quicquam inde dubitabam. etenim nunc movere membra corporis per voluntatem, nunc non movere; nunc aliquo affectu affici, nunc non affici; nunc proferre per signa sapientes sententias, nunc esse in silentio: propria sunt mutabilitatis animae et mentis. quae si falsa de illo scripta essent, etiam omnia periclitarentur mendacio, neque in illis litteris ulla fidei salus generi humano remaneret. quia itaque vera scripta sunt, totum hominem in Christo agnoscebam: non corpus tantum hominis aut cum corpore sine mente animum, sed ipsum hominem, non persona veritatis, sed magna quadam naturae humanae excellentia et perfectiore participatione sapientiae praeferri ceteris arbitrabar. Alypius autem deum carne indutum ita putabat credi a Catholicis, ut praeter deum et carnem non esset in Christo anima, mentemque hominis non existimabat in eo praedicare. et quoniam bene persuasum tenebat ea, quae de illo memoriae mandata sunt, sine vitali et rationali creatura non fieri, ad ipsam Christianam fidem pigrius movebatur. sed postea haereticorum Apollinaristarum hunc errorem esse cognoscens, Catholicae fidei conlaetatus et contemperatus est. ego autem aliquanto posterius didicisse me fateor, in eo, quod verbum caro factum est, quomodo Catholica veritas a Photini falsitate dirimatur. improbatio quippe haereticorum facit eminere, quid ecclesia tua sentiat et quid habeat sana doctrina. oportuit enim et haereses esse, ut probati manifesti fierent inter infirmos.
LIBER VII - CAPUT 20
Sed tunc, lectis Platonicorum illis libris, postquam inde admonitus quaerere incorpoream veritatem, invisibilia tua per ea quae facta sunt intellecta conspexi; et repulsus sensi, quid per tenebras animae meae contemplari non sinerer, certus esse te et infinitum esse, nec tamen per locos finitos infinitosve diffundi, et vere te esse, qui semper idem ipse esses, ex nulla parte nulloque motu alter aut aliter, cetera vero ex te esse omnia, hoc solo firmissimo documento, quia sunt: certus quidem in istis eram, nimis tamen infirmus ad fruendum te. garriebam plane quasi peritus et, nisi in Christo, salvatore nostro, viam tuam quaererem, non peritus, sed periturus essem. iam enim coeperam velle videri sapiens, plenus poena mea et non flebam, insuper autem inflabar scientia. ubi enim erat illa aedificans caritas a fundamento humilitatis, quod est Christus Iesus? aut quando illi libri me docerent eam? in quos me propterea, priusquam scripturas tuas considerarem, credo voluisti incurrere, ut inprimeretur memoriae meae, quomodo ex eis affectus essem, et cum postea in libris tuis mansuefactus essem, et curantibus digitis tuis contrectarentur vulnera mea, discernerem atque distinguerem, quid interesset inter praesumptionem et confessionem, inter videntes, quo eundum sit, nec videntes, qua, et viam ducentem ad beatificam patriam, non tantum cernendam sed et habitandam. nam si primo sanctis tuis litteris informatus essem, et in earum familiaritate obdulcuisses mihi, et post in illa volumina incidissem, fortasse aut abripuissent me a solidamento pietatis, aut si in affectu, quem salubrem inbiberam, perstitissem, putarem etiam ex illis libris eum posse concipi, si eos solos quisque didicisset.
LIBER VII - CAPUT 21
Itaque avidissime arripui venerabilem stilum spiritus tui, et prae ceteris apostolum Paulum. et perierunt illae quaestiones, in quibus mihi aliquando visus est adversari sibi, et non congruere testimoniis legis et prophetarum textus sermonis eius: et apparuit mihi una facies eloquiorum castorum, et exultare cum tremore didici. et coepi et inveni, quidquid illac verum legeram, hac cum conmendatione gratiae tuae dici: ut qui videt non sic glorietur, quasi non acceperit non solum quod videt, sed etiam ut videat -- quid enim habet quod non accepit? -- et ut te, qui es semper idem, non solum admoneatur ut videat, sed etiam sanetur ut teneat; et qui de longinquo videre non potest, viam tamen ambulet, qua veniat et videat et teneat: quia, etsi condelectetur homo legi dei secundum interiorem hominem, quid faciet de alia lege in membris suis, repugnante legi mentis suae, et se captivum ducente in lege peccati, quae est in membris eius? quoniam iustus es, domine; nos autem peccavimus, inique fecimus, inpie gessimus, et gravata est super nos manus tua, et iuste traditi sumus antiquo peccatori, praeposito mortis, quia persuasit voluntati nostrae similitudinem voluntatis suae, qua in veritate tua non stetit. quid faciet miser homo? quis eum liberabit de corpore mortis huius, nisi gratia tua per Iesum Christum dominum nostrum, quem genuisti coaeternum et creasti in principio viarum tuarum; in quo princeps huius mundi non invenit quicquam morte dignum, et occidit eum; et evacuatum est chirographum, quod erat contrarium nobis? hoc illae litterae non habent. non habent illae paginae vultum pietatis illius, lacrimas confessionis, sacrificium tuum, spiritum contribulatum, cor contritum et humiliatum, populi salutem, sponsam civitatem, arram spiritus sancti, poculum pretii nostri. nemo ibi, cantat: Nonne deo subdita erit anima mea? ab ipso enim salutare meum: etenim ipse deus meus et salutaris meus, susceptor meus: non movebor amplius. nemo ibi audit vocantem: Venite ad me, qui laboratis. dedignantur ab eo discere, quoniam mitis est et humilis corde. abscondisti enim haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. et aliud est de silvestri cacumine videre patriam pacis, et iter ad eam non invenire, et frustra conari per invia, circum obsidentibus et insidiantibus fugitivis desertoribus, cum principe suo leone et dracone: et aliud tenere viam illuc ducentem, cura caelestis imperatoris munitam, ubi non latrocinantur qui caelestem militiam deseruerunt; vitant enim eam sicut supplicium. haec mihi inviscerabantur miris modis, cum minimum apostolorum tuorum legerem, et consideraveram opera tua et expaveram.
LIBER VIII - CAPUT 1
Deus meus, recorder in gratiarum actione tibi, et confitear misericordias tuas super me. perfundantur ossa mea dilectione tua, et dicant: Domine, quis similis tibi? dirrupisti vincula mea: sacrificem tibi sacrificium laudis. quomodo dirrupisti ea, narrabo, et dicent omnes, qui adorant te, cum audient haec: Benedictus dominus in caelo et in terra; magnum et mirabile nomen eius. inhaeserant praecordiis meis verba tua, et undique circumvallabar abs te. de vita tua aeterna certus eram, quamvis eam in aenigmate et quasi per speculum videram; dubitatio tamen omnis de incorruptibili substantia, quod ab illa esset omnis substantia, ablata mihi erat, nec certior de te, sed stabilior in te esse cupiebam. de mea vero temporali vita nutabant omnia, et mundandum erat cor a fermento veteri; et placebat via, ipse salvator, et ire per eius angustias adhuc pigebat. et inmisisti in mentem meam, visumque est bonum in conspectu meo, pergere ad Simplicianum, qui mihi bonus apparebat servus tuus, et lucebat in eo gratia tua. audieram etiam, quod a iuventute sua devotissime tibi viveret; iam vero tunc senuerat; et longa aetate in tam bono studio sectandae viae tuae multa expertus, multa edoctus mihi videbatur: et vere sic erat. unde mihi ut proferret volebam conferenti secum aestus meos, quis esset aptus modus sic affecto, ut ego eram, ad ambulandum in via tua. Videbam enim plenam ecclesiam, et alius sic ibat, alius autem sic. mihi autem displicebat, quod agebam in saeculo, et oneri mihi erat valde, non iam inflammantibus cupiditatibus, ut solebant, spe honoris et pecuniae ad tolerandam illam servitutem tam gravem. iam enim me illa non delectabant, prae dulcedine tua et decore domus tuae, quam dilexi; sed adhuc tenaciter alligabar ex femina, nec me prohibebat apostolus coniugari, quamvis exhortaretur ad melius, maxime volens omnes homines sic esse, ut ipse erat. sed ego infirmior eligebam molliorem locum; et propter hoc unum volvebar in ceteris, languidus et tabescens curis marcidis, quod et in aliis rebus, quas nolebam pati, congruere cogebar vitae coniugali, cui deditus obstringebar. audieram ex ore veritatis esse spadones, qui se ipsos absciderunt propter regnum caelorum; sed, qui potest, inquit, capere, capiat. vani sunt certe omnes homines, quibus non inest dei scientia, nec de his, quae videntur bona, potuerunt invenire eum, qui est. at ego iam non eram in illa vanitate; transcenderam eam, et contestante universa creatura, inveneram te creatorem nostrum, et verbum tuum apud te deum, tecumque unum deum, per quod creasti omnia. et est aliud genus inpiorum, qui cognoscentes deum non sicut deum glorificaverunt aut gratias egerunt. in hoc quoque incideram, et dextera tua suscepit me et inde ablatum posuisti, ubi convalescerem, quia dixisti homini: Ecce pietas est sapientia, et: Noli velle videri sapiens, quoniam dicentes se esse sapientes stulti facti sunt. et inveneram iam bonam margaritam, et venditis omnibus, quae haberem, emenda erat, et dubitabam.
LIBER VIII - CAPUT 2
Perrexi ergo ad Simplicianum, patrem in accipienda gratia tunc episcopi Ambrosii, et quem vere ut patrem diligebat. narravi ei circuitus erroris mei. ubi autem commemoravi legisse me quosdam libros Platonicorum, quos Victorinus, quondam rhetor urbis Romae, quem Christianum defunctum esse audieram, in Latinam linguam transtulisset, gratulatus est mihi, quod non in aliorum philosophorum scripta incidissem, plena fallaciarum et deceptionum, secundum elementa huius mundi, in istis autem omnibus modis insinuari deum et eius verbum. deinde, ut me exhortaretur ad humilitatem Christi, sapientibus absconditam et revelatam parvulis, Victorinum ipsum recordatus est, quem, Romae cum esset, familiarissime noverat, deque illo mihi narravit quod non silebo. habet enim magnam laudem gratiae tuae confitendam tibi, quemadmodum ille doctissimus senex, et omnium liberalium doctrinarum peritissimus, quique philosophorum tam multa legerat et diiudicaverat, doctor tot nobilium senatorum, qui etiam ob insigne praeclari magisterii, quod cives huius mundi eximium putant, statuam Romano foro meruerat et acceperat, usque ad illam aetatem venerator idolorum, sacrorumque sacrilegorum particeps, quibus tunc tota fere Romana nobilitas inflata, spirabat prodigia iam et omnigenum deum monstra et Anubem latratorem, quae aliquando contra Neptunum et Venerem contraque Minervam tela tenuerant, et a se victis iam Roma supplicabat, quae iste senex Victorinus tot annos ore terricrepo defensitaverat, non erubuerit esse puer Christi tui, et infans fontis tui, subiecto collo ad humilitatis iugum, et edomita fronte ad crucis opprobrium. O domine, domine, qui inclinasti caelos et descendisti, tetigisti montes et fumigaverunt, quibus modis te insinuasti illi pectori? legebat, sicut ait Simplicianus, sanctam scripturam, omnesque Christianas litteras investigabat studiosissime et perscrutabatur, et dicebat Simpliciano non palam, sed secretius et familiarius: Noveris iam me esse Christianum. et respondebat ille: Non credam nec deputabo te inter Christianos, nisi in ecclesia Christi videro. ille autem inridebat dicens: Ergo parietes faciunt Christianos? et hoc saepe dicebat, iam se esse Christianum, et Simplicianus illud saepe respondebat, et saepe ab illo parietum inrisio repetebatur. amicos enim suos reverebatur offendere, superbos daemonicolas, quorum ex culmine Babylonicae dignitatis quasi ex cedris Libani, quas nondum contriverat dominus, graviter ruituras in se inimicitias arbitrabatur. sed posteaquam legendo et hausit firmatatem, timuitque negari a Christo coram angelis sanctis, si eum timeret coram hominibus confiteri, reusque sibi magni criminis adparuit, erubescendo de sacris sacrilegis superborum daemoniorum, quae imitator superbus acceperat, depuduit, vanitati et erubuit veritati, subitoque et inopinatus ait Simpliciano, ut ipse narrabat: Eamus in ecclesiam: Christianus volo fieri. at ille non se capiens laetitia, perrexit cum eo. ubi autem imbutus est primis instructionis sacramentis, non multo post nomen dedit, ut per baptismum regeneraretur, mirante Roma, gaudente ecclesia. superbi videbant et irascebantur, dentibus suis stridebant et tabescebant: servo autem tuo dominus deus erat spes eius, et non respiciebat in vanitates et insanias mendaces. Denique ut ventum est ad horam profitendae fidei, quae verbis certis conceptes retentisque memoriter, de loco eminentiore, in conspectu populi fidelis, Romae reddi solet ab eis, qui accessuri sunt ad gratiam tuam, oblatum esse dicebat Victorino a presbyteris, ut secretius redderet, sicut nonnullis, qui verecundia trepidaturi videbantur, offerri mos erat; illum autem maluisse salutem suam in conspectu sanctae multitudinis profiteri. non enim erat salus, quam docebat, in rhetorica, et tamen eam publice professus erat. quanto minus ergo vereri debuit mansuetum gregem tuum, pronuntians verbum tuum, qui non verebatur in verbis suis turbas insanorum? itaque ubi ascendit, ut redderet, omnis sibimet invicem, quisque ut eum noverat, instrepuerunt nomen strepitu gratulationis. quis autem ibi non eum noverat? et sonuit presso sonitu per ora cunctorum conlaetantium: Victorinus, Victorinus. cito sonuerunt exultatione, quia videbant eum, et cito siluerunt intentione, ut audirent eum. pronuntiavit ille fidem veracem praeclara fiducia, et volebant eum omnes rapere intro in cor suum. et rapiebant amando et gaudendo: hae rapientium manus erant.
LIBER VIII - CAPUT 3
Deus bone, quid agitur in homine, ut plus gaudeat de salute desperatae animae et de maiore periculo liberatae, quam si spes ei semper affuisset aut periculum minus fuisset? etenim tu quoque, misericors pater, plus gaudes de uno paenitente, quam de nonaginta novem iustis, quibus non opus est paenitentia. et nos cum magna iucunditate audimus, cum audimus quam exsultantibus pastoris umeris reportetur ovis, quae erraverat, et drachma referatur in thesauros tuos conlaetantibus vicinis mulieri, quae invenit: et lacrimas excutit gaudium sollemnitatis domus tuae, cum legitur in domo tua de minore filio tuo, quoniam mortuus fuerat et revixit, perierat et inventus est. gaudes quippe in nobis, et in angelis tuis sancta caritate sanctis. nam tu semper idem, quia ea quae non semper nec eodem modo sunt eodem modo semper nosti omnia. Quid ergo agitur in anima, cum amplius delectatur inventis aut redditis rebus, quas diligit, quam si eas semper habuisset? contestantur enim et cetera, et plena sunt omnia testimoniis clamantibus: ita est. triumphat victor imperator; et non vicisset, nisi pugnavisset: et quanto maius periculum fuit in proelio, tanto est gaudium maius in triumpho. iactat tempestas navigantes minaturque naufragium; omnes futura morte pallescunt: tranquillatur caelum et mare, et exultant nimis, quoniam timuerunt nimis. aeger est carus, et vena eius malum renuntiat; omnes, qui eum salvum cupiunt, aegrotant simul animo: fit ei recte, et nondum ambulat pristinis viribus, et fit iam tale gaudium, quale non fuit, cum antea salvus et fortis ambularet. easque ipsas voluptates humanae vitae etiam non inopinatis et praeter voluntatem inruentibus, sed institutis et voluntariis molestiis homines adquirunt. edendi et bibendi voluptas nulla est, nisi praecedat esuriendi et sitendi molestia. et ebriosi quaedam salsiuscula comedunt, quo fiat molestus ardor, quem dum exstinguit potatio, fit delectatio. et institutum est, ut iam pactae sponsae non tradantur statim, ne vile habeat maritus datam, quam non suspiraverit sponsus dilatam. Hoc in turpi et exsecranda laetitia, hoc in ea, quae concessa et licita est, hoc in ipsa sincerissima honestate amicitiae, hoc in eo, qui mortuus erat et revixit, perierat et inventus est: ubique maius gaudium molestia maiore praeceditur. quid est hoc, domine deus meus, cum tu aeternum tibi, tu ipse sis gaudium, et quaedam de te circa te semper gaudeant? quid est, quod haec rerum pars alternat defectu et profectu, offensionibus et conciliationibus? an is est modus earum, et tantum dedisti eis, cum a summis caelorum usque ad ima terrarum, ab initio usque in finem saeculorum, ab angelo usque ad vermiculum, a motu primo usque ad extremum, omnia genera bonorum et omnia iusta opera tua suis quaeque sedibus locares, et suis quaeque temporibus ageres? ei mihi, quam excelsus es in excelsis, et quam profundus in profundis! et numquam recedis, et vix redimus ad te.
LIBER VIII - CAPUT 4
Age, domine, fac excita et revoca nos, accende et rape, fragra, dulcesce: amemus, curramus. nonne multi, ex profundiore tartaro caecitatis quam Victorinus, redeunt ad te et accedunt, et inluminantur recipientes lumen, quod si qui recipiunt, accipiunt a te potestatem, ut filii tui fiant? sed si minus noti sunt populis, minus de illis gaudent etiam qui noverunt eos. quando enim cum multis gaudetur, et in singulis uberius est gaudium; quia fervefaciunt se et inflammantur ex alterutro. deinde, quod multis noti, multis sunt auctoritati ad salutem, et multis praeeunt secuturis: ideoque multum de illis et qui eos praecesserunt laetantur, quia non de solis laetantur. absit enim, ut in tabernaculo tuo prae pauperibus accipiantur personae divitum, aut prae ignobilibus nobiles; quando potius infirma mundi elegisti, ut confunderes fortia, et ignobilia huius mundi elegisti et contemptibilia, et ea quae non sunt, tamquam sint, ut ea quae sunt evacuares. et tamen idem ipse minimus apostolorum tuorum, per cuius linguam tua ista verba sonuisti, cum Paulus pro consule, per eius militiam debellata superbia, sub lene iugum Christi tui missus esset, regis magni provincialis effectus, ipse quoque ex priore Saulo Paulus vocari amavit ob tam magnae insigne victoriae. plus enim hostis vincitur in eo, quam plus tenet et de quo plures tenet. plus autem superbos tenet nomine nobilitatis, et de his plures nomine auctoritatis. quanto igitur gratius cogitabatur Victorini pectus, quod tam inexpugnabile receptaculum diabolus obtinuerat, Victorini lingua, quo telo grandi et acuto multos peremerat, abundantius exultare oportuit filios tuos, quia rex noster alligavit fortem, et videbant vasa eius erepta mundari, et aptari in honorem tuum, et fieri utilia domino ad omne opus bonum.
LIBER VIII - CAPUT 5
Sed ubi mihi homo tuus Simplicianus de Victorino ista narravit, exarsit ad imitandum: ad hoc enim et ille narraverat. posteaquam vero et illud addidit, quod imperatoris Iuliani temporibus, lege data prohibiti sunt Christiani docere litteraturam et oratoriam -- quam legem ille amplexus, loquacem scholam deserere maluit quam verbum tuum, quo linguas infantium facis disertas -- non mihi fortior quam felicior visus est, quia invenit occasionem vacandi tibi. cui rei ego suspirabam, ligatus non ferro alieno, sed mea ferrea voluntate. velle meum tenebat inimicus; et inde mihi catenam fecerat et constrinxerat me. quippe voluntate perversa facta est libido, et dum servitur libidini, facta est consuetudo, et dum consuetudini non resistur, facta est necessitas. quibus quasi ansulis sibimet innexis -- unde catenam appellavi -- tenebat me obstrictum dura servitus. voluntas autem nova, quae mihi esse coeperat, ut te gratis colere fruique te vellem, deus, sola certa iucunditas, nondum erat idonea ad superandam priorem vetustate roberatam. ita duae voluntates meae, una vetus, alia nova, illa carnalis, illa spiritalis, confilgebant inter se, atque discordando dissipabant animam meam. Sic intellegebam me ipso experimento id quod legeram, quomodo caro concupisceret adversus spiritum et spiritus adversus carnem: ego quidem in utroque, sed magis ego in eo, quod in me approbabam, quam in eo, quod in me improbabam. ibi enim magis iam non ego, quia ex magna parte id patiebar invitus quam faciebam volens. sed tamen consuetudo adversus me pugnacior ex me facta erat, quoniam volens quo nollem perveneram. et quis iure contradiceret, cum peccantem iusta poena sequeretur? et non erat iam illa excusatio, qua videri mihi solebam propterea me nondum contempto saeculo servire tibi, quia incerta mihi esset perceptio veritatis: iam enim et ipsa certa erat. ego autem adhuc terra obligatus, militare tibi recusabam; et inpedimentis omnibus sic timebam expediri, quemadmodum inpediri timendum est. Ita sarcina saeculi, velut somno assolet, dulciter premebar; et cogitationes, quibus meditabar in te, similes erant conatibus expergisci volentium, qui tamen superati soporis altitudine remerguntur. et sicut nemo est, qui dormire semper velit, omniumque sano iudicio vigilare praestat, differt tamen plerumque homo somnum excutere, cum gravis torpor in membris est, eumque iam displicentem carpit libentius, quamvis surgendi tempus advenerit: ita certum habebam, esse melius, tuae caritati me dedere, quam meae cupiditati cedere; sed illud placebat et vincebat, hoc libebat et vinciebat. non enim erat quod tibi responderem dicenti mihi: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus; et undique ostendenti vera te dicere, non erat omnino, quid responderem veritate convictus, nisi tantum verba lenta et somnolenta: modo, ecce modo sine paululum. sed modo et modo non habebat modum et sine paululum in longum ibat. frustra condelectabatur legi tuae secundum interiorem hominem, cum alia lex in membris meis repugnaret legi mentis meae, et captivum me duceret in lege peccati, quae in membris meis erat. lex enim peccati est violentia consuetudinis, qua trahitur et tenetur etiam invitus animus, eo merito, quo in eam volens inlabitur. miserum ergo me quis liberaret de corpore mortis huius, nisi gratia tua per Iesum Christum, dominum nostrum?
LIBER VIII - CAPUT 6
Et de vinculo quidem desiderii concubitus, quo artissimo tenebar, et saecularium negotiorum servitute quemadmodum exemeris, narrabo et confitebor nomini tuo, domine, adiutor meus et redemptor meus. agebam solita crescente anxitudine, et cotidie suspirabam tibi; frequentabam ecclesiam tuam, quantum vacabat ab eis negotiis, sub quorum pondere gemebam. mecum erat Alypius, otiosus ab opere iuris peritorum post assessionem tertiam, expectans, quibus iterum consilia venderet; sicut ego vendebam dicendi facultatem, si qua docendo praestari potest. Nebridius autem amicitiae nostrae cesserat, ut omnium nostrum familiarissimo Verecundo, Mediolanensi et civi et grammatico, subdoceret, vehementer desideranti et familiaritatis iure flagitanti de numero nostro fidele adiutorium, quo indigebat nimis. non itaque Nebridium cupiditas commodorum eo traxit -- maiora enim posset, si vellet, de litteris agere -- sed officio benevolentiae petitionem nostram contemnere noluit, amicus dulcissimus et mitissimus. agebat autem illud prudentissime, cavens innotescere personis secundum hoc saeculum maioribus, devitans in eis omnem inquietudinem animi, quem volebat habere liberum, et quam multis posset horis feriatum, ad quaerendum aliquid vel legendum vel audiendum de sapientia. Quodam igitur die -- non recolo causam, qua erat absens Nebridius -- cum ecce ad nos domum venit ad me et Alypium Ponticianus quidam, civis noster, in quantum Afer, praeclare in palatio militans: nescio quid a nobis volebat, et consedimus, ut conloqueremur. et forte supra mensam lusoriam, quae ante nos erat, adtendit codicem: tulit, aperuit, invenit apostolum Paulum, inopinate sane; putaverat enim aliquid de libris, quorum professio me conterebat. tum vero arridens, meque intuens, gratulatorie miratus est, quod eas et solas prae oculis meis litteras repente conperisset. Christianus quippe et fidelis erat, et saepe tibi, deo nostro, prosternebatur in ecclesia crebris et diuturnis orationibus. cui ego cum indicassem illis me scripturis curam maximam inpendere, ortus est sermo ipso narrante de Antonio Aegyptio monacho, cuius nomen excellenter clarebat apud servos tuos, nos autem usque in illam horam latebat. quod ille ubi comperit, immoratus est in eo sermone, insinuans tantum virum ignorantibus, et admirans eandem nostram ignorantiam. stupebamus autem, audientes tam recenti memoria et prope nostris temporibus testatissima mirabilia tua, in fide recta et Catholica ecclesia. omnes mirabamur, et nos, quia tam magna erant, et ille, quia inaudita nobis erant. Inde sermo eius devolutus est ad monasteriorum greges, et mores suaveolentiae tuae, et ubera deserta heremi, quorum nos nihil sciebamus. et erat monasterium Mediolanii, plenum bonis fratribus, extra urbis moenia, sub Ambrosio nutritore, et non noveramus. pertendebat ille et loquebatur adhuc, et nos intenti tacebamus. unde incidit, ut diceret, nescio quando se et tres alios contubernales suos, nimirum apud Treveros, cum imperator pomeridiano circensium spectaculo teneretur, exisse deambulatum in hortos muris contiguos; atque illic, ut forte combinati spatiabantur, unum secum seorsum et alios duos itidem seorsum pariterque digressos; sed illos vagabundos inruisse in quandam casam, ubi habitabant quidam servi tui spiritu pauperes, qualium est regnum caelorum, et invenisse ibi codicem, in quo scripta erat vita Antonii. quam legere coepit unus eorum, et mirari et accendi, et inter legendum meditari arripere talem vitam et relicta militia saeculari servire tibi. erant autem ex eis, quos dicunt Agentes in Rebus. tum subito repletus amore sancto, et sobrio pudore iratus sibi, coniecit oculos in amicum et ait illi: dic, quaeso te, omnibus istis laboribus nostris quo ambimus pervenire? quid quaeremus? cuius rei causa militamus? maiorne esse poterit spes nostra in palatio, quam ut amici imperatoris simus? et ibi quid non fragile plenumque periculis? et per quot pericula pervenitur ad grandius periculum? et quando istuc erit? amicus autem dei, si voluero, ecce nunc fio. dixit hoc, et turbidus parturitione novae vitae reddidit oculos paginis: et legebat et mutabatur intus, ubi tu videbas, et exuebatur mundo mens eius, ut mox apparuit. namque dum legit et volvit fluctus cordis sui, infremuit aliquando et discrevit decrevitque meliora: iamque tuus sit amico suo: ego iam abrupi me ab illa spe nostra, et deo servire statui; et hoc ex hac hora, in hoc loco aggredior. te si piget imitari, noli adversari. respondit ille, adhaerere se socium tantae mercedis tantaeque militiae. et ambo, iam tui, aedificabant turrem sumptu idoneo, relinquendi omnia sua et sequendi te. tum Ponticianus et qui cum eo per alias horti partes deambulabant, quaerentes eos devenerunt in eundem locum, et invenientes admonuerunt, ut redirent, quod iam declinasset dies. at illi narrato placito et proposito suo, quoque modo in eis talis voluntas orta est atque firmata, petiverunt, ne sibi molesti essent, si adiungi recusarent. isti autem nihil mutati a pristinis, fleverunt se tamen, ut dicebat, atque illis pie congratulati sunt et conmendaverunt se orationibus eorum, et trahentes cor in terra abierunt in palatium; illi autem affigentes cor caelo manserunt in casa; et habebant ambo sponsas: quae posteaquam hoc audierunt, dicaverunt etiam ipsae virginitatem tibi.
LIBER VIII - CAPUT 7
Narrabat haec Ponticianus. tu autem, domine, inter verba eius retorquebas me ad me ipsum, auferens me a dorso meo, ubi me posueram, dum nollem me adtendere; et constituebas me ante faciem meam, ut viderem, quam turpis essem, quam distortus et sordidus, maculosus et ulcerosus. et videbam et horrebam, et quo a me fugerem non erat. et si conabar a me avertere aspectum, narrabat ille quod narrabat; et tu me rursus opponebas mihi, et inpingebas me in oculos meos, ut invenirem iniquitatem et odissem. noveram eam, sed dissimulabam et cohibebam et obliviscebar. Tunc vero quanto ardentius amabam illos, de quibus audiebam salubres affectus, quod se totos tibi sanandos dederant, tanto exsecrabilius me conparatum eis oderam: quoniam multi mei anni mecum effluxerant -- forte duodecim anni -- ex quo, ab undevicensimo anno aetatis meae, lecto Ciceronis Hortensio, excitatus eram studio sapientiae, et differebam contempta felicitate terrena ad eam investigandam vacare, cuius non inventio, sed vel sola inquisitio, iam praeponenda erat etiam inventis thesauris regnisque gentium, et ad nutum circumfluentibus corporis voluptatibus. at ego adulescens miser valde, miserior in exordio ipsius adulescentiae, etiam petieram a te castitatem et dixeram: da mihi castitatem et continentiam, sed noli modo. timebam enim, ne me cito exaudires et cito sanares a morbo concupiscentiae, quem malebam expleri quam exstingui. et ieram per vias pravas superstitione sacrilega; non quidem certus in ea, sed quasi praeponens eam ceteris, quae non pie quaerebam, sed inimice oppugnabam. Et putaveram me propterea differe de die in diem contempta spe saeculi te solum sequi, quia non mihi apparebat certum aliquid, quo dirigerem cursum meum. et venerat dies, quo nudarer mihi et increparet in me conscientia mea: ubi est lingua mea? nempe tu dicebas, propter incertum verum nolle te abicere sarcinam vanitatis. ecce iam certum est, et illa te adhuc premit; umerisque liberioribus pinnas recipiunt, qui neque ita in quaerendo adtriti sunt nec decennio et amplius ista meditati. ita rodebar intus et confundebar pudore horribili vehementer, cum Ponticianus talia loqueretur. terminato autem sermone et causa, qua venerat, abiit ille, et ego ad me. quae non in me dixi? quibus sententiarum verberibus non flagellavi animam meam, ut sequeretur me conantem post te ire? et renitebatur, recusabat et non se execusabat. consumpta erant et convicta argumenta omnia: remanserat muta trepidatio, et quasi mortem formidabat restringi a fluxu consuetudinis, quo tabescebat in mortem.
LIBER VIII - CAPUT 8
Tum in illa grandi rixa interioris domus meae, quam fortiter excitaveram cum anima mea in cubiculo nostro, corde meo, tam vultu quam mente turbatus invado Alypium, exclamo: quid patimur? quid est hoc, quod audisti? surgunt indocti et caelum rapiunt, et nos cum doctrinis nostris ecce ubi volutamur in carne et sanguine! an quia praecesserunt, pudet sequi, et non pudet nec saltem sequi? dixi nescio qua talia, et abripuit me ab illo aestus meus, cum taceret attonitus me intuens. neque enim solita sonabam. plus loquebantur animum mecum frons, genae, oculi, color, modus vocis, quam verba, quae promebam. hortulus quidam erat hospitii nostri, quo nos utebamur sicut tota domo: nam hospes ibi non habitabat, dominus domus. illuc me abstulerat tumultus pectoris, ubi nemo impediret ardentem litem, quam mecum aggressus eram, donec exiret. qua tu sciebas, ego autem non: sed tantum insaniebam salubriter et moriebar vitaliter, gnarus, quid mali essem, et ignarus, quid boni post paululum futurus essem. abscessi ergo in hortum et Alypius pedem post pedem. neque enim secretum meum non erat, ubi ille aderat. et quando me sic affectum desereret? sedimus quantum potuimus remoti ab aedibus. ego fremebam spiritu, indignans indignatione turbulentissima, quod non irem in placitum et pactum tecum, deus meus, in quod eundum esse omnia ossa mea clamabant et in caelum tollebant laudibus: et non illuc ibatur navibus aut quadregis aut pedibus, quantum saltem de domo in eum locum ieram, ubi sedebamus. nam non solum ire, sed velle fortiter et integre, non semisauciam hac atque hac versare et iactare voluntatem, parte adsurgente cum alia parte cadente luctantem. Denique tam multa faciebam corpore in ipsis cunctationis aestibus, quae aliquando volunt homines et non valent, si aut ipsa membra non habeant aut ea vel conligata vinculis vel resoluta languore vel quoquo modo impedita sint. si vulsi capillum, si percussi frontem, si consertis digitis amplexatus sum genu, quia volui, feci. potui autem velle et non facere, se mobilitas membrorum non obsequeretur. tam multa ergo feci, ubi non hoc erat velle quod posse: et non faciebam, quod et imcomparabili affectu amplius mihi placebat, et mox, ut vellem, possem, quia mox, ut vellem, utique vellem. ibi enim facultas ea, quae voluntas, et ipsum velle iam facere erat; et tamen non fiebat, faciliusque obtemperabat corpus tenuissimae voluntati animae, ut ad nutum membra moverentur, quam ipsa sibi anima ad voluntatem suam magnam in sola voluntate perficiendam.
LIBER VIII - CAPUT 9
Unde hoc monstrum? et quare istuc? luceat misericordia tua, et interrogem, si forte mihi respondere possint latebrae poenarum hominum et tenebrosissimae contritiones filiorum Adam. unde hoc monstrum? et quare istuc? imperat animus corpori, et paretur statim: imperat animus sibi, et resistitur. imperat animus, ut moveatur manus, et tanta est facilitas, ut vix a servitio discernatur imperium: et animus animus est, manus autem corpus est. imperat animus, ut velit animus, nec alter est nec facit tamen. unde hoc monstrum? et quare istuc? imperat, inquam, ut velit, qui non imperaret, nisi vellet, et non facit quod imperat. sed non ex toto vult: non ergo ex toto imperat. nam in tantum imperat, in quantum vult, quoniam voluntas imperat, ut si voluntas, nec alia, sed ipsa. non itaque plena imperat; ideo non est, quod imperat. nam si plena esset, nec imperaret, ut esset, quia iam esset. non igitur monstrum partim velle, partim nolle, sed aegritudo animi est, quia non totus assurgit veritate sublevatus, consuetudine praegravatus. et ideo sunt duae voluntates, quia una earum tota non est, et hoc adest alteri, quod deest alteri.
LIBER VIII - CAPUT 10
Pereant a facie tua, deus, sicuti pereunt, vaniloqui et mentis seductores, qui cum duas voluntates in deliberando animadverterint, duas naturas duarum mentium esse asseverant, unam bonam, alteram malam. ipsi vere mali sunt, cum ista mala sentiunt, et idem ipsi boni erunt, si vera senserint verisque consenserint, ut dicat eis apostolus tuus: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. illi enim dum volunt esse lux non domino, sed in se ipsis, putando animae naturam hoc esse, quod deus est, ita facti sunt densiores tenebrae, quoniam longius a te recesserunt horrenda arrogantia, a te, vero lumine inluminante omnem hominem venientem in hunc mundum. adtendite, quid dicatis, et erubescite: et accedite ad eum et inluminamini, et vultus vestri non erubescent. ego cum deliberabam, ut servirem domino deo meo, sicut diu disposueram, ego eram, qui volebam, ego, quo nolebam; ego eram. nec plene volebam nec plene nolebam. ideo mecum contendebam et dissipabar a me ipso, et ipsa dissipatio me invito quidem fiebat, nec tamen ostendebat naturam mentis alienae, sed poenam meae. et ideo non iam ego operabar illam, sed quod habitat in me peccatum, de supplicio liberioris peccati, quia eram filius Adam. Nam si tot sunt contrariae naturae, quot voluntates sibi resistunt, non iam duae, sed plures erunt. si deliberet quisquam, utrum ad conventiculum eorum pergat an ad theatrum, clamant isti: ecce duae naturae, una bona hac ducit, altera mala illac reducit. nam unde ista cunctatio sibimet adversantium voluntatum? ego autem dico ambas malas, et quae ad illos ducit et quae ad theatrum reducit. sed non credunt nisi bonam esse, qua itur ad eos. quid? si ergo quisquam noster deliberet, et secum altercantibus duabus voluntatibus fluctuet, utrum ad theatrum pergat an ad ecclesiam nostram, nonne et isti quid respondeant fluctuabunt? aut enim fatebuntur, quid nolunt, bona voluntate pergi in ecclesiam nostram, sicut in eam pergunt qui sacramentis eius imbuti sunt atque detinentur, aut duas malas naturas et duas malas mentes in uno homine congfligere putabunt, et non erit verum quod solent dicere, unam bonam, alteram malam; aut convertentur ad verum et non negabunt, cum quisque deliberat, animam unam diversis voluntatibus aestuare. Iam ergo non dicant, cum duas voluntates in homine uno adversari sibi sentiunt, duas contrarias mentes, de duabus contrariis substantiis, et de duobus contrariis principiis contendere, unam bonam, alteram malam. nam tu, deus verax, improbas eos et redarguis atque convincis eos, sicut in utraque mala voluntate, cum quisque deliberat, utrum hominem veneno interimat an ferro, utrum fundum alienum illum an illum invadat, quando utrumque non potest, utrum emat voluptatem luxuria an pecuniam servet avaritia, utrum ad circum pergat an ad theatrum, si uno die utrumque exhibeatur; addo etiam tertium, an ad furtum de domo aliena, si subest occasio; addo et quartum, an ad conmittendum adulterium, si et inde simul facultas aperitur, si omnia concurrant in unum articulum temporis, pariterque cupiuntur omnia, quae simul agi nequeunt: discerpunt enim animum sibimet adversantibus quattuor voluntatibus vel etiam pluribus, in tanta copia rerum, quae appetuntur: nec tamen tantam multitudinem diversarum substantiarum solent dicere. ita et in bonis voluntatibus. nam quaero ab eis, utrum bonum sit delectari lectione apostoli, et utrum bonum sit delectari psalmo sobrio, et utrum bonum sit evangelium disserere. respondebunt ad singula: bonum. quid? si ergo pariter delectent omnia simulque uno tempore, nonne diversae voluntates distendunt cor hominis, cum deliberatur, quid potissimum arripiamus? et omnes bonae sunt et certant secum, donec eligatur unum, quo feriatur tota voluntas una, quae in plures dividebatur. ita etiam, cum aeternitas delectat superius et temporalis boni voluptas retentat inferius, eadem anima est non tota voluntate illud aut hoc volens; et ideo discerpitur gravi molestia, dum illud veritate praeponit, hoc familiaritate non ponit.
LIBER VIII - CAPUT 11
Sic aegrotabam et excruciabar, accusans memet ipsum solito acerbius nimis, ac volvens et versans me in vinculo meo, donec abrumperetur totum, quo iam exiguo tenebar. sed tenebar tamen. et instabas tamen in occultis meis, domine, severa misericordia flagella ingeminans timoris et pudoris, ne rursus cessarem et non abrumperetur id ipsum exiguum et tenue, quod remanserat, et revalesceret iterum, et me robustius alligaret. dicebam enim apud me intus: ecce modo fiat, modo fiat, et cum verbo iam ibam in placitum, iam paene faciebam, et non faciebam; nec relabebar tamen in pristina, sed de proximo stabam et respirabam. et item conabar, et paulo minus ibi eram et paulo minus, iam iamque adtingebam et tenebam: et non ibi eram nec adtingebam nec tenebam, haesitans mori morti et vitae vivere; plusque in me valebat deterius inolitum, quam melius insolitum; punctumque ipsum temporis, quo aliud futurus eram, quanto propius admovebatur, tanto ampliorem incutiebat horrorem; sed non recutiebat retro nec avertebat, sed suspendebat. Retinebant nugae nugarum et vanitates vanitatum, antiquae amicae meae, et succutiebant vestem meam carneam et submurmurabant: dimittisne nos? et a momento isto non erimus tecum ultra in aeternum et a momento isto non tibi licebit hoc et illud ultra in aeternum. et quae suggerebant in eo, quod dixi hoc et illud, quae suggerebant, deus meus? avertat ab anima servi tui misericordia tua! quas sordes suggerebant, quae dedecora! et audiebam eas iam longe minus quam dimidius, non tamquam libere contradicentes eundo in obviam, sed velut a dorso mussitantes et discedentem quasi furtim vellicantes, ut respicerem. retardabant tamen cunctantem me abripere atque excutere ab eis et transilire quo vocabar, cum diceret mihi consuetudo violenta: putasne sine istis poteris? Sed iam tepidissime hoc dicebat. aperiebatur enim ab ea parte, qua intenderam faciem et quo transire trepidabam, casta dignitas continentiae, serena et non dissolute hilaris, honeste blandiens, ut venirem neque dubitarem, et extendens ad me suscipiendum et amplectendum pias manus, plenas gregibus bonorum exemplorum. ibi tot pueri et puellae, ibi iuventus multa, et omnis aetas, et graves viduae et virgines anus, et in omnibus ipsa continentia, nequaquam sterilis, sed fecunda mater filiorum, gaudiorum de marito te, domine. et inridebat me inrisione hortatoria, quasi diceret: tu non poteris, quod isti, quod istae? an vero isti et istae in se ipsis possunt ac non in domino deo suo? dominus deus eorum me dedit eis. quid in te stas et non in te stas? proice te in eum, noli metuere; non se subtrahet, ut cadas: proice te securus, excipiet et sanabit te. et erubescebam nimis, quia illarum nugarum murmura adhuc audiebam, et cunctabundus pendebam. et rursus illa, quasi diceret: obsurdesce adversus inmunda illa membra tua, ut mortificentur. narrant tibi delectationes, sed non sicut lex domini dei tui. ista controversia in corde meo non nisi de me ipso adversus me ipsum. at Alypius affixus lateri meo inusitati motus mei exitum tacitus opperiebatur.
LIBER VIII - CAPUT 12
Ubi vero a fundo arcano alta consideratio traxit et congessit totam miseriam meam in conspectu cordis mei, oborta est procella ingens, ferens ingentem imbrem lacrimarum. et ut totum effunderem cum vocibus suis, surrexi ab Alypio -- solitudo mihi ad negotium flendi aptior suggerebatur -- et seccessi remotius, quam ut posset mihi onerosa esse etiam eius praesentia. sic tunc eram, et ille sensit: nescio quid enim, puto, dixeram, in quo apparebat sonus vocis meae iam fletu gravidus, et sic surrexeram. mansit ergo ille ubi sedebamus nimie stupens. ego sub quadam fici arbore stravi me nescio quomodo, et dimisi habenas lacrimis, et proruperunt flumina oculorum meorum, acceptabile sacrificium tuum, et non quidem his verbis, sed in hac sententia multa dixi tibi: et tu, domine, usquequo? usquequo, domine, irasceris in finem? ne memor fueris iniquitatum nostrarum antiquarum. sentiebam enim eis me teneri. iactabam voces miserabiles: quamdiu, quamdiu cras et cras? quare non modo? quare non hac hora finis turpitudinis meae? Dicebam haec, et flebam, amarissima contritione cordis mei. et ecce audio vocem de vicina domo cum cantu dicentis, et crebro repentenis, quasi pueri an puellae, nescio: tolle lege, tolle lege. statimque mutato vultu intentissimus cogitare coepi, utrumnam solerent pueri in aliquo genere ludendi cantitare tale aliquid, nec occurebat omnino audisse me uspiam: repressoque impetu lacrimarum surrexi, nihil aliud interpretans divinitus mihi iuberi, nisi ut aperirem codicem et legerem quod primum caput invenissem. audieram enim de Antonio, quod ex evangelica lectione, cui forte supervenerat, admonitus fuerit, tamquam sibi diceretur quod legebatur: vade, vende omnia, quae habes, da pauperibus et habebis thesaurum in caelis; et veni, sequere me: et tali oraculo confestim ad te esse conversum. itaque concitus redii in eum locum, ubi sedebat Alypius: ibi enim posueram codicem apostoli, cum inde surrexeram. arripui, aperui et legi in silentio capitulum, quo primum coniecti sunt oculi mei: non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et inpudicitiis, non in contentione et aemulatione, sed induite dominum Iesum Christum, et carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis. nec ultra volui legere, nec opus erat. statim quippe cum fine huiusce sententiae, quasi luce securitatis infusa cordi meo, omnes dubitationis tenebrae diffugerunt. Tum interiecto aut digito aut nescio quo alio signo, codicem clausi, et tranquillo iam vultu indicavi Alypio. at ille quid in se ageretur -- quod ego nesciebam -- sic indicavit. petit videre quid legissem: ostendi, et adtendit etiam ultra quam ego legeram, et ignorabam quid sequeretur. sequebatur autem: infirmum vero in fide recipite. quod ille ad se rettulit mihique aperuit. sed tali admonitione firmatus est, placitoque ac proposito bono (et congruentissimo suis moribus, quibus a me in melius iam olim valde longeque distabat), sine ulla turbulenta cunctatione coniunctus est. inde ad matrem ingredimur, indicamus: gaudet. narramus, quemadmodum gestum sit: exultat et triumphat, et benedicebat tibi, qui potens es ultra quam petimus aut intellegimus facere, quia tanto amplius sibi a te concessum de me videbat, quam petere solebat miserabilibus flebilibusque gemitibus. convertisti enim me ad te, ut nec uxorem quaererem nec aliquam spem saeculi huius, stans in ea regula fidei, in qua me ante tot annos ei revelaveras: et convertisti luctum eius in gaudium, multo uberius, quam voluerat, et multo carius atque castius, quam de nepotibus carnis meae requirebat.
LIBER IX - CAPUT 1
O domine, ego servus tuus, ego servus tuus et filius ancillae tuae. disrupisti vincula mea; tibi sacrificabo hostiam laudis. laudet te cor meum et lingua mea, et omnia ossa mea dicant: domine, quis similis tibi? dicant, et responde mihi et dic animae meae: salus tua ego sum. quis ego et qualis ego? quid non mali aut facta mea aut, si non facta, dicta mea aut, si non dicta, voluntas mea fuit? tu autem, domine, bonus et misericors, et dextera tua respiciens profunditatem mortis meae, et a fundo cordis mei exhauriens abyssum corruptionis. et hoc erat totum nolle, quod volebam, et velle, quod volebas. sed ubi erat tam annoso tempore, et de quo imo altoque secreto evocatum est in momento liberum arbitrium meum, quo subderem cervicem leni iugo tuo, et umeros levi sarcinae tuae, Christe Iesu, adiutor meus et redemptor meus? quam suave mihi subito factum est carere suavitatibus nugarum, et quas amittere metus fuerat, iam dimittere gaudium erat. eiciebas enim eas a me, vera tu et summa suavitas, eiciebas et intrabas pro eis omni voluptate dulcior, sed non carni et sanguini, omni luce clarior, sed omni secreto interior, omni honore sublimior, sed non sublimibus in se. iam liber erat animus meus a curis mordacibus ambiendi et adquirendi et volutandi atque scalpendi scabiem libidinum; et garriebam tibi, claritati meae et divitiis et saluti meae, domino deo meo.
LIBER IX - CAPUT 2
Et placuit mihi in conspectu tuo non tumultuose abripere, sed leniter subtrahere ministerium linguae meae nundinis loquacitatis; ne ulterius pueri, (meditantes non legem tuam, non pacem tuam, sed insanias mendaces et bella forensia), mercarentur ex ore meo arma furori suo. et opportune iam paucissimi dies supererant ad vindemiales ferias; et statui tolerare illos, ut sollemniter abscederem, et redemptus a te iam non redirem venalis. consilium ergo nostrum erat coram te, coram hominibus autem nisi nostris quam effunderetur, quamquam tu nobis in convalle plorantionis ascendentibus, et cantantibus canticum graduum, dederas sagittas acutas, et carbones vastatores, adversus linguam subdolam velut consulendo contradicentem, et sicut cibum assolet, amando consumentem. Sagittaveras tu cor nostrum caritate tua, et gestabamus verba tua transfixa visceribus, et exempla servorum tuorum, quos de nigris lucidos et de mortuis vivos feceras, congesta in sinum cogitationis nostrae, urebant et absumebant gravem torporem, ne in ima vergeremus; et accendebant nos valide, ut omnis ex lingua subdola contradicitionis flatus inflammare nos acrius posset, non extinguere. verum tamen quia propter nomen tuum, quod sanctificasti per terras, etiam laudatores utique haberet votum et propositum nostrum, iactantiae simile videbatur non opperiri tam proximum feriarum tempus, sed de publica professione atque ante oculos omnium sita ante discedere, ut conversa in factum meum ora cunctorum intuentium, quam vicinum vindemialium diem praevenire voluerim, multa dicerent, quod quasi appetissem magnus videri. et quo mihi erat istuc, ut putaretur et disputaretur de animo meo, et blasphemaretur bonum nostrum? Quin etiam quod ipsa aestate litterario labori nimio pulmo meus cedere coeperat, et difficulter trahere suspiria, doloribusque pectoris testari se saucium, vocemque clariorem productioremve recusare; primo perturbaverat me, quia magisterii illius sarcinam paene iam necessitate ponere cogebat, aut si curari et convalescere potuissem, certe intermittere. sed ubi plena voluntas vacandi, et videndi, quoniam tu es dominus, oborta mihi est atque firmata -- nosti, deus meus -- etiam gaudere coepi, quod haec quoque suberat non mendax excusatio, quae offensionem hominum temperaret, qui propter liberos suos me liberum esse numquam volebant. plenus igitur tali gaudio, tolerabam illud intervallum temporis, donec decurreret -- nescio utrum vel viginti dies erant -- sed tamen fortiter tolerabantur, quia receserat cupiditas, quae mecum solebat ferre grave negotium, et ego premendus remanseram, nisi patientia succederet. peccasse me in hoc quisquam servorum tuorum, fratrum meorum, dixerit, quod iam pleno corde militia tua, passus me fuerim vel una hora sedere in cathedra mendacii. at ego non contendo. sed tu, domine misericordissime, nonne et hoc peccatum, cum ceteris horrendis et funereis, in aqua sancta ignovisti et remisisti mihi?
LIBER IX - CAPUT 3
Macerabatur anxitudine Verecundus de isto nostro bono, quod propter vincula sua, quibus tenacissime tenebatur, deseri se nostro consortio videbat. nondum Christianus, coniuge fideli, ea tamen ipsa artiore prae ceteris conpede ab itinere, quod aggressi eramus, retardabatur; nec Christianum esse alio modo se velle dicebat quam illo, quo non poterat. benigne tamen obtulit, ut, quamdiu ibi essemus, in re eius essemus. retribues illi, domine, in retributione iustorum, quia iam ipsam sortem retribuisti ei. quamvis enim absentibus nobis, cum Romae iam essemus, corporali aegritudine correptus, et in ea Christianus et fidelis factus, ex hac vita emigravit. ita misertus es non solum eius sed etiam nostri, ne cogitantes egregiam erga nos amici humanitatem, nec eum in grege tuo numerantes, dolore intolerabili cruciaremur. gratias tibi, deus noster! tui sumus: indicant hortationes et consolationes tuae. fidelis promissor reddis Verecundo pro rure illo eius Cassiciaco, ubi ab aestu saeculi requievimus in te, amoenitatem sempiternae virentis paradisi tui, quoniam dimisisti ei peccata super terram in monte incaseato, monte tuo, monte uberi. Angebatur ergo tunc ipse, Nebridius autem conlaetabatur. quamvis enim et ipse nondum Christianus in illam foveam perniciosissimi erroris inciderat, ut veritatis filii tui carnem phantasma crederet, tamen inde emergens sic sibi erat, nondum imbutus ullis ecclesiae tuae sacramentis, sed inquisitor ardentissimus veritatis. quem non multo post conversionem nostram et regenerationem per baptismum tuum, ipsum etiam fidelem Catholicum, castitate perfecta atque continentia tibi servientem in Africa apud suos, cum tota domus eius per eum Christiana facta esset, carne solvisti: et nunc ille vivit in sinu Abraham. quidquid illud est, quod illo significatur sinu, ibi Nebridius meus vivit, dulcis amicus meus, tuus autem adoptivus ex liberto filius: ibi vivit. nam quis alius tali animae locus? ibi vivit, unde me multa interrogabat homuncionem inexpertum. iam non ponit aurem ad os meum, sed spiritale os ad fontem tuum, et bibit, quantum potest, sapientiam pro aviditate sua, sine fine felix. nec eum sic arbitror inebriari ex ea, utobliviscatur mei, cum tu, domine, quem potat ille, nostri sis memor. sic ergo eramus, Verecundum consolantes tristem, salva amicitia de tali conversione nostra, et exhortantes ad fidem gradus sui, vitae scilicet coniugalis: Nebridium autem opperientes, quando sequeretur. quod de tam proximo poterat, et erat iam iamque facturus, cum ecce evoluti sunt dies illi tandem. nam longi et multi videbantur, prae amore libertatis otiosae, ad cantandum de medullis omnibus: tibi dixit cor meum, quaesivi vultum tuum; vultum tuum, domine, requiram.
LIBER IX - CAPUT 4
Et venit dies, quo etiam actu solverer a professione rhetorica, unde iam cogitatu solutus eram, et factum est: eruisti linguam meam, unde iam erueras cor meum, et benedicebam tibi gaudens, profectus in villam cum meis omnibus. ubi quid egerim in litteris (iam quidem servientibus tibi, sed adhuc superbiae scholam tamquam in pausatione anhelantibus) testantur libri disputati cum praesentibus et cum ipso me solo coram te; quae autem cum absente Nibridio, testantur epistulae. et quando mihi sufficiat tempus conmemorandi omnia magna erga nos beneficia tua, in illo tempore praesertim, ad alia maiora properanti? revocat enim me recordatio mea, et dulce mihi fit,domine, confiteri tibi, quibus internis me stimulis perdomueris; et quemadmodum me conplanaveris, humilitatis montibus et collibuscogitationum mearum, et tortuosa mea direxeris, et aspera lenieris; quoque modo ipsum etiam Alypium, fratrem cordis mei, subegeris nomini unigeniti tui, domini et salvatoris nostri Iesu Christi, quod primo dedignabatur inseri litteris nostris. magis enim eas volebat redolere gymnasiorum cedros, quas iam contrivit dominus, quam salubres herbas ecclesiasticas adversas serpentibus. Quas tibi, deus meus, voces dedi, cum legerem psalmos David, cantica fidelia, sonos pietatis excludentes turgidum spiritum, rudis in germano amore tuo, catechumenus in villa cum catechumeno Alypio feriatus, matre adhaerente nobis, muliebri habitu, virili fide, anili securitate, materna caritate, Christiana pietate! quas tibi voces dabam in psalmis illis, et quomodo in te inflammabar ex eis, et accendebar eos recitare, si possem, toto orbi terrarum, adversum typhum generis humani! et tamen toto orbe cantantur, et non est qui se abscondat a calore tuo. quam vehementi et acri dolore indignabar Manichaeis, et miserabar eos rursus, quod illa sacramenta, illa medicamenta nescirent, et insani essent adversus antidotum, quo sani esse potuissent! vellem, tu alicubi iuxta essent tunc, et me nesciente, quod ibi essent, intuerentur faciem meam et audirent voces meas, quando legi quartum psalmum in illo tunc otio, quid de me fecerit ille psalmus: (Cum invocarem te, exaudisti me, deus iustitiae meae; in tribulatione dilatasti mihi: Miserere mei, domine, et exaudi orationem meam): audirent ignorante me, utrum audirent, ne me propter se illa dicere putarent, quae inter haec verba dixerim, quia et re vera nec ea dicerem nec sic ea dicerem, si me ab eis audiri viderique sentirem: nec, si dicerem, sic acciperent, quomodo mecum et mihi coram te de familiari affectu animi mei. Inhorrui timendo, ibidemque inferbui sperando et exultando in tua misericordia, pater. et haec omnia exibant per oculos et vocem meam, cum conversus ad nos spiritus tuus bonus ait nobis: Filii hominum, quousque graves corde? Ut quiddiligitis vanitatem et quaeritis mendacium? dilexeram enim vanitatem et quaesieram mendacium. et tu, domine, iam magnificaveras sanctum tuum, suscitans eum a mortuis et collocans ad dexteram tuam, unde mitteret ex alto promissionem suam, paracletum, spiritum veritatis. et miserat eum iam, sed ego nesciebam. miserat eum, quia iam magnificatus erat resurgens a mortuis et ascendens in caelum. ante autem spiritus nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus. et clamat prophetia: Quousque graves corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? Et scitote, quoniam dominus magnificavit sanctum suum. clamat quousque, clamat scitote, et ego tamdiu nesciens vanitatem dilexi et mendacium quaesivi, et ideo audivi et contremui, quoniam talibus dicitur, qualem me fuisse reminiscebar. in phantasmatis enim, quae pro veritate tenueram, vanitas erat et mendacium. et insonui multa graviter et fortiter in dolore recordationis meae. quae utinam audissent qui adhuc usque diligunt vanitatem et quaerunt mendacium: forte conturbantur et evomuissent illud, et exaudires eos, cum clamarent ad te: quoniam vera morte carnis mortuus est pro nobis, qui te interpellat pro nobis. Legebam: Irascimini et nolite peccare. et quomodo movebar, deus meus, qui iam didiceram irasci mihi de praeteritis, ut de cetero non peccarem: et merito irasci, quia non alia natura gentis tenebrarum de me peccabat, sicut dicunt qui sibi non irascuntur, et thesaurizant sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii tui! nec iam bona mea foris erant, nec oculis carneis in isto sole quaerebantur. volentes enim gaudere forinsecus facile vanescunt, et effunduntur in ea, quae videntur et temporalia sunt, et imagines eorum famelica cogitatione lambiunt. et o si fatigentur inedia et dicant: Quis ostendet nobis bona? et dicamus, et audiant: Signatum est in nobis lumen vultus tui, domine. non enim lumen nos sumus, quod inluminat omnem hominem, sed inluminamur a te, ut, qui fuimus aliquando tenebrae, simus lux in te. o si viderent internum aeternum, quod ego quia gustaveram, frendebam, quoniam non eis poteram ostendere, si afferrent ad me cor in occulis suis foris a te et dicerent: Quis ostendit nobis bona? ibi enim, ubi mihi iratus eram, intus in cubili, ubi conpunctus eram, ubi sacrificaveram, mactans vetustatem meam, et inchoata meditatione renovationis meae, sperans in te, ibi mihi dulcescere coeperas et dederas laetitiam in corde meo. et exclamabam, legens haec foris et agnoscens intus, nec volebam multiplicari terrenis bonis, et devorans tempora et devoratus temporibus, cum haberem in aeterna simplicitate aliud frumentum et vinum et oleum. Et clamabam in consequenti versu clamore alto cordis mei: O in pace! O in id ipsum! O quid dixit: obdormiam et somnum capiam? quoniam quis resistet nobis, cum fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria? et tu es id ipsum valde, qui non mutaris, et in te requies obliviscens laborum omnium, quoniam nullus alius tecum, nec ad alia adipiscenda, quae non sunt quod tu, sed tu, domine, singulariter in spe constituisti me. legebam et ardebam, nec inveniebam, quid facerem surdis mortuis, ex quibus fueram, pestis, latrator amarus et caecus adversus litteras, de melle caeli melleas, et de lumine tuo luminosas, et super inimicis scripturae huiustabescebam. Quando recordabor omnia dierum illorum feriatorum? sed nec oblitus sum, nec silebo, flagelli tui asperitatem, et misericordiae tuae mirabilem celeritatem. dolore dentium tunc excruciabas me, et cum in tantum ingravesceret, ut non valerem loqui, ascendit in cor meum admonere omnes meos, qui aderant, ut deprecarentur te pro me, deum salutis omnimodae. et scripsi hoc in cera et dedi, ut eis legeretur. mox ut genus simplici affectu fiximus, fugit dolor ille. sed quis dolor? aut quomodo fugit? expavi, fateor, domine meus et deus meus: nihil enim tale ab ineunte aetate expertus fueram. et insinuati sunt mihi in profundo nutus tui, et gaudens in fide laudavi nomen tuum; et ea fides me securum esse non sinebat de praeteritis peccatis meis, quae mihi per baptismum tuum remissa nondum erant.
LIBER IX - CAPUT 5
Renuntiavi peractis vindemialibus, ut scholasticis suis Mediolanenses venditorem verborum alium providerent, quod et tibi ego servire deligissem, et illi professioni prae difficultate spirandi ac dolore pectoris non sufficerem. et insinuavi per litteras antistiti tuo, viro sancto Ambrosio, pristinos errores meos et praesens votum meum, ut moneret, quid mihi potissimum de libris tuis legendum esset, quo percipiendae tantae gratiae paratior aptiorque fierem. at ille iussit Esaiam prophetam, credo, quod prae ceteris evangelii vocationisque gentium sit praenuntiator apertior. verum tamen ego primam huius lectionem non intellegens, totumque talem arbitrans, distuli repetendum exercitatior in dominico eloquio.
LIBER IX - CAPUT 6
Inde ubi tempus advenit, quo me nomen dare oporteret, relicto rure Mediolanium remeavimus placuit et Alypio renasci in te mecum, iam induto humilitate sacramentis tuis congrua, et fortissimo dominatori corporis, usque ad Italicum solum glaciale nudo pede obterendum insolito ausu. adiunximus etiam nobis puerum Adeodatum, ex me natum carnaliter de peccato meo. tu bene feceras eum. annorum erat ferme quindecim, et ingenio praeveniebat multos graves et doctos viros. munera tua tibi confiteor, domine deus meus, creator omnium, et multum potens formare nostra deformia: nam ego in illo puero praeter delictum non habebam. quod enim et nutriebatur a nobis in disciplina tua, tu inspiraveras nobis, nullus alius: munera tua tibi confiteor. est liber noster, qui inscribitur de Magistro: ipse ibi mecum loquitur. tu scis illius esse sensa omnia, quae inseruntur ibi ex persona conlocutoris mei, cum esset in annis sedecim. multa eius alia mirabiliora expertus sum. horrori mihi erat illud ingenium: et quis praeter te talium miraculorum opifex? cito de terra abstulisti vitam eius, et securior eum recordor, non timens quicquam pueritiae nec adulescentiae nec omnino homini illi. sociavimus eum coaevum nobis in gratia tua, educandum in disciplina tua: et baptizati sumus, et fugit a nobis sollicitudo vitae praeteritae. nec satiabar in illis diebus dulcitudine mirabili considerare altitudinem consilii tui super salute generis humani. quantum flevi in hymnis et canticis tuis, suave sonantis ecclesiae tuae vocibus commotus acriter! voces illae influebant auribus meis, et eliquabatur veritas in cor meum, et exaestuabat inde affectus pietatis, et currebant lacrimae, et bene mihi erat cum eis.
LIBER IX - CAPUT 7
Non longe coeperat Mediolanensis ecclesia genus hoc consolationis et exhortationis celebrare, magno studio fratrum concinentium vocibus et cordibus. nimirum annus erat aut non multo amplius, cum Iustina, Valentiniani regis pueri mater, hominem tuum Ambrosium persequeretur haeresis suae causa, qua fuerat seducta ab Arrianis. excubabat pia plebs in ecclesia, mori parata cum episcopo suo, servo tuo. ibi mater mea, ancilla tua, sollicitudinis et vigiliarum primas tenens, orationibus vivebat. non adhuc frigidi a calore spiritus tui, excitabamur tamen civitate adtonita atque turbata. tunc hymni et psalmi ut canerentur secundum morem orientalium partium. ne populus maeroris taedio contabesceret, institutum est: ex illo in hodiernum retentum multis iam ac paene omnibus gregibus tuis et per cetera orbis imitantibus. Tunc memorato antistiti tuo per visum aperuisti, quo loco laterent martyrum corpora Protasi et Gervasi, quae per tot annos incorrupta in thesauro secreti tui reconderas, unde opportune promeres ad coercendam rabiem femineam, sed regiam. cum enim prolata et effossa digno cum honore transferrentur ad Ambrosianam basilicam, non solum quos inmundi vexabant spiritus, confessis eisdem daemonibus, sanabantur, verum etiam quidam plures annos caecus civis civitatique notissimus, cum populi tumultuante laetitia causam quaesisset atque audisset, exsiluit, eoque se ut duceret suum ducem rogavit. quo perductus inpetravit admitti, ut sudario tangeret feretrum pretiosae in conspectu tuo mortis sanctorum tuorum quod ubi fecit atque admovit oculis, confestim aperti sunt. inde fama discurrens, inde laudes tuae ferventes, lucentes, inde illius inimicae animus etsi ad credendi sanitatem non applicatus, a persequendi tamen furore conpressus est. gratias tibi, deus meus! unde et quo duxisti recordationem meam, ut haec etiam confiterer tibi, quae magna oblitus praeterieram? et tamen tunc, cum ita fragraret odor unguentorum tuorum, non currebamus post te; ideo plus flebam inter cantica hymnorum tuorum, olim suspirans tibi et tandem respirans, quantum patet aura in domo faenea.
LIBER IX - CAPUT 8
Qui habitare facis unanimes in domo, consociasti nobis et Euodium iuvenem ex nostro muncipio. qui cum Agens in Rebus militaret, prior nobis ad te conversus est et baptizatus, et relicta militia saeculari accinctus in tua. simul eramus, simul habitaturi placito sancto. quaerebamus, quisnam locus nos utilius haberet servientes tibi: pariter remeabamus in Africam. et cum apud Ostia Tiberina essemus, mater defuncta est. multa praetereo, quia multum festino. accipe confessiones meas et gratiarum actiones, deus meus, de rebus innumerabilibus etiam in silentio. sed non praeteribo quidquid mihi anima parturit de illa famula tua, quae me parturivit, et carne, ut in hanc temporalem, et corde, ut in aeternam lucem nascerer. non eius, sed tua dicam dona in eam. neque enim se ipsa fecerat aut educaverat se ipsam: tu creasti eam, nec pater nec mater sciebat, qualis ex eis fieret. et erudivit eam in timore tuo virga Christi tui, regimen unici tui in domo fideli, bono membro ecclesiae tuae. nec tantam erga suam disciplinam diligentiam matris praedicabat, quantam famulae cuiusdam decrepitae, quae patrem eius infantem portaverat, sicut dorso grandiuscularum puellarum parvuli portari solent. cuius rei gratia, et propter senectam ac mores optimos, in domo Christiana satis a dominis honorabatur. unde etiam curam dominicarum filiarum conmissam diligentur gerebat, et erat in eis coercendis, cum opus esset, sancta severitate vehemens, atque in docendis sobria prudentia. nam eas praeter illas horas, quibus ad mensam parentum moderatissime alebantur, etiamsi exardescerent siti, nec aquam bibere sinebat, praecavens consuetudinem malam et addens verbum sanum: modo aquam bibitis, quia in potestate vinum non habetis; cum autem ad maritos veneritis, factae dominae apothecarum et cellariorum, aqua sordebit, sed mos potandi praevalebit. hac retione praecipiendi et auctoritate imperandi frenabat aviditatem tenerioris aetatis, et ipsam puellarum sitim formabat ad honestum modum, ut iam non liberet quod non deceret. Et subrepserat tamen, sicut mihi filio famula tua narrabat, subrepserat ei vinulentia. nam cum de more puella sobria iuberetur a parentibus de cupa vinum depromere, submisso poculo, qua desuper patet, priusquam in lagunculam funderet merum, primoribus labris sorbebat exiguum, quia non poterat amplius sensu recusante. non enim ulla temulenta cupidine faciebat hoc, sed quibusdam superfluentibus aetatis excessibus, qui ludicris motibus ebulliunt, et in puerilibus annis maiorum pondere premi solent. itaque ad illud modicum cotidianum cotidiana modica addendo -- quoniam qui modica spernit, paulatim decidit -- in eam consuetudinem lapsa erat, ut prope iam plenos mero caliculos inhianter hauriret. ubi tunc sagax anus et vehemens illa prohibitio? numquid valebat aliquid adversus latentem morbum, nisi tua medicina, domine, vigilaret super nos? absente patre et matre et nutritoribus, tu praesens, qui creasti, qui vocas, qui etiam per praepositos homines boni aliquid agis ad animarum salutem. quid tunc egisti, deus meus? unde curasti? unde sanasti? nonne protulisti durum et acutum ex altera anima convicium, tamquam medicanale ferrum ex occultis provisionibus tuis, et uno ictu putredinem illam praecidisti? ancilla enim, cum qua solebat accedere ad cupam, litigans cum domina minore, ut fit, sola cum sola, obiecit hoc crimen amarissima insultatione, vocans meribibulam. quo illa stimulo percussa respexit foeditatem suam, confestimque damnavit atque exuit. sicut amici adulantes pervertunt, sic inimici litigantes plerumque corrigunt. nec tu quod per eos agis, sed quod ipsi voluerunt, retribuis eis. illa enim irata exagitare appetivit minorem dominam, non sanare, et ideo clanculo, aut quia ita eas invenerat locus et tempus litis, aut ne forte et ipsa periclitaretur, quod tam sero prodidisset. at tu, domine, rector caelitum et terrenorum, ad usus tuos contorquens profunda torrentis, fluxum saeculorum ordinate turbulentum, etiam de alterius animae insania sanasti alteram, ne quisquam, cum hoc advertit, potentiae suae tribuat, si verbo eius alius corrigatur, quem vult corrigi.
LIBER IX - CAPUT 9
Educata itaque pudice ac sobrie, potiusque a te subdita parentibus quam a parentibus tibi, ubi plenis annis nubilis facta est, tradita viro servivit veluti domino, et sategit eum lucrari tibi, loquens te illi moribus suis, quibus eam pulchram faciebas et reverenter amabilem atque mirabilem viro. ita autem toleravit cubilis iniurias, ut nullam de hac re cum marito haberet umquam simultatem. expectabat enim misericordiam tuam super eum, ut in te credens castificaretur. erat vero illo praeterea sicut benevolentia praecipuus, ita ira fervidus. sed noverat haec non resistere irato viro, non tantum facto, sed ne verbo quidem. iam vero refractum et quietum cum opportunum viderat, rationem facti sui reddebat, si forte ille inconsideratius commotus fuerat. denique cum matronae multae, quarum viri mansuetiores erant, plagarum vestigia etiam dehonestata facie gererent, inter amica conloquia illae arguebant maritorum vitam, haec earum linguam, veluti per iocum graviter admonens, ex quo illas tabulas, quae matrimoniales vocantur, recitari audissent, tamquam instrumenta, quibus ancillae factae essent, deputare debuisse; proinde memores conditionis superbire adversus dominos non oportere. cumque mirarentur illae, scientes quam ferocem coniugem sustineret, numquam fuisse auditum aut aliquo indicio claruisse, quod Patricius ceciderit uxorem, aut quod a se invicem vel unum diem domestica lite dissenserint, et causam familiariter quaererent, docebat illa institutum suum, quod supra memoravi. quae observabant, expertae gratulabantur; quae non observabant, subiectae vexabantur. Socrum etiam suam, primo susurris malarum ancillarum adversus se irritatam, sic vicit obsequiis, perseverans tolerantia et mansuetudine, ut illa ultro filio suo medias linguas famularum proderet, quibus inter se et nurum pax domestica turbabatur, expeteretque vindictam. itaque posteaquam ille, et matri obtemperans et curans familiae disciplinam et concordiae suorum consulens, proditas ad prodentis arbitrium verberibus coercuit, promisit illa talia de se praemia sperare debere, quaecumque de sua nuru sibi, quo placeret, mali aliquid loqueretur, nullaque iam audente memorabili inter se benevolentiae suavitate vixerunt. Hoc quoque illi bono mancipio tuo, in cuius utero me creasti, deus meus, misericordia mea, munus grande donaveras, quod inter dissidentes atque discordes quaslibet animas, ubi poterat, tam se praebebat pacificam, ut cum ab utraque multa de invicem audiret amarissima, (qualia solet eructuare turgens atque indigesta discordia, quando praesenti amicae de absente inimica per acida conloquia cruditas exhalatur odiorum,) nihil tamen alteri de altera proderet, nisi quod ad eas reconciliandas valeret. parvum hoc bonum mihi videretur, nisi turbas innumerabiles tristis experirer, nescio qua horrenda pestilentia peccatorum latissime pervagante, non solum iratorum inimicorum iratis inimicis dicta prodere, sed etiam quae non dicta sunt addere: cum contra homini humano parum esse debeat inimicitias hominum nec excitare nec augere male loquendo, nisi eas etiam extinguere bene loquendo studuerit. qualis illa erat docente te magistro intimo in schola pectoris. Denique etiam virum suum iam in extrema vita temporali eius lucrata est tibi; nec in eo iam fideli planxit, quod in nondum fideli toleraverat. erat etiam serva servorum tuorum. quisquis eorum noverat eam, multum in ea laudabat, et honorabat et diligebat te, quia sentiebat praesentiam tuam in corde eius sanctae conversationis fructibus testibus. fuerat enim unius viri uxor, mutuam vicem parentibus rediderat, domum suam pie tractaverat, in operibus bonis testimonium habebat. nutrierat filios totiens eos parturiens, quotiens abs te deviare cernebat. postremo nobis, domine, omnibus, quia ex munere tuo sinis loqui servis tuis, qui ante dormitionem eius in te iam consociati vivebamus percepta gratia baptismi tui, ita curam gessit, quasi omnes genuisset, ita servivit, quasi ab omnibus genita fuisset.
LIBER IX - CAPUT 10
Impendente autem die, quo ex hac vita erat exitura -- quem diem tu noveras ignorantibus nobis -- provenerat, ut credo, procurante te occultis tuis modis, ut ego et ipsa soli staremus incumbentes ad quandam fenestram, unde hortus intra domum, quae nos habebat, prospectabatur, illic apud Ostia Tiberina, ubi remoti a turbis post longi itineris laborem instaurabamus nos navigationi. conloquebamur ergo soli valde dulciter; et praeterita obliviscentes in ea quae ante sunt extenti, quaerebamus inter nos apud praesentem veritatem, quod tu es, qualis futura esset vita aeterna sanctorum, quam nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit. sed inhiabamus ore cordis in superna fluenta fontis tui, fontis vitae, qui est apud te; ut inde pro captu nostro aspersi, quoquo modo rem tantam cogitaremus. Cumque ad eum finem sermo perduceretur, ut carnalium sensuum delectatio quantalibet, in quantalibet luce corporea, prae illius vitae iucunditate non conparatione, sed ne conmemoratione quidem digna videretur, erigentes nos ardentiore affectu in id ipsum, perambulavimus gradatim cuncta corporalia, et ipsum caelum, unde sol et luna et stellae lucent super terram. et adhuc ascendebamus, interius cogitando et loquendo et mirando opera tua, et venimus in mentes nostras et transcendimus eas, ut attingeremus regionem ubertatis indeficientis, unde pascis Israel in aeternum veritate pabulo, et ibi vita sapientia est, per quam fiunt omnia ista, et quae fuerunt et quae futura sunt. et ipsa non fit, sed sic est, ut fuit, et sic erit semper: quin potius fuisse et futurum esse non est in ea, sed esse solum, quoniam aeterna est: nam fuisse et futurum esse non est aeternum. et dum loquimur et inhiamus illi, attingimus eam modice tot ictu cordis; et suspiravimus, et reliquimus ibi religatas primitias spiritus, et remeavimus ad strepitum oris nostri, ubi verbum et incipitur et finitur. et quid simile verbo tuo, domino nostro, in se permanenti sine vetustate atque innovanti omnia? Dicebamus ergo: se cui sileat tumultus carnis, sileant phantasiae terrae et aquarum et aeris, sileant et poli et ipsa sibi anima sileat, et transeat se non se cogitando, sileant somnia et imaginariae revelationes, omnis lingua et omne signum et quidquid transuendo fit si cui sileat omnino -- quoniam si quis audiat, dicunt haec omnia: Non ipsa nos fecimus, sed fecit nos qui manet in aeternum: -- his dictis si iam taceant, quoniam erexerunt aurem in eum, qui fecit ea, et loquatur ipse solus non per ea, sed per se ipsum, ut audiamus verbum eius, non per linguam carnis neque per vocem angeli nec per sonitum nubis nec per aenigma similitudinis, sed ipsum, quem in his amamus, ipsum sine his audiamus, sicut nunc extendimus nos et rapida cogitatione attingimus aeternam sapientiam super omnia manentem, se continuetur hoc et subtrahantur aliae visiones longe inparis generis, et haec una rapiat et absorbeat et recondat in interiora gaudia spectatorem suum, ut talis sit sempiterna vita, quale fuit hoc momentum intellegentiae, cui suspiravimus, nonne hoc est: Intra in gaudium domini tui? et istud quando? an cum omnes resurgimus, sed non omnes inmutabimur? Dicebam talia, etsi non isto modo et his verbis, tamen, domine, tu scis, quod illo die, cum talia loqueremur et mundus iste nobis inter verba vilesceret cum omnibus delectationibus suis, tunc ait illa: fili, quantum ad me adtinet, nulla re iam delector in hac vita. quid hic faciam adhuc et cur hic sim, nescio, iam consumpta spe huius saeculi. unum erat, propter quod in hac vita aliquantum inmorari cupiebam, ut te Christianum catholicum viderem, priusquam morerer. cumulatius hoc mihi deus praestitit, ut te etiam contemta felicitate terrena servum eius videam. quid hic facio?
LIBER IX - CAPUT 11
Ad haec ei quid responderim, non satis recolo, cum interea vix intra quinque dies aut non multo amplius decubuit febribus. et cum aegrotaret, quodam die defectum animae passa est et paululum subtracta a praesentibus. nos concurrimus, sed cito reddita est sensui, et aspexit astantes me et fratrem meum et ait nobis quasi quaerenti similis: ubi eram? deinde nos intuens maerore attonitos: ponitis hic inquit matrem vestram. ego silebam et fletum frenabam. frater autem meus quiddam locutus est, quo eam non in peregre, sed in patria defungi tamquam felicius optaret. quo audito illa vultu anxio, reverberans eum oculis, quod talia saperet, atque inde me intuens: vide ait quid dicit. et mox ambobus: ponite inquit hoc corpus ubicumque: nihil vos eius cura conturbet; tantum illud vos rogo, ut ad domini altare memineritis mei, ubiubi fueritis. cumque hanc sententiam verbis quibus poterat explicasset, conticuit et ingravescente morbo exercebatur. Ego vero cogitans dona tua, deus invisibilis, quae immittis in corda fidelium tuorum, et proveniunt inde fruges admirabiles, gaudebam et gratias tibi agebam, recolens, quod noveram, quanta cura semper aestuasset de sepulchro, quod sibi providerat et praeparaverat iuxta corpus viri sui. quia enim valde concorditer vixerant, id etiam volebat, ut est animus humanus minus capax divinorum, adiungi ad illam felicitatem et conmemorari ab hominibus, concessum sibi esse post transmarinam peregrinationem, ut coniuncta terra amborum coniugum terra tegeretur. quando autem ista inanitas plenitudine bonitatis tuae coeperat in eius corde non esse, nesciebam; et laetabar admirans, quod sic mihi apparuisset, quamquam et in illo sermone nostro ad fenestram, cum dixit; iam quid hic facio? non apparuit desiderare in patria mori. audivi etiam postea, quod iam, cum Ostiis essemus, cum quibusdam amicis meis materna fiducia conloquebatur quodam die, de contemtu vitae huius et bono mortis, ubi ipse non aderam, illisque stupentibus virtutem feminae -- quoniam tu dederas ei -- quaerentibusque, utrum non formidaret tam longe a sua civitate corpus relinquere: nihil inquit longe est deo, neque timendum est, ne ille non agnoscat in fine saeculi, unde me resuscitet. ergo die nono aegritudinis suae, quinquagensimo et sexto anno aetatis suae, tricensimo et tertio aetatis meae, anima illa religiosa et pia corpore soluta est.
LIBER IX - CAPUT 12
Premebam oculos eius; et confluebat in praecordia mea maestitudo ingens et transfluebat in lacrimas; ibidemque oculi mei violento animi imperio resorbebant fontem suum usque ad siccitatem, et in tali luctamine valde male mihi erat. tum vero, ubi efflavit extremum, puer Adeodatus exclamavit in planctu, atque ab omnibus nobis coercitus tacuit. hoc modo etiam meum quiddam puerile, quod labebatur in fletus iuvenali voce, voce cordis, coercebatur et tacebat neque enim decere arbitrabamur funus illud questibus lacrimosis gemitibusque celebrare, quia his plerumque solet deplorari quaedam miseria morientium aut quasi omnimoda extinctio. at illa nec misere moriebatur nec omnino moriebatur. hoc et documentis morum eius et fide non ficta rationibusque certis tenebamus. Quid ergo, quod intus mihi graviter dolebat, nisi ex consuetudine simul vivendi dulcissima et carissima repente dirrupta vulnus recens? gratulabar quidem testimonio eius, quod in ea ipsa ultima aegritudine obsequiis meis interblandiens appellabat me pium; et conmemorabat grandi dilectionis affectu, numquam se audisse ex ore meo iaculatum in se durum aut contumeliosum sonum. sed tamen quid tale, deus meus, qui fecisti nos, quid conparabile habebat honor a me delatus illi et servitus ab illa mihi? quoniam itaque deserebar tam magno eius solacio, sauciabatur anima et quasi dilaniabatur vita, quae una facta erat ex mea et illius. Cohibito ergo a fletu illo puero, psalterium arripuit Euodius et cantare coepit psalmum. cui respondebamus omnis domus: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine. audito autem, quid ageretur, convenerunt multi fratres ac religiosae feminae, et de more illis, quorum officium erat, funus curantibus, ego in parte, ubi decenter poteram, cum eis, qui me non deserendum esse censebant, quod erat tempori congruum disputabam; eoque fomento veritatis mitigabam cruciatum, tibi notum, illis ignorantibus et intente audientibus et sine sensu doloris me esse arbitrantibus. at ego in auribus tuis, ubi eorum nullus audiebat, increpabam mollitiam affectus mei, et constringebam fluxum maeoris, cedebatque mihi paululum: rursusque impetu suo ferebatur, non usque ad eruptionem lacrimarum nec usque ad vultus mutationem, sed ego sciebam, quid corde premerem. et quia mihi vehementer displicebat tantum in me posse haec humana, quae ordine debito et sorte conditionis nostrae accidere necesse est, alio dolore dolebam dolorem meum et duplici tristitia macerabar. Cum ecce corpus elatum est, imus, redimus, sine lacrimis. nam neque in eis precibus, quas tibi fudimus, cum offeretur pro ea sacrificium pretii nostri, iam iuxta sepulchrum posito cadavere, priusquam deponeretur, sicut illic fiere solet, nec in eis ergo precibus flevi: sed toto die graviter in occulto maestus eram, et mente turbata rogebam te, ut poteram, quo sanares dolorem meum, nec faciebas, credo, conmendans memoriae meae vel hoc uno documento omnis consuetudinis vinculum etiam adversus mentem, quae iam non fallaci verbo pascitur. visum etiam mihi est, ut irem lavatum, quod audieram inde balneis nomen inditum, quia Graeci balaneion dixerint, quod anxietatem pellat ex animo. ecce et hoc confiteor misericordiae tuae, pater orphanorum, quoniam lavi et talis eram, qualis priusquam lavissem. neque enim exudavit de corde meo maeroris amaritudo. deinde dormivi, et vigilavi, et non parva ex parte mitigatum inveni dolorem meum, atque ut eram in lecto meo solus, recordatus sum veridicos versus Ambrosii tui: tu es enim, deus, creator omnium polique rector vestiens diem decoro lumine, noctem sopora gratia, artus solutos ut quies reddat laboris usui mentesque fessas allevet luctuque solvat anxios. Atque inde paulatim redducebam in pristinum sensum ancillam tuam, conversationemque eius piam in te et sancte in nos blandam atque morigeram, qua subito destitutus sum, et libuit flere in conspectu tuo de illa et pro illa, de me et pro me. et dimisi lacrimas, quas continebam, ut effluerent quantum vellent, substernens eas cordi meo: et requievit in eis, quoniam ibi erant aures tuae, non cuiusquam hominis superbe interpretantis ploratum meum. et nunc, domine, confiteor tibi in litteris. legat qui volet et interpretetur, ut volet, et si peccatum invenerit. flevisse me matrem exigua parte horae, matrem oculis meis interim mortuam, quae me multos annos fleverat, ut oculis tuis viverem, non inrideat, sed potius, si est grandi caritate, pro peccatis meis fleat ipse ad te, patrem omnium fratrum Christi tui.
LIBER X - CAPUT 1
Cognoscam te, cognitor meus, congoscam sicut et cognitus sum. virtus animae meae, intra in eam et coapta tibi, ut habeas et possideas sine macula et ruga. haec est mea spes, ideo loquor et in ea spe gaudeo, quando sanum gaudeo. cetera vero vitae huius tanto minus flenda, quanto magis fletur, et tanto magis flenda, quanto minus fletur in eis. ecce enim veritatem dilexisti, quoniam qui facit eam, venit ad lucem. volo eam facere in corde meo coram te in confessione, in stilo autem meo coram multis testibus.
LIBER X - CAPUT 2
Et tibi quidem, domine, cuius oculis nuda est abyssus humanae conscientiae, quid occultum esset in me, etiamsi nollem confiteri tibi? te enim mihi absconderem, non me tibi. nunc autem quod gemitus meus testis est displicere me mihi, tu refulges et places et amaris et desideraris, ut erubescam de me et abiciam me atque eligam te, et nec tibi nec mihi placeam nisi de te. tibi ergo, domine, manifestus sum, quicumque sim. et quo fructu tibi confitear, dixi. neque id ago verbis carnis et vocibus, sed verbis animae et clamore cogitationis, quem novit auris tua. cum enim malus sum, nihil est aliud confiteri tibi quam displicere mihi; cum vero pius, nihil est aliud confiteri tibi quam hoc non tribuere mihi: quoniam tu, domine, benedicis iustum, sed prius eum iustificas impium. confessio itaque mea, deus meus, in conspectu tuo tibi tacite fit et non tacite. tacet enim strepitu, clamat affectu. neque enim dico recti aliquid hominibus, quod non a me tu prius audieris, aut etiam tu aliquid tale audis a me, quod non mihi tu prius dixeris.
LIBER X - CAPUT 3
Quid mihi ergo est cum hominibus, ut audiant confessiones meas, quasi ipsi sanaturi sint omnes languores meos? curiosum genus ad cognoscendam vitam alienam, desidiosum ad corrigendam suam. quid a me quaerunt audire qui sim, qui nolunt a te audire qui sint? et unde sciunt, cum a me ipso de me ipso audiunt, an verum dicam, quandoquidem nemo scit hominum, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? si autem a te audiant de se ipsis, non poterunt dicere: mentitur dominus. quid est enim a te audire de se nisi cognoscere se? quis porro cognoscet et dicit: falsum est, nisi ipse mentiatur? sed quia caritas omnia credit (inter eos utique, quos conexos sibimet unum facit), ego quoque, domine, etiam sic tibi confiteor, ut audiant homines, quibus demonstrare non possum, an vera confitear; sed credunt mihi, quorum mihi aures caritas aperit. Verum tamen tu, medice meus intime, quo fructu ista faciam, eliqua mihi. nam confessiones praeteritorum malorum meorum (quae remisisti et texisti, ut beares me in te, mutans animam meam fide et sacramento tuo), cum leguntur et audiuntur, excitant cor, ne dormiat in desperatione et dicat: non possum, sed evigilet in amore misericordiae tuae et dulcidine gratiae tuae, qua potens est omnis infirmus, qui sibi per ipsam fit conscius infirmitatis suae. et delectat bonos audire praeterita mala eorum, qui iam carent eis, nec ideo delectat, quia mala sunt, sed quia fuerunt et non sunt. quo itaque fructu, domine meus, cui cotidie confitetur conscientia mea, spe misericordiae tuae securior quam innocentia sua, quo fructu, quaeso, etiam hominibus coram te confiteor per has litteras, adhuc quis ego sim, non quis fuerim? nam illum fructum vidi et conmemoravi. sed quis adhuc sim, ecce in ipso tempore confessionum mearum, et multi hoc nosse cupiunt, qui me noverunt, et non me noverunt, qui ex me vel de me aliquid audierunt, sed auris eorum non est ad cor meum, ubi ego sum quicumque sum. volunt ergo audire confitente me, quid ipse intus sim, quo nec oculum nec aurem nec mentem possunt intendere; credituri tamen volunt, numquid cognituri? dicit enim eis caritas, qua boni sunt, non mentiri me de me confitentem, et ipsa in eis credit mihi.
LIBER X - CAPUT 4
Sed quo fructu id volunt? an congratulari mihi cupiunt, cum audierint. quantum ad te accedam munere tuo, et orare pro me, cum audierint, quantum retarder pondere meo? indicabo me talibus. non enim parvus est fructus, domine deus meus, ut a multis tibi gratiae agantur de nobis et a multis rogeris pro nobis. amet in me fraternus animus quod amandum doces, et doleat in me quod dolendum doces. animus ille hoc faciat fraternus, non extraneus, non filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis, sed fraternus ille, qui cum approbat me, gaudet de me, cum autem improbat me, contristatur pro me, quia sive approbet sive improbet me, diligit me. indicabo me talibus: respirent in bonis meis, suspirent in malis meis. bona mea instituta tua sunt et dona tua, mala mea delicta mea sunt et iudicia tua. respirent in illis et suspirent in his, et hymnus et fletus ascendant in conspectum tuum de fraternis cordibus, turibulis tuis. tu autem, domine, delectatus odore sancti templi tui, miserere mei secundum magnam misericordiam tuam, propter nomen tuum, et nequaquam deserens coepta tua consumma imperfecta mea. Hic est fructus confessionum mearum, non qualis fuerim, sed qualis sim, ut hoc confitear non tantum coram te secreta exultatione cum tremore, et secreto maerore cum spe, sed etiam in auribus credentium filiorum hominum, sociorum gaudii mei et consortium mortalitatis meae, civium meorum et mecum peregrinorum, praecedentium et consequentium et comitum viae meae. hi sunt servi tui, fratres mei, quos filios tuos esse voluisti, dominos meos, quibus iussisti ut serviam, si volo tecum de te vivere. et hoc mihi verbum tuum parum erat si loquendo praeciperet, nisi et faciendo praeiret. et ego id ago factis et dictis, id ago sub alis tuis, nimis cum ingenti periculo, nisi quia sub alis tuis tibi subdita est anima mea et infirmitas mea tibi nota est. parvulus sum, sed vivit semper pater meus et idoneus est mihi tutor meus, idem ipse est enim, qui genuit me et tuetur me, et tu ipse es omnia bona mea, tu omnipotens, qui mecum es et priusquam tecum sim. indicabo ergo talibus, qualibus iubes ut serviam, non quis fuerim, sed quis iam sim et quis adhuc sim; sed neque me ipsum diiudico. sic itaque audiar.
LIBER X - CAPUT 5
Tu enim, domine, diiudicas me, quia etsi nemo scit hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est, tamen est aliquid hominis, quod nec ipse scit spiritus hominis, qui in ipso est, tu autem, domine, scis eius omnia, qui fecisti eum. ego vero quamvis prae tuo conspectu me despiciam, et aestimem me terram et cinerem, tamen aliquid de te scio, quod de me nescio. et certe videmus nunc per speculum in aenigmate, nondum facie ad faciem; et ideo, quamdiu peregrinor abs te, mihi sum praesentior quam tibi; et tamen te novi nullo modo posse violari; ego vero quibus temptationibus resistere valeam quibusve non valeam, nescio. et spes est, quia fidelis es, qui nos non sinis temptari supra quam possumus ferre, sed facis cum temptatione etiam exitum, ut possimus sustinere. confitear ergo quid de me sciam, confitear et quid de me nesciam, quoniam et quod de me scio, te mihi lucente scio, et quod de me nescio, tamdiu nescio, donec fiant tenebrae meae sicut meridies in vultu tuo.
LIBER X - CAPUT 7
Quid ergo amo, cum deum amo? quis est ille super caput animae meae? per ipsam animam meam ascendam ad illum. transibo vim meam, qua haereo corpori et vitaliter compagem eius repleo. non ea vi reperio deum meum: nam reperiret et equus et mulus, quibus non est intellectus, et est eadem vis, qua vivunt etiam eorum corpora. est alia vis, non solum qua vivifico sed etiam qua sensifico carnem meam, quam mihi fabricavit dominus, iubens oculo, ut non audiat, et auri, ut non videat, sed illi, per quem videam, huic, per quam audiam, et propria singillatim ceteris sensibus sedibus et officiis suis: quae diversa per eos ago unus ego animus. transibo et istam vim meam; nam et hanc habet equus et mulus: sentiunt etiam ipsi per corpus.
LIBER X - CAPUT 8
Transibo ergo et istam naturae meae, gradibus ascendens ad eum, qui fecit me, et venio in campos et lata praetoria memoriae, ubi sunt thesauri innumerabilium imaginum de cuiuscemodi rebus sensis invectarum. ibi reconditum est, quidquid etiam cogitamus, vel augendo vel minuendo vel utcumque variando ea quae sensum attigerit, et si quid aliud commendatum et repositum est, quod nondum absorbuit et sepelivit oblivio. ibi quando sum, posco, ut proferatur quidquid volo, et quaedam statim prodeunt, quaedam requiruntur diutius et tamquam de abstrusioribus quibusdam receptaculis eruuntur, quaedam catervatim se proruunt et, dum aliud petitur et quaeritur, prosiliunt in medium quasi dicentia: ne forte nos sumus? et abigo ea manu cordis a facie recordationis meae, donec enubiletur quod volo atque in conspectum prodeat ex abditis. alia faciliter atque inperturbata serie sicut poscuntur suggeruntur, et cedunt praecedentia consequentibus, et cedendo conduntur, iterum cum voluero processura. quod totum fit, cum aliquid narro memoriter. Ubi sunt omnia distincte generatimque servata, quae suo quaeque aditu ingesta sunt, sicut lux atque omnes colores formaeque corporum per oculos, per aures autem omnia genera sonorum omnesque odores per aditum narium, omnes sapores per oris aditum, a sensu autem totius corporis, quid durum, quid molle, quid calidum frigidumve, lene aut asperum, grave seu leve sive extrinsecus sive intrinsecus corpori. haec omnia recipit recolenda, cum opus est, et retractanda grandis memoriae recessus et nescio qui secreti atque ineffabiles sinus eius: quae omnia suis quaeque foribus intrant ad eam et reponuntur in ea. nec ipsa tamen intrant, sed rerum sensarum imagines illic praesto sunt cogitatione reminiscentis eas. quae quomodo fabricatae sint, quis dicit, cum appareat, quibus sensibus raptae sint interiusque reconditae? nam et in tenebris atque in silentio dum habito, in memoria mea profero, si volo, colores, et discerno inter album et nigrum et inter quos alios volo, nec incurrunt soni atque perturbant quod per oculos haustum considero, cum et ipsi ibi sint et quasi seorsum repositi lateant. nam et ipsos posco, si placet, atque adsunt illico, et quiescente lingua ac silente gutture canto quantum volo, imaginesque illae colorum, quae nihilo minus ibi sunt, non se interponunt neque interrumpunt, cum thesaurus alius retractatur, qui influxit ab auribus. ita cetera, quae per sensum ceteros ingesta atque congesta sunt, recordor prout libet et auram liliorum discerno a violis nihil olfaciens, et mel defrito, lene aspero, nihil tum gustando neque contractando, sed reminiscendo antepono. Intus haec ago, in aula ingenti memoriae meae. ibi enim mihi caelum et terra et mare praesto sunt cum omnibus, quae in eis sentire potui, praeter illa, quae oblitus sum. ibi mihi et ipse occurro, meque recolo, quid, quando et ubi egerim quoque modo, cum agerem, affectus fuerim. ibi sunt omnia, quae sive experta a me sive credita memini. ex eadem copia etiam similitudines rerum vel expertarum vel ex eis, quas expertus sum, creditarum alias atque alias et ipse contexo praeteritis; atque ex his etiam futuras actiones et eventa et spes, et haec omnia rursus quasi praesentia meditor. faciam hoc et illud dico apud me in ipso ingenti sinu animi mei pleno tot et tantarum rerum imaginibus, et hoc aut illud sequitur. o si esset hoc aut illud! avertat deus hoc aut illud!: dico apud me ista, et cum dico, praesto sunt imagines omnium quae dico ex eodem thesauro memoriae, nec omnino aliquid eorum dicerem, si defuissent. Magna ista vis est memoriae, magna nimis, deus, penetrale amplum et infinitum: quis ad fundum eius pervenit? et vis est haec animi mei atque ad meam naturam pertinet, nec ego ipse capio totum, quod sum. ergo animus ad habendum se ipsum angustus est: ut ubi sit quod sui non capit? numquid extra ipsum ac non in ipso? quomodo ergo non capit? multa mihi super hoc oboritur admiratio, stupor adprehendit me. et eunt homines mirari alta montium, et ingentes fluctus maris, et latissimos lapsus fluminum, et Oceani ambitum, et gyros siderum, et relinquunt se ipsos, nec mirantur, quod haec omnia cum dicerem, non ea videbam oculis, nec tamen dicerem, nisi montes et fluctus et flumina et sidera, quae vidi, et Oceanum, quem credidi, intus in memoria mea viderem spatiis tam ingentibus, quasi foris viderem. nec ea tamen videndo absorbui, quando vidi oculis; nec ipsa sunt apud me, sed imagines eorum, et novi: quid ex quo sensu corporis impressum sit mihi.
LIBER X - CAPUT 9
Sed non ea sola gestat immensa ista capacitas memoriae meae. hic sunt et illa omnia quae de doctrinis liberalibus percepta nondum exciderunt, quasi remota interiore loco, non loco; nec eorum imagines, sed res ipsas gero. nam quid sit litteratura, quid peritia disputandi, quot genera quaesitionum, quidquid horum scio, sic est in memoria mea, ut non retenta imagine rem foris reliquerim, aut sonuerit aut praeterierit, sicut vox inpressa per aures vestigio, quo recoleretur, quasi sonaret, cum iam non sonaret; aut sicut odor dum transit et vanescit in ventos olfactum afficit, unde traicit in memoriam imaginem sui, quam reminiscendo repetamus; aut sicut cibus, qui certe in ventre iam non sapit et tamen in memoria quasi sapit; aut sicut aliquid, quod corpore tangendo sentitur, quod etiam separatum a nobis imaginatur memoria. istae quippe res non intromittuntur ad eam, sed eorum solae imagines mira celeritate capiuntur, et miris tamquam cellis reponuntur, et mirabiliter recordando proferuntur.
LIBER X - CAPUT 10
At vero, cum audio tria genera esse quaestionum, an sit, quid sit, quale sit, sonorum quidem, quibus haec verba confecta sunt, imagines teneo, et eos per auras cum strepitu transisse, ac iam non esse scio. res vero ipsas, quae illis significantur sonis, neque ullo sensu corporis attigi neque uspiam vidi praeter animum meum, et in memoria recondidi non imagines earum, sed ipsas: quae unde ad me intraverint dicant, si possunt. nam percurro ianuas omnes carnis meae nec invenio, qua earum ingressae sint. quippe oculi dicunt: si coloratae sunt, nos eas nuntiavimus; aures dicunt: si sonuerunt, a nobis indicatae sunt; nares dicunt: si oluerunt, per nos transierunt; dicit etiam sensus gustandi: si sapor non est, nihil me interroges: tactus dicit: si corpulentum non est, non contrectavi, si non contrectavi, non indicavi. unde et qua haec intraverunt in memoriam meam? nescio quomodo; nam cum ea didici, non credidi alieno cordi, sed in meo recognovi, et vera esse approbavi et commendavi ei tamquam reponens, unde proferrem, cum vellem. ibi ergo erant et antequam ea didicissem, sed in memoria non erant. ubi ergo, aut quare, cum dicerentur, agnovi et dixi: ita est, verum est, nisi quia iam erant in memoria, sed tam remota et retrusa quasi in cavis abditioribus, ut, nisi admonente aliquo eruerentur, ea fortasse cogitare non possem?
LIBER X - CAPUT 11
Quocirca invenimus nihil esse aliud discere ista, quorum non per sensus haurimus imagines, sed sine imaginibus, sicuti sunt, per se ipsa intus cernimus, nisi ea, quae passim atque indisposite memoria continebat, cogitando quasi colligere atque animadvertendo curare, ut tamquam ad manum posita in ipsa memoria, ubi sparsa prius et neglecta latitabant, iam familiari intentioni facile occurrant. et quam multa huius modi gestat memoria mea, quae iam inventa sunt, et sicut dixi, quasi ad manum posita, quae didicisse et nosse dicimur: quae si modestis temporum intervallis recolere desivero, ita rursus demerguntur et quasi in remotiora penetralia dilabuntur, ut denuo velut nova excogitanda sint indidem iterum -- neque enim est alia regio eorum -- et cogenda rursus, ut sciri possint, id est velut ex quadam dispersione colligenda, unde dictum est cogitare. nam cogo et cogito sic est, ut ago et agito, facio et factito. verum tamen sibi animus hoc verbum proprie vindicavit, ut non quod alibi, sed quod in animo colligitur, id est cogitur, cogitari proprie iam dicatur.
LIBER X - CAPUT 12
Item continet memoria numerorum dimensionumque rationes et leges innumerabiles, quarum nullam corporis sensus inpressit, quia nec ipsae coloratae sunt aut sonant aut olent aut gustatae aut contrectatae sunt. audivi sonos verborum, quibus significantur, cum de his disseritur, sed illi alii, istae autem aliae sunt. nam illi aliter graece, aliter latine sonant, istae vero nec graecae nec latinae sunt nec aliud eloquiorum genus. vidi lineas fabrorum vel etiam tenuissimas, sicut filum araneae; sed illae aliae sunt, non sunt imagines earum, quas mihi nuntiavit carnis oculus: novit eas quisquis sine ulla cogitatione qualiscumque corporis sensibus, quos numeramus; sed illi alii sunt, quibus numeramus, nec imagines istorum sunt et ideo valde sunt. rideat me ista dicentem, qui non eos videt, et ego doleam ridentem me.
LIBER X - CAPUT 14
Affectiones quoque animi mei eadem memoria continet non eo modo, quo eas habet ipse animus, cum patitur eas, sed alio multum diverso, sicut sese habet vis memoriae. nam et laetatum me fuisse reminiscor non laetus, et tristitiam meam praeteritam recordor non tristis, et me aliquando timuisse recolo sine timore, et pristinae cupiditatis sine cupiditate sum memor. aliquando et e contrario tristitiam meam transactam laetus reminiscor, et tristis laetitiam. quod mirandum non est de corpore: aliud enim animus, aliud corpus itaque si praeteritum dolorem corporis gaudens memini, non ita mirum est. hic vero, cum animus sit etiam ipsa memoria -- nam et cum mandamus aliquid, ut memoriter habeatur, dicimus: vide, ut illud in animo habeas, et cum obliviscimur, dicimus: non fuit in animo et elapsum est animo, ipsam memoriam vocantes animum -- cum ergo ita sit, quid est hoc, quod cum tristitiam meam praeteritam laetus memini, animus habet laetitiam et memoria tristitiam, laetusque est animus ex eo, quod inest ei laetitia, memoria vero ex eo, quod inest ei tristitia, tristis non est? num forte non pertinet ad animum? quis hoc dixerit? nimirum ergo memoria quasi venter est animi, laetitia vero atque tristitia quasi cibus dulcis et amarus: cum memoriae commendantur, quasi traiecta in ventrem recondi illic possunt, sapere non possunt. ridiculum est haec illis similia putare, nec tamen sunt omni modo dissimilia. Sed ecce de memoria profero, cum dico quattuor esse perturbationes animi, cupiditatem, laetitiam, metum, tristitiam, et quidquid de his disputare potuero dividendo singula per species sui cuiusque generis et difiniendo, ibi invenio quid dicam atque inde profero, nec tamen ulla earum perturbatione perturbor, cum eas reminiscendo commemoro; et antequam recolerentur a me et retractarentur, ibi erant; propterea inde per recordationem potuere depromi. forte ergo sicut de ventre cibus ruminando, sic ista de memoria recordando proferuntur. cur igitur in ore cogitationis non sentitur a disputante, hoc est a reminiscente, laetitiae dulcedo vel amaritudo maestitiae? an in hoc dissimile est, quod non undique simile est? quis enim talia volens loqueretur, si quotiens tristitiam metumve nominamus, totiens maerere vel timere cogeremur? et tamen non ea loqueremur, nisi in memoria nostra non tantum sonos nominum secundum imagines inpressas a sensibus corporis, sed etiam rerum ipsarum notiones inveniremus, quas nulla ianua carnis accepimus, sed eas ipse animus per experientiam passionum suarum sentiens, memoriae commendavit, aut ipsa sibi haec etiam non commendata retinuit.
LIBER X - CAPUT 15
Sed utrum per imagines an non, quis facile dixerit? nomino quippe lapidem, nomino solem, cum res ipsae non adsunt sensibus meis; in memoria sane mea praesto sunt imagines earum. nomino dolorem corporis, nec mihi adest, dum nihil dolet; nisi tamen adesset imago eius in memoria mea, nescirem, quid dicerem nec eum in disputando a voluptate discernerem. nomino salutem corporis, cum salvus sum corpore; adest mihi res ipsa; verum tamen nisi et imago eius esset in memoria mea, nullo modo recordarer, quid huius nominis significaret sonus; nec aegrotantes agnoscerent salute nominata, quid esset dictum, nisi eadem imago vi memoriae teneretur, quamvis ipsa res abesset a corpore. nomino numeros, quibus numeramus; en assunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi. nomino imaginem solis, et haec adest in memoria mea; neque enim imaginem imaginis eius, sed ipsam recolo: ipsa mihi reminiscenti praesto est. nomino memoriam et agnosco quod nomino. et ubi agnosco nisi in ipsa memoria? num et ipsa per imaginem suam adest ac non per se ipsam?
LIBER X - CAPUT 16
Quid, cum oblivionem nomino atque itidem agnosco quod nomino, unde agnosco rem, nisi meminissem? non eundem sonum nominis dico, sed rem, quam significat; quam si oblitus essem, quid ille valeret sonus, agnoscere utique non valerem. cum memoriam memini, per se ipsam sibi praesto est ipsa memoria; cum vero memini oblivionem, et memoria praesto est et oblivio, memoria, ex qua meminerim, oblivio, quam meminerim. sed quid est oblivio nisi privatio memoriae? quomodo ergo adest, ut eam meminerim, quando cum adest meminisse non possum? at si quod meminimus memoria retinemus, oblivionem autem nisi meminissemus, nequaquam possemus audito isto nomine rem, quae illo significatur, agnoscere, memoria retinetur oblivio. adest ergo, ne obliviscamur, quae cum adest, obliviscimur. an ex hoc intellegitur non se per ipsam inesse memoriae, cum eam meminimus, sed per imaginem suam, quia, si per se ipsam praesto esset oblivio, non ut meminissemus, sed ut oblivisceremur, efficeret? et hoc quis tandem indagabit? quis comprehendet, quomodo sit? Ego certe, domine, laboro hic et laboro in me ipso: factus sum mihi terra difficultatis et sudoris nimii. neque enim nunc scrutamur plagas caeli, aut siderum intervalla demetimur, vel terrae liberamenta quaerimus: ego sum, qui memini, ego animus. non ita mirum, si a me longe est quidquid ego non sum: quid autem propinquius me ipso mihi? et ecce memoriae meae vis non conprehenditur a me, cum ipsum me non dicam praeter illam. quid enim dicturus sum, quando mihi certum est meminisse me oblivionem? an dicturus sum non esse in memoria mea quod memini? an dicturus sum ad hoc inesse oblivionem in memoria mea, ut non obliviscar? utrumque absurdissimum est. quid illud tertium? quo pacto dicam imaginem oblivionis teneri memoria mea, non ipsam oblivionem, cum eam memini? quo pacto et hoc dicam, quandoquidem cum imprimitur rei cuiusque imago in memoria, prius necesse est, ut adsit res ipsa, unde illa imago possit imprimi? sic enim Carthaginis memini, sic omnium locorum, quibus interfui; sic facies hominum, quas vidi, et ceterorum sensum nuntiata; sic ipsius corporis salutem sive dolorem: cum praesto essent ista, cepit ab eis imagines memoria, quas intuerer praesentes et retractarem animo, cum illa et absentia reminiscerer. si ergo per imaginem suam, non per se ipsam in memoria tenetur oblivio, ipsa utique aderat, ut eius imago caperetur. cum autem adesset, quomodo imaginem suam in memoria conscribebat, quando id etiam, quod iam notatum invenit, praesentia sua delet oblivio? et tamen quocumque modo, licet sit modus iste incomprehensibilis et inexplicabilis, ipsam oblivionem meminisse me certus sum, qua id quod meminerimus obruitur.
LIBER X - CAPUT 17
Magna vis est memoriae, nescio quod horrendum, deus meus, profunda et infinita multiplicitas; et hoc animus est, et hoc ego ipse sum. quid ergo sum, deus meus? quae natura sum? varia, multimoda vita et inmensa vehementer. ecce in memoriae meae campis et antris et cavernis innumerabilibus atque innumerabiliter plenis innumerabilium rerum generibus sive per imnagines, sicut omnium corporum, sive per praesentiam, sicut affectionum animi -- quas et cum animus non patitur, memoria tenet, cum in animo sit quidquid est in memoria -- per haec omnia discurro et volito hac illac, penetro etiam, quantum possum, et finis nusquam: tanta vis est memoriae, tanta vitae vis est in homine vivente mortaliter! quid igitur agam, tu vera mea vita, deus meus? transibo et hanc vim meam, quae memoria vocatur, transibo eam, ut pertendam ad te, dulce lumen. quid dicis mihi? ego ascendens per animum meum ad te, qui desuper mihi manes, transibo et istam vim meam, quae memoria vocatur volens te attingere, unde attingi potes, et inhaerere tibi, unde inhaereri tibi potest. habent enim memoriam et pecora et aves, alioquin non cubilia nidosve repeterent, non alia multa, quibus assuescunt; neque enim et assuescere valerent ullis rebus nisi per memoriam. transibo ergo et memoriam, ut attingam eum, qui separavit me a quadrupedibus et volatibus caeli sapientiorem me fecit. transibo et memoriam, ut ubi te inveniam, vere bone et secura suavitas, ut ubi te inveniam? si praeter memoriam meam te invenio, inmemor tui sum. et quomodo iam inveniam te, si memor non sum tui?
LIBER X - CAPUT 18
Perdiderat enim mulier drachmam et quaesivit eam cum lucerna et, nisi memor eius esset, non inveniret eam. cum enim esset inventa, unde sciret, utrum ipsa esset, si memor eius non esset? multa memini me perdita quaesisse atque invenisse. inde istuc scio, quia, cum quaererem aliquid eorum et diceretur mihi: num forte hoc est? num forte illud? tamdiu dicebam: non est, donec id offeretur quod quaerebam. cuius nisi memor essem, quidquid illud esset, etiamsi mihi offeretur, non invenirem, quia non agnoscerem. et semper ita fit, cum aliquid perditum quaerimus et invenimus. verum tamen si forte aliquid ab oculis perit, non a memoria, veluti quaeritur, donec reddatur aspectui. quod cum inventum fuerit, ex imagine, quae intus est, recognoscitur. nec invenisse nos dicimus quod perierat, si non agnoscimus, nec agnoscere possumus, si non meminimus: sed hoc perierat quidem oculis, memoria tenebatur.
LIBER X - CAPUT 19
Quid? cum ipsa memoria perdit aliquid, sicut fit, cum obliviscimur et quaerimus, ut recordemur, ubi tandem quaerimus nisi in ipsa memoria? et ibi si aliud pro alio forte offeratur, respuimus, donec illud occurrat quod quaerimus. et cum occurrit, dicimus: hoc est; quod non diceremus, nisi agnosceremus, nec agnosceremus, nisi meminissemus. certe enim obliti fueramus. an non totum exciderat, sed ex parte, quae tenebatur, pars alia quaerebatur, quia sentiebat se memoria non simul volvere, quod simul solebat, et quasi detruncata consuetudine claudicans reddi quod deerat flagitabat? tamquam si homo notus sive conspiciatur oculis sive cogitetur, et nomen eius obliti requiramus, quidquid aliud occurrerit non conectitur, quia non cum illo cogitari consuevit; ideoque respuitur, donec illud adsit, ubi simul adsuefacta notitia non inaequaliter adquiescat. et unde adest nisi ex ipsa memoria? nam et cum ab alio conmoniti recognoscimus, inde adest. non enim quasi novum credimus, sed recordantes adprobamus hoc esse, quod dictum est. si autem penitus aboleatur ex animo, nec admoniti reminiscimur. neque enim omni modo adhuc obliti sumus, quod vel oblitos nos esse meminimus. hoc ergo nec amissum quaerere poterimus, quod omnino obliti fuerimus.
LIBER X - CAPUT 20
Quomodo ergo te quaero, domine? cum enim te, deum meum, quaero, vitam beatam quaero. quaeram te, ut vivat anima mea. vivit enim corpus meum de anima mea, et vivit anima mea de te. quomodo ergo quaero vitam beatam? quia non est mihi, donec dicam: sat, est illic, ubi oportet ut dicam. quomodo eam quaero, utrum per recordationem, tamquam eam oblitus sim oblitumque me esse adhuc teneam, an per appetitum discendi incognitam, sive quam numquam scierim sive quam sic oblitus fuerim, ut me nec oblitum esse meminerim. nonne ipsa est beata vita, quam omnes volunt et omnino qui nolit nemo est? ubi noverunt eam, quod sic volunt eam? ubi viderunt, ut amarent eam? nimirum habemus eam nescio quomodo. et est alius quidam modus, quo quisque cum habet eam, tunc beatus est, et sunt, qui spe beati sunt. inferiore modo isti habent eam quam illi, qui iam re ipsa beati sunt, sed tamen meliores quam illi, qui nec re nec spe beati sunt: qui tamen etiam ipsi nisi aliquo modo haberent eam, non ita vellent beati esse: quod eos velle certissimum est. nescio quomodo noverunt eam ideoque habent eam in nescio qua notitia, de qua satago, utrum in memoria sit, quia, si ibi est, iam beati fuimus aliquando; utrum singillatim omnes, an in illo homine, qui primus peccavit, in quo et omnes mortui sumus et de quo omnes cum miseria nati sumus, non quaero nunc; sed quaero, utrum in memoria sit beata vita. neque enim amaremus eam, nisi nossemus. audivimus nomen hoc et omnes rem, omnes nos adpetere fatemur; non enim solo sono delectamur. nam hoc cum latine audit Graecus, non delectatur, quia ignorat, quid dictum sit; nos autem delectamur, sicut etiam ille, si graece hoc audierit; quoniam res ipsa nec graeca nec latina est, cui adipiscendae Graeci Latinique inhiant ceterarumque linguarum homines. nota est igitur omnibus, qui una voce si interrogari possent, utrum beati esse vellent, sine ulla dubitatione velle responderent. quod non fieret, nisi res ipsa, cuius hoc nomen est, eorum memoria teneretur.
LIBER X - CAPUT 21
Numquid ita, ut memini Carthaginem qui vidi? non; vita enim beata non videtur oculis, quia non est corpus. numquid sicut meminimus numeros? non; hos enim qui habet in notitia, non adhuc quaerit adipisci; vitam vero beatam habemus in notitia, ideoque amamus, et tamen adhuc adipisci eam volumus, ut beati simus. numquid sicut meminimus eloquentiam? non; quamvis et hoc nomine audito recordentur ipsam rem, qui etiam nondum sunt eloquentes, multique esse cupiant, unde apparet eam esse in eorum notitia; tamen per corporis sensus alios eloquentes animadverterunt et delectati sunt et hoc esse desiderant: quamquam nisi ex interiore notitia, non delectarentur, neque hoc esse vellent, nisi delectarentur: -- beatam vero vitam nullo sensu corporis in aliis experimur. numquid sicut meminimus gaudium? fortasse ita. nam gaudium meum etiam tristis memini sicut vitam beatam miser; neque umquam corporis sensu gaudium meum vel vidi vel audivi vel odoratus sum vel gustavi vel tetigi, sed expertus sum in animo meo, quando laetatus sum, et adhaesit eius notitia memoriae meae, ut id reminisci valeam aliquando cum aspernatione, aliquando cum desiderio, pro earum rerum diversitate, de quibus me gavisum esse memini. nam et de turpibus gaudio quodam perfusus sum, quod nunc recordans detestor atque exsecror, aliquando de bonis et honestis, quod desiderans recolo, tametsi forte non adsunt, et ideo tristis gaudium pristinum recolo. Ubi ergo et quando expertus sum vitam meam beatam, ut recorder eam et amem et desiderem? nec ego tantum aut cum paucis, sed beati prorsus omnes esse volumus. quod nisi certa notitia nossemus, non tam certa voluntate vellemus. sed quid est hoc? quid? si quaeratur a duobus, utrum militare velint, fieri possit, ut alter eorum velle se, alter nolle respondeat: si autem ab eis quaeratur, utrum esse beati velint, uterque se statim sine dubitatione dicat optare, nec ob aliud ille velit militare, non ob aliud iste nolit, nisi ut beati sint. num forte quoniam alius hinc, alius inde gaudet? ita se omnes beatos esse velle consonant, quemadmodum consonarent, si hoc interrogarentur, se velle gaudere atque ipsum gaudium vitam beatam vocant. quod etsi alius hinc, alius illinc assequitur, unum est tamen, quo pervenire omnes nituntur, ut gaudeant. quae quoniam res est, quam se expertum non esse nemo potest dicere, propterea reperta in memoria recognoscitur, quando beatae vitae nomen auditur.
LIBER X - CAPUT 22
Absit, domine, absit a corde servi tui, qui confitetur tibi, absit, ut, quocumque gaudio gaudeam, beatum me putem. est enim gaudium, quod non datur inpiis, sed eis, qui te gratis colunt, quorum gaudium tu ipse es. et ipsa est beata vita, gaudere de te, ad te, propter te: ipsa est et non est altera. qui autem aliam putant esse, aliud sectantur gaudium neque ipsum verum. ab aliqua tamen imagine gaudii voluntas eorum non avertitur.
LIBER X - CAPUT 23
Non ergo certum est, quod omnes esse beati volunt, quoniam qui non de te gaudere volunt, quae sola vita beata est, non utique vitam beatam volunt. an omnes hoc volunt, sed quoniam caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem, ut non faciant quod volunt, cadunt in id quod valent eoque contenti sunt, quia illud, quod non valent, non tantum volunt, quantum sat est, ut valeant? nam quaero ab omnibus, utrum malint de veritate quam de falsitate gaudere: tam non dubitant dicere de veritate se malle, quam non dubitant dicere beatos esse se velle. beata quippe vita est gaudium de veritate. hoc est enim gaudium de te, qui veritas es, deus, inluminatio mea, salus faciei meae, deus meus. hanc vitam beatam omnes volunt, hanc vitam, quae sola beata est, omnes volunt, gaudium de veritate omnes volunt. multos expertus sum, qui vellent fallere, qui autem falli, neminem. ubi ergo noverunt hanc vitam beatam, nisi ubi noverunt etiam veritatem? amant enim et ipsam, quia falli nolunt, et cum amant beatam vitam (quod non est aliud quam de veritate gaudium), utique amant etiam veritatem nec amarent, nisi esset aliqua notitia eius in memoria eorum. cur ergo non de illa gaudent? cur non beati sunt? quia fortius occupantur in aliis, quae potius eos faciunt miseros quam illud beatos, quod tenuiter meminerunt. adhuc enim modicum lumen est in hominibus; ambulent, ambulent, ne tenebrae conprehendant. Cur autem veritas parit odium, et inimicus eis factus est homo tuus verum praedicans, cum ametur beata vita, quae non est nisi gaudium de veritate? nisi quia sic amatur veritas, ut, quicumque aliud amant, hoc quod amant velint esse meritatem, et quia falli nollent, nolunt convinci, quod falsi sint. itaque propter eam rem oderunt veritatem, quam pro veritate amant. amant eam lucentem, oderunt eam redarguentem. quia enim falli nolunt et fallere volunt, amant eam, cum se ipsa indicat, et oderunt eam, cum eos ipsos indicat. inde retribuet eis, ut, qui se ab ea manifestari nolunt, et eos nolentes manifestet et eis ipsa non sit manifesta. sic, sic, etiam sic animus humanus, etiam sic caecus et languidus, turpis atque indecens latere vult, se autem ut lateat aliquid non vult. contra illi redditur, ut ipse non lateat veritatem, ipsum autem veritas lateat. tamen etiam sic, dum miser est, veris mavult gaudere quam falsis. beatus ergo erit, si nulla interpellante molestia, de ipsa, per quam vera sunt omnia, sola veritate gaudebit.
LIBER X - CAPUT 24
Ecce quantum spatiatus sum in memoria mea quaerens te, domine, et non te inveni extra eam. neque enim aliquid de te invenio, quod non meminissem, ex quo didici te. nam ex quo didici te, non sum oblitus tui. ubi enim inveni veritatem, ibi inveni deum meum, ipsam veritatem, quam ex quo didici, non sum oblitus. itaque ex quo te didici, manes in memoria mea, et illic te invenio, cum reminiscor tui et delector in te. hae sunt sanctae deliciae meae, quas donasti mihi misericordia tua, respiciens paupertatem meam.
LIBER X - CAPUT 25
Sed ubi manes in memoria mea, domine, ubi illic manes? quale cubile fabricasti tibi? quale sanctuarium aedificasti tibi? tu dedisti hanc dignationem memoriae meae, ut maneas in ea, sed in qua eius parte maneas, hoc considero. transcendi enim partes eius, quas habent et bestiae, cum te recordarer (quia non ibi te inveniebam inter imagines rerum corporalium), et veni ad partes eius, ubi commendavi affectiones animi mei, nec illic inveni te. et intravi ad ipsius animi mei sedem (quae illi est in memoria mea, quoniam sui quoque meminit animus), nec ibi tu eras, quia sicut non es imago corporalis nec affectio viventis, qualis est, cum laetamur, contristamur, cupimus, metuimus, meminimus, obliviscimur, et quidquid huius modi est, ita nec ipse animus es, quia dominus deus animi tu es, et commutantur haec omnia, tu autem incommutabilis manes super omnia, et dignatus es habitare in memoria mea, ex quo te didici. et quid quaero, quo loco eius habites, quasi vero loca ibi sint? habitas certe in ea, quoniam tui memini, ex quo te didici, et in ea invenio, cum recordor te.
LIBER X - CAPUT 26
Ubi ergo te inveni, ut discerem te? neque enim iam eras in memoria mea, priusquam te discerem. ubi ergo te inveni, ut discerem te, nisi in te supra me? et nusquam locus, et recedimus et accedimus, et nusquam locus. veritas, ubique praesides omnibus consulentibus te simulque respondes omnibus diversa consulentibus. liquide tu respondes, sed non liquide omnes audiunt. omnes unde volunt consulunt, sed non semper quod volunt audiunt. optimus minister tuus est, qui non magis intuetur hoc a te audire quod ipse voluerit, sed potius hoc velle quod a te audierit.
LIBER X - CAPUT 27
Sero te amavi, pulchritudo tam antiqua et tam nova, sero te amavi! et ecce intus eras et ego foris, et ibi te quaerebam, et in ista formosa, quae fecisti, deformis inruebam. mecum eras, et tecum non eram. ea me tenebant longe a te, quae si in te non essent, non essent. vocasti et clamasti et rupisti surditatem meam: coruscasti, splenduisti et fugasti caecitatem meam: fragrasti, et duxi spiritum, et anhelo tibi, gustavi et esurio et sitio, tetigisti me, et exarsi in pacem tuam.
LIBER X - CAPUT 28
Cum inhaesero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor, et viva erit vita mea tota plena te. nunc autem quoniam quem tu imples, sublevas eum, quoniam tui plenus nondum sum, oneri mihi sum. contendunt laetitiae meae flendae cum laetandis maeroribus, et ex qua parte stet victoria nescio. ei mihi! domine, miserere mei! contendunt maerores mei mali cum gaudiis bonis, et ex qua parte stet victoria nescio. ei mihi! domine, miserere mei! ei mihi! ecce vulnera mea non abscondo: medicus es, aeger sum; misericors es, miser sum. numquid non temptatio est vita humana super terram? quis velit molestias et difficultates? tolerari iubes ea, non amari. nemo quod tolerat amat, etsi tolerare amat. quamvis enim gaudeat se tolerare, mavult tamen non esse quod toleret. prospera in adversis desidero, adversa in prosperis timeo. quis inter haec medius locus, ubi non sit humana vita temptatio? vae prosperitatibus saeculi semel et iterum, a timore adversitatis et a corruptione laetitiae! vae adversitatibus saeculi semel et iterum et tertio, a desiderio prosperitatis, et quia ipsa adversitas dura est, et ne frangat tolerantiam! numquid non temptatio est vita humana super terram sine ullo interstitio?
LIBER X - CAPUT 29
Et tota spes mea non nisi in magna misericordia tua. da quod iubes et iube quod vis. imperas nobis continentiam. et cum scirem, ait quidam, quia nemo potest esse continens, nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum. per continentiam quippe colligimur et redigimur in unum, a quo in multa defluximus. minus enim te amat qui tecum aliquid amat, quod non propter te amat. o amor, qui semper ardes et numquam extingueris, caritas, deus meus, accende me! continentiam iubes: da quod iubes et iube quod vis.
LIBER X - CAPUT 30
Iubes certe, ut contineam a concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et ambitione saeculi. iussisti a concubitu, et de ipso coniugio melius aliquid, quam concessisti, monuisti. et quoniam dedisti, factum est, et antequam dispensator sacramenti tui fierem. sed adhuc vivunt in memoria mea, de qua multa locutus sum, talium rerum imagines, quas ibi consuetudo mea fixit; et occursantur mihi vigilanti quidem carentes viribus, in somnis autem non solum usque ad delectationem sed etiam usque ad consensionem factumque simillimum. et tantum valet imaginis illius inlusio in anima mea in carne mea, ut dormienti falsa visa persuadeant quod vigilanti vera non possunt. numquid tunc ego non sum, domine deus meus? et tamen tantum interest inter me ipsum et me ipsum, intra momentum, quo hinc ad soporem transeo vel huc inde retranseo! ubi est tunc ratio, qua talibus suggestionibus resistit vigilans, et si res ipsae ingerantur, inconcussus manet? numquid clauditur cum oculis? numquid sopitur cum sensibus corporis? et unde saepe etiam in somnis resistimus, nostrique propositi memores atque in eo castissime permanentes nullum talibus inlecebris adhibemus adsensum? et tamen tantum interest, ut, cum aliter accidit, evigilantes ad conscientiae requiem redeamus; ipsaque distantia reperiamus nos non fecisse, quod tamen in nobis quoquo modo factum esse doleamus. Numquid non potens est manus tua, deus omnipotens, sanare omnes languores animae meae, atque abundantiore gratia tua lascivos motus etiam mei soporis extinguere? augebis, domine, magis magisque in me munera tua, ut anima mea sequatur me ad te, concupiscentiae visco expedita; ut non sit rebellis sibi, atque ut in somnis etiam non solum non perpetret istas corruptelarum turpitudines per imagines animales usque ad carnis fluxum, sed ne consentiat quidem. nam ut nihil tale vel tantulum libeat, quantulum possit nutu cohiberi etiam in casto dormientis affectu non tantum in hac vita, sed etiam in hac aetate, non magnum est omnipotenti, qui vales facere supra quam petimus et intellegimus. nunc tamen quid adhuc sim in hoc genere mali mei, dixi bono domino meo; exultans cum tremore in eo, quod donasti mihi, et lugens in eo, quod inconsummatus sum, sperans perfecturum te in me misericordias tuas usque ad pacem plenariam, quam tecum habebunt interiora et exteriora mea, cum absorpta fuerit mors in victoriam.
LIBER X - CAPUT 31
Est alia malitia diei, quae utinam sufficiat ei. reficimus enim cotidianas ruinas corporis edendo et bibendo, priusquam escas et ventrem destruas, cum occideris indigentiam satietate mirifica, et corruptible hoc indueris incorruptione sempiterna. nunc autem suavis est mihi necessitas, et adversus istam suavitatem pugno, ne capiar, et cotidianum bellum gero in ieiuniis, saepius in servitutem redigens corpus meum, et dolores mei voluptate pelluntur. nam fames et sitis quidam dolores sunt: urunt et sicut febris necant, nisi alimentorum medicina succurrat. quae quoniam praesto est ex consolatione munerum tuorum, in quibus nostrae infirmitati terra et aqua et caelum serviunt, calamitas deliciae vocantur. Hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta sic alimenta sumpturus accedam. sed dum ad quietem satietatis ex indigentiae molesta transeo, in ipso transitu mihi insidiatur laqueus concupiscentiae. ipse enim transitus voluptas est. et non est alius, qua transeatur, quo transire cogit necessitas. et cum salus sit causa edendi ac bibendi, adiungit se tamquam pedisequa periculosa iucunditas et plerumque praeire conatur, ut eius causa fiat, quod salutis causa me facere vel dico vel volo. nec idem modus utriusque est: nam quod saluti satis est, delectatione parum est, et saepe incertum fit, utrum adhuc necessaria corporis cura subsidium petat an voluptaria cupiditatis fallacia ministerium suppetat. ad hoc incertum hilarescit infelix anima, et in eo praeparat excusationis patrocinium, gaudens non adparere, quod satis sit moderationi valetudinis, ut obtentu salutis obumbret negotium voluptatis. his temptationibus cotidie conor resistere, et invoco dexteram tuam et ad te refero aestus meos, quia consilium mihi de hac re nondum stat. Audio vocem iubentis dei mei: Non graventur corda vestra in crapula et ebrietate. ebrietas longe est a me: misereberis, ne adpropinquet mihi. crapula autem nonnumquam subrepsit servo tuo: misereberis, ut longe fiat a me. nemo enim potens esse continens, nisi tu des. multa nobis orantibus tribuis, et quidquid boni antequam oraremus accepimus, a te accepimus; et ut hoc postea cognosceremus, a te accepimus. ebriosus numquam fui, sed ebriosos a te factos sobrios ego novi. ergo a te factum est, ut hoc non essent qui numquam fuerunt. a quo factum est, ut hoc non semper essent qui fuerunt, a quo etiam factum est, ut scirent utrique, a quo factum est. audivi aliam vocem tuam: Post concupiscentias tuas non eas et a voluptate tua vetare. audivi et illam ex munere tuo, quam multum amavi: Neque si manducaverimus, abundabimus, neque si non manducaverimus, deerit nobis; hoc est dicere: nec illa res me copiosum faciet nec illa aerumnosum. audivi et alteram: Ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse, et abundare novi et penuriam pati novi. omnia possum in eo, qui me confortat. ecce miles castrorum caelestium. non pulvis, quod sumus. sed memento, domine, quoniam pulvis sumus, et de pulvere fecisti hominem, et perierat et inventus est. nec ille in se potuit, quia idem pulvis fuit, quem talia dicentem adflatu tuae inspirationis adamavi: Omnia possum, inquit, in eo, qui me confortat. conforta me, ut possim, da quod iubes et iube quod vis. iste se accepisse confitetur et quod gloriatur in domino gloriatur. audivi alium rogantem, ut accipiat: Aufer, inquit, a me concupiscentias ventris. unde adparet, sancte deus, te dare, cum fit quod imperas fieri. Docuisti me, pater bone: Omnia munda mundis, sed malum esse homini qui per offensionem manducat; et omnem creaturam tuam bonam esse nihilque abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; et quia esca nos non conmendat deo, et ut nemo nos iudicet in cibo aut potu; et ut qui manducat non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non iudicet. didici haec, gratias tibi, laudes tibi, deo meo, magistro meo, pulsatori aurium mearum, inlustratori cordis mei: eripe me ab omni temptatione. non ego inmunditiam obsonii timeo, sed inmunditiam cupiditatis. scio Noe omne carnis genus, quod cibo esset usui, manducare permissum, Elian cibo carnis refectum, Iohannem mirabili abstinentia praeditum animalibus, hoc est lucustis in escam cedentibus, non fuisse pollutum: et scio Esau lenticulae concupiscentia deceptum, et David propter aquae desiderium a se ipso reprehensum, et regem nostrum non carne, sed pane temptatum. ideoque et populus in heremo non quia carnes desideravit, sed quia escae desiderio adversus dominum murmuravit, meruit inprobari. In his ergo temptationibus positus, certo cotidie adversus concupiscentiam manducandi et bibendi: non enim est quod semel praecidere et ulterius non attingere decernam, sicut de concubitu potui. itaque freni gutturis temperata relaxatione et constrictione tenendi sunt. et quis est, domine, qui non rapiatur aliquantum extra metas necessitatis? quisquis est, magnus est, magnificet nomen tuum. ego autem non sum, quia peccator homo sum. sed et ego magnifico nomen tuum, et interpellat te pro peccatis meis, qui vicit saeculum, numerans me inter infirma membra corporis sui, quia et inperfectum eius viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur.
LIBER X - CAPUT 38
Egenus et pauper ego sum, et melior in occulto gemitu displicens mihi et quaerens misericordiam tuam, donec reficiatur defectus meus et perficiatur usque in pacem, quam nescit arrogantis oculus. sermo autem ore procedens et facta, quae innotescunt hominibus, habent temptationem periculosissimam ab amore laudis, qui ad privatam quandam excellentiam contrahit emendicata suffragia: temptat, et cum a me in me arguitur, eo ipso, quo arguitur, et saepe de ipso vanae gloriae contemptu vanias gloriatur, ideoque non iam de ipso contemptu gloriae gloriatur: non enim eam contemnit, cum gloriatur.
LIBER X - CAPUT 39
Intus etiam, intus est aliud in eodem genere temptationis malum, quo inanescunt qui placent sibi de se, quamvis aliis vel non placeant vel displiceant nec placere affectent ceteris. sed sibi placentes multum tibi displicent, non tantum de non bonis quasi bonis verum etiam de bonis tuis quasi suis, aut etiam sicut de tuis, sed tamquam de meritis suis, aut etiam sicut ex tua gratia, non tamen socialiter gaudentes, sed aliis invidentes eam. in his omnibus atque in huius modi periculis et laboribus vides tremorem cordis mei, et vulnera mea magis subinde a te sanari quam mihi non infligi sentio.
LIBER X - CAPUT 40
Ubi non mecum ambulasti, veritas, docens, quid caveam et quid appetam, cum ad te referrem inferiora visa mea, quae potui, teque consulerem? lustravi mundum foris sensu, quo potui, et adtendi vitam corporis mei de me sensusque ipsos meos. inde ingressus sum in recessus memoriae meae, multiplices amplitudines plenas miris modis copiarum innumerabilium, et consideravi et expavi, et nihil eorum discernere potui sine te, et nihil eorum te esse inveni. nec ego ipse inventor, qui peragravi omnia et distinguere et pro suis quaeque dignitatibus aestimare conatus sum, excipiens alia nutantibus sensibus et interrogans, alia mecum conmixta sentiens, ipsosque nuntios dinoscens atque dinumerans, iamque in memoriae latis opibus alia pertractans, alia recondens, alia eruens: nec ego ipse, cum haec agerem, id est vis mea, qua id agebam, nec ipsa eras tu, quia lux es tu permanens, quam de omnibus consulebam, an essent, quid essent, quanti pendenda essent: et audiebam docentem ac iubentem. et saepe istuc facio; hoc me delectat, et ab actionibus necessitatis, quantum relaxari possum, ad istam voluptatem refugio. neque in his omnibus, quae percurro consulens te, invenio tutum locum animae meae nisi in te, quo colligantur sparsa mea nec a te quicquam recedat ex me. et aliquando intromittis me in affectum multum inusitatum introrsus ad nescio quam dulcedinem, quae si perficiatur in me, nescio quid erit, quod vita ista non erit. sed reccido in haec aerumnosis ponderibus et resorbeor solitis, et teneor et multum fleo, sed multum teneor. tantum consuetudinis sarcina digna est! hic esse valeo nec volo, illic volo nec valeo, miser utrubique.
LIBER X - CAPUT 41
Ideoque consideravi languores peccatorum meorum in cupiditate triplici, et dexteram tuam invocari ad salutem meam. vidi enim splendorem tuum corde saucio et repercussus dixi: quis illuc potest? proiectus sum a facie oculorum tuorum. tu es veritas super omnia praesidens. at ego per avaritiam meam non amittere te volui, sed volui tecum possidere mendacium, sicut nemo vult ita falsum dicere, ut nesciat ipse, quid verum sit. itaque amisi te, quia non dignaris cum mendacio possideri.
LIBER X - CAPUT 42
Quem invenirem, qui me reconcilearet tibi? ambiendum mihi fuit ad angelos? qua prece? quibus sacramentis? multi conantes ad te redire neque per se ipsos valentes, sicut audio, temptaverunt haec, et inciderunt in desiderium curiosarum visionum, et digni habiti sunt inlusionibus. elati enim te quaerebant doctrinae fastu, exserentes potius quam tundentes pectora, et adduxerunt sibi per similitudinem cordis sui conspirantes et socias superbiae suae potestates aeris huius, a quibus per potentias magicas deciperentur, quaerentes mediatorem, per quem purgarentur, et non erat. diabolus enim erat transfigurans se in angelum lucis. et multum inlexit superbam carnem, quod carneo corpore ipse non esset. erant enim illi mortales et peccatores, tu autem, domine, cui reconciliare volebant, immortalis et sine peccato. mediator autem inter deum et homines oportebat ut haberet aliquid simile deo, aliquid simile hominibus, ne in utroque hominibus similis longe esset a deo, aut in utroque deo similis longe esset ab hominibus, atque ita mediator non esset. fallax itaque ille mediator, quo per secreta iudicia tua superbia meretur inludi, unum cum hominibus habet, id est peccatum, aliud videri vult habere cum deo, ut, quia carnis mortilitate non tegitur, pro inmortali se ostentet. sed quia stipendium peccati mors est, hoc habet commune cum hominibus, unde simul damnetur in mortem.
LIBER X - CAPUT 43
Verax autem mediator, quem secreta tua misericordia demonstrasti hominibus, et misisti, et eius exemplo etiam ipsam discerent humilitatem, mediator ille dei et hominum, homo Christus Iesus, inter mortales peccatores et inmortalem iustum apparuit, mortalis cum hominibus, iustus cum deo, ut, quoniam stipendium iustitiae vita et pax est, per iustitiam coniunctam deo evacuaret mortem iustificatorum inpiorum, quam cum illis voluit habere conmunem. hic demonstratus est antiquis sanctis, ut ita ipsi per fidem futurae passionis eius, sicut nos per fidem praeteritae, salvi fierent in quantum enim homo, in tantum mediator, in quantum autem verbum, non medius, quia aequalis deo et deus apud deum et simul unus deus. In quantum nos amasti, pater bone, qui filio tuo unico non pepercisti, sed pro nobis inpiis tradidisti eum! quomodo nos amasti, pro quibus illi non rapinam arbitratus esse aequalis tibi factus est subditus usque ad mortem crucis: unus ille in mortuis liber, potestatem habens ponendi animam suam et potestatem habens iterum sumendi eam, pro nobis tibi victor et victima, et ideo victor, quia victima, pro nobis tibi sacerdos et sacrificium, et ideo sacerdos, quia sacrificium, faciens tibi nos de servis filios de te nascendo, tibi serviendo. merito mihi spes valida in illo est, quod sanabis omnes languores meos per eum, qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis: alioquin desperarem. multi enim et magni sunt idem languores, multi sunt et magni; sed amplior est medicina tua. potuimus putare verbum tuum remotum esse a coniunctione hominis et desperare de nobis, nisi caro fieret et habitaret in nobis. Conterritus peccatis meis et mole miseriae meae, agitaveram corde meditatusque fueram fugam in solitudinem, sed prohibuisti me et confortasti me dicens: Ideo Christus pro omnibus mortuus est, ut et qui vivunt iam non sibi vivant, sed ei qui pro omnibus mortuus est. ecce, domine, iacto in te curam meam, ut vivam, et considerabo mirabilia de lege tua. tu scis inperitiam meam et infirmitatem meam: doce me et sana me. ille tuus unicus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, redemit me sanguine suo. non calumnientur mihi superbi, quoniam cogito pretium meum, et manduco et bibo, et erogo et pauper cupio saturari ex eo inter illos, qui edunt et saturantur: et laudabunt dominum qui requirunt eum.
LIBER XI - CAPUT 1
Numquid, domine, cum tua sit aeternitas, ignoras, quae tibi dico, aut ad tempus vides quod fit in tempore? cur ergo tibi tot rerum narrationes digero? non utique per me noveris ea, sed affectum meum excito in te et eorum, qui haec legunt, ut dicamus omnes: Magnus dominus et laudabilis valde. iam dixi et dicam: amore amoris tui facio istuc. nam et oramus, et tamen veritas ait: Novit pater vester quid vobis opus sit, priusquam petatis ab eo. affectum ergo nostrum patefacimus in te, confitendo tibi miserias nostras et misericordias tuas super nos, ut liberes nos omnino, quoniam coepisti, ut desinamus esse miseri in nobis et beatificemur in te, quoniam vocasti nos, ut simus pauperes spiritu et mites et lugentes, et esurientes ac sitentes iustitiam, et misericordes et mundicordes et pacifici. ecce narravi tibi multa, quae potui et quae volui, quoniam tu prior voluisti, ut confiterer tibi, domino deo meo, quoniam bonus es, quoniam in saeculum misericordia tua.
LIBER XI - CAPUT 2
Quando autem sufficio lingua calami enuntiare omnia hortamenta tua, et omnes terrores tuos et consolationes et gubernationes, quibus me perduxisti praedicare verbum et sacramentum tuum dispensere populo tuo? et si sufficio haec enuntiare ex ordine, caro mihi valent stillae temporum. et olim inardesco meditari in lege tua, et in ea tibi confiteri scientiam et inperitiam meam, primordia inluminationis tuae et reliquias tenebrarum mearum, quousque devoretur a fortitudine infirmitas. et nolo in aliud horae diffluant, quas invenio liberas a necessitatibus reficiendi corporis et intentionis animi, et servitutis, quam debemus hominibus, et quam non debemus et tamen reddimus. Domine deus meus, intende orationi meae, et misericordia tua exaudiat desiderium meum, quoniam non mihi soli aestuat, sed usui vult esse fraternae caritati: et vides in corde meo quia sic est. sacrificem tibi famulatum cogitationis et linguae meae, et da quod offeram tibi. inops enim et pauper sum, tu dives in omnes invocantes te, qui securus curam nostri geris. circumcide ab omni temeritate omnique mendacio interiora et exteriora mea, labia mea. sint castae deliciae meae scripturae tuae, nec fallar in eis nec fallam ex eis. domine, adtende et miserere, domine deus meus, lux caecorum et virtus infirmorum, statimque lux videntium et virtus fortium, adtende animam meam et audi clamantem de profundo. nam nisi adsint et in profundo aures tuae, quo ibimus? quo clamabimus? tuus est dies et tua est nox: ad nutum tuum momenta transvolant. largire inde spatium meditationibus nostris in abdita legis tuae, neque adversus pulsantes claudas eam. neque enim frustra scribi voluisti tot paginarum opaca secreta, aut non habent illae silvae cervos suos recipientes se in eas et resumentes, ambulantes et pascentes, recumbentes et ruminantes. o domine, perfice me et revela mihi eas. ecce vox tua gaudium meum, vox tua super afluentiam voluptatum. da quod amo: amo enim. et hoc tu dedisti. ne dona tua deseras nec herbam tuam spernas sitientem. confitear tibi quodquod invenero in libris tuis, et audiam vocem laudis, et te bibam, et considerem mirabilia de lege tua ab usque principio, in quo fecisti caelum et terram, usque ad regnum tecum perpetuum sanctae civitatis tuae. Domine, miserere mei et exaudi desiderium meum. puto enim, quod non sit de terra, non de auro et argento et lapidibus aut decoris vestibus aut honoribus et potestatibus aut voluptatibus carnis neque de necessariis corpori et huic vitae peregrinationis nostrae, quae omnia nobis adponuntur quaerentibus regnum et iustitiam tuam. vide, deus meus, unde sit desiderium meum. narraverunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua, domine. ecce unde est desiderium meum. vide, pater, aspice et vide et adproba, et placeat in conspectu misericordiae tuae invenire me gratiam ante te, ut aperiantur pulsanti mihi interiora sermonum tuorum. obsecro per dominum nostrum Iesum Christum filium tuum, virum dexterae tuae, filium hominis, quem confirmasti tibi mediatorem tuum et nostrum, per quem nos quaesisti non quaerentes te, quaesisti autem, ut quaereremus te, verbum tuum, per quod fecisti omnia, in quibus et me, unicum tuum, per quem vocasti in adoptionem populum credentium, in quo et me: per eum te obsecro, qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. ipsos quaero in libris tuis, Moyses de illo scripsit: hoc ipse ait, hoc veritas ait.
LIBER XI - CAPUT 3
Audiam et intellegam, quomodo in principio fecisti caelum et terram. scripsit hoc Moyses, scripsit et abiit, transiit hinc a te ad te neque nunc ante me est. nam si esset, tenerem eum et rogarem eum et per te obsecrarem, ut mihi ista panderet, et praeberem aures corporis mei sonis erumpentibus ex ore eius, et si hebraea voce loqueretur, frustra pulsaret sensum meum nec inde mentem meam quicquam tangeret; si autem latine, scirem quid diceret. sed unde scirem, an verum diceret? quod si et hoc scirem, num ab illo scirem? intus utique mihi, intus in domicilio cogitationis nec hebraea nec graeca nec latina nec barbara veritas sine oris et linguae organis, sine strepitu syllabarum diceret: verum dicit, et ego statim certus confidenter illi homini tuo dicerem: verum dicis. quum ergo illum interrogare non possim, te, quo plenus vera dixit, veritas, rogo, te, deus meus, rogo parce peccatis meis, et qui illi servo tuo dedisti haec dicere, da et mihi haec intellegere.
LIBER XI - CAPUT 4
Ecce sunt caelum et terra, clamant, quod facta sint; mutantur enim atque variantur. quidquid autem factum non est et tamen est, non est in eo quicquam, quod ante non erat: quod est mutari atque variari. clamant etiam, quod se ipsa non fecerint: ideo sumus, quia facta sumus; non ergo eramus, antequam essemus, ut fieri possemus a nobis. et vox dicentium est ipsa evidentia. tu ergo, domine, fecisti ea, qui pulcher es: pulchra sunt enim; qui bonus es: bona sunt enim; qui es: sunt enim. nec ita pulchra sunt nec ita bona sunt nec ita sunt, sicut tu conditor eorum, quo comparato nec pulchra sunt nec bona sunt nec sunt. scimus haec, gratias tibi, et scientia nostra scientiae tuae comparata ignorantia est.
LIBER XI - CAPUT 10
Nonne ecce pleni sunt vetustatis suae qui nobis dicunt: Quid faciebat deus, antequam faceret caelum et terram? si enim vacabat, inquiunt, et non operabatur aliquid, cur non sic semper et deinceps, quemadmodum retro semper cessavit ab opere? si enim ullus motus in deo novus extitit et voluntas nova, ut creaturam conderet, quam numquam ante condiderat, quomodo iam vera aeternitas, ubi oritur voluntas, quae non erat? neque enim voluntas dei creatura est, sed ante creaturam, quia non crearetur aliquid, nisi creatoris voluntas praecederet. ad ipsam ergo dei substantiam pertinet voluntas eius. quod si exortum est aliquid in dei substantia, quod prius non erat, non veraciter dicitur aeterna illa substantia; si autem dei voluntas sempiterna erat, ut esset creatura, cur non sempiterna et creatura?
LIBER XI - CAPUT 11
Qui haec dicunt, nondum te intellegunt, o sapientia dei, lux mentium, nondum intellegunt, quomodo fiant, quae per te atque in te fiunt, et conantur aeterna sapere, sed adhuc in praeteritis et futuris rerum motibus cor eorum volitat et adhuc vanum est. quis tenebit illud et figet illud, ut paululum stet, et paululum rapiat splendorem semper stantis aeternitatis, et comparet cum temporibus numquam stantibus, et videat esse incomparabilem: et videat longum tempus nisi ex multis praetereuntibus motibus, qui siuml extendi non possunt, longum non fieri; non autem praeterire quicquam in aeterno, sed totum esse praesens; nullum vero tempus totum esse praesens: et videat omne praeteritum propelli ex futuro, et omne futurum ex praeterito consequi, et omne praeteritum ac futurum ab eo, quod semper est praesens, creari et excurrere? quis tenebit cor hominis, ut stet et videat, quomodo stans dictet futura et praeterita tempora nec futura nec praeterita aeternitas? numquid manus mea valet hoc aut manus oris mei per loquellas agit tam grandem rem?
LIBER XI - CAPUT 12
Ecce respondeo dicenti: quid faciebat deus, antequam faceret caelum et terram? respondeo non illud, quod quidam respondisse perhibetur ioculariter eludens quaestionis violentiam: alta, inquit, scrutantibus gehennas parabat. aliud est videre, aliud ridere haec non respondeo. libentius enim responderim: nescio, quod nescio quam illud, unde irridetur qui alta interrogavit et laudatur qui falsa respondit. sed dico te, deus noster, omnis creaturae creatorem, et si caeli et terrae nomine omnis creatura intellegitur, audenter dico: antequam faceret deus caelum et terram, non faciebat aliquid. si enim faciebat, quid nisi creaturam faciebat? et utinam sic sciam, quidquid utiliter scire cupio, quemadmodum scio, quod nulla fiebat creatura, antequam fieret ulla creatura.
LIBER XI - CAPUT 13
At si cuiusquam volatilis sensum vagatur per imagines retro temporum, et te, deum omnipotentem et omnicreantem et omnitenentem, caeli et terrae artificem, ab opere tanto, antequam id faceres, per innumerabilia saecula cessasse miratur, evigilet atque adtendat, quia falsa miratur. nam unde poterant innumerabilia saecula praeterire, quae ipse non feceras, cum sis omnium saeculorum auctor et conditor? aut quae tempora fuissent, quae abs te condita non essent? aut quomodo praeterirent, si numquam fuissent? cum ergo sis operator omnium temporum, si fuit aliquod tempus, antequam faceres caelum et terram, cur dicitur, quod ab opere cessabas? id ipsum enim tempus tu feceras, nec praeterire potuerunt tempora, antequam faceres tempora. si autem ante caelum et terram nullum erat tempus, cur quaeritur, quid tunc faciebas? non enim erat tunc, ubi non erat tempus. Nec tu tempore tempora praecedis: alioquin non omnia tempora praecederes. sed praecedis omnia praeterita celsitudine semper praesentis aeternitatis, et superas omnia futura, quia illa futura sunt, et cum venerint, praeterita erunt; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. anni tui nec eunt nec veniunt: isti autem nostri eunt et veniunt, ut omnes veniant. anni tui omnes simul stant, quoniam stant, nec euntes a venientibus excluduntur, quia non transeunt: isti autem nostri omnes erunt, cum omnes non erunt. anni tui dies unus, et dies tuus non cotidie, sed hodie, quia hodiernus tuus non cedit crastino; neque enim succedit hesterno. hodiernus tuus aeternitas: ideo coaeternum genuisti, cui dixisti: ego hodie genui te. omnia tempora tu fecisti et ante omnia tempora tu es, nec aliquo tempore non erat tempus.
LIBER XI - CAPUT 14
Nullo ergo tempore non feceras aliquid, quia ipsum tempus tu feceras. et nulla tempora tibi coaeterna sunt, quia tu permanes; at illa si permanerent, non essent tempora. quid est enim tempus? quis hoc facile breviterque explicaverit? quis hoc ad verbum de illo proferendum vel cogitatione comprehenderit? quid autem familiarius et notius in loquendo conmemoramus quam tempus? et intellegimus utique, cum id loquimur, intellegimus etiam, cum alio loquente id audimus. quid est ergo tempus? si nemo ex me quaerat, scio; si quaerenti explicare velim, nescio: fidenter tamen dico scire me, quod, si nihil praeteriret, non esset praeteritum tempus, et si nihil adveniret, non esset futurum tempus, et si nihil esset, non esset praesens tempus. duo ergo illa tempora, praeteritum et futurum, quomodo sunt, quando et praeteritum iam non est et futurum nondum est? praesens autem si semper esset praesens nec in praeteritum transiret, non iam esset tempus, sed aeternitas. si ergo praesens, ut tempus sit, ideo fit, quia in praeteritum transit, quomodo et hoc esse dicimus, cui causa, ut sit, illa est, quia non erit, ut scilicet non vere dicamus tempus esse, nisi quia tendit non esse.
LIBER XI - CAPUT 15
Et tamen dicimus longum tempus et breve tempus, neque hoc nisi de praeterito aut futuro dicimus. praeteritum tempus longum, verbi gratia, vocamus ante centum annos, futurum itidem longum post centum annos, breve futurum post decem dies. sed quo pacto longum est aut breve, quod non est? praeteritum enim iam non est, et futurum nondum est. non itaque dicamus: longum est, sed dicamus de praeterito: longum fuit, et de futuro: longum erit. domine meus, lux mea, nonne et hic veritas tua deridebit hominem? quod enim longum fuit praeteritum tempus cum iam esset praeteritum, longum fuit, an ante, cum adhuc praesens esset? tunc enim poterat esse longum, quando erat, quod esset longum: praeteritum vero iam non erat; unde nec longum esse poterat, quod omnino non erat. non ergo dicamus: longum fuit praeteritum tempus; neque enim inveniemus, quid fuerit longum, quando, ex quo praeteritum est, non est, sed dicamus: longum fuit illud praesens tempus, quia cum praesens esset, longum erat. nondum enim praeterierat, ut non esset, et ideo erat, quod longum esse posset; postea vero quam praeteriit, simul et longum esse destitit, quod esse destitit. Videamus ergo, anima humana, utrum praesens tempus possit esse longum: datum enim tibi est sentire moras atque metiri. quid respondebis mihi? an centum anni praesentes longum tempus est? vide prius, utrum possint praesentes esse centum anni. si enim primus eorum annus agitur, ipse praesens est, nonaginta vero et novem futuri sunt, et ideo nondum sunt: si autem secundus annus agitur, iam unus est praeteritus, alter praesens, ceteri futuri. atque ita mediorum quemlibet centenarii huius numeri annum praesentem posuerimus: ante illum praeteriti erunt, post illum futuri. quocirca centum anni praesentes esse non poterunt. vide saltem, utrum qui agitur mensis, futuri sunt ceteri, si secundus, iam et primus praeteriit et reliqui nondum sunt. ergo nec annus, qui agitur, totus est praesens, et si non totus est praesens, non annus est praesens. duodecim enim menses annus est, quorum quilibet unus mensis, qui agitur, ipse praesens est, ceteri aut praeteriti aut futuri. quamquam neque mensis, qui agitur, praesens est, sed unus dies: si primus, futuris ceteris, si novissimus, praeteritis ceteris, si mediorum quilibet, inter praeteritos et futuros. Ecce praesens tempus, quod solum inveniebamus longum appellandum, vix ad unius diei spatium contractum est. sed discutiamus etiam ipsum, quia nec unus dies totus est praesens. nocturnis enim et diurnis horis omnibus viginti quattuor expletur, quarum prima ceteras futuras habet, novissima praeteritas, aliqua vero interiectarum ante se praeteritas, post se futuras. et ipsa una hora fugitivis particulis agitur: quidquid eius avolavit, praeteritum est, quidquid ei restat, futurum. si quid intellegitur temporis, quod in nullas iam vel minutissimas momentorum partes dividi possit, id solum est, quod praesens dicatur; quod tamen ita raptim a futuro in praeteritum transvolat, ut nulla morula extendatur. nam si extenditur, dividitur in praeteritum et futurum: praesens autem nullum habet spatium. ubi est ergo tempus, quod longum dicamus? an futurum? non quidem dicimus: longum est, quia nondum est quod longum sit, sed dicimus: longum erit. quando igitur erit? si enim et tunc adhuc futurum erit, non erit longum, quia quid sit longum nondum erit: si autem tunc erit longum, cum ex futuro quod nondum est esse iam coeperit et praesens factum erit, ut possit esse quod longum sit, iam superioribus vocibus clamat praesens tempus longum se esse non posse.
LIBER XI - CAPUT 16
Et tamen, domine, sentimus intervalla temporum, et comparamus sibimet, et dicimus alia longiora et alia breviora. metimur etiam, quanto sit longius aut brevius illud tempus quam illud, et respondemus duplum esse hoc vel triplum, illud autem simplum aut tantum hoc esse quantum illud. sed praetereuntia metimur tempora, cum sentiendo metimur; praeterita vero, quae iam non sunt, aut futura, quae nondum sunt, quis metiri potest, nisi forte audebit quid dicere metiri posse quod non est? cum ergo praeterit tempus, sentiri et metiri potest, cum autem praeterierit, quoniam non est, non potest.
LIBER XI - CAPUT 17
Quaero, pater, non adfirmo: deus meus, praeside mihi et rege me. quisnam est, qui dicat mihi non esse tria tempora, sicut pueri didicimus puerosque docuimus, praeteritum, praesens et futurum, sed tantum praesens, quoniam illa duo non sunt? an et ipsa sunt, sed ex aliquo procedit occulto, cum ex futuro fit praesens, et in aliquod recedit occultum, cum ex praesenti fit praeteritum? nam ubi ea viderunt qui futura cecinerunt, si nondum sunt? neque enim potest videri id quod non est, et qui narrant praeterita, non utique vera narrarent, si animo illa non cernerent: quae si nulla essent, cerni omnino non possent. sunt ergo et futura et praeterita.
LIBER XI - CAPUT 18
Sine me, domine, amplius quaerere, spes mea; non conturbetur intentio mea. si enim sunt futura et praeterita, volo scire, ubi sint. quod si nondum valeo, scio tamen, ubicumque sunt, non ibi ea futura esse aut praeterita, sed praesentia. nam si et ibi futura sunt, nondum ibi sunt, si et ibi praeterita sunt, iam non ibi sunt. ubicumque ergo sunt, quaecumque sunt, non sunt nisi praesentia. quamquam praeterita cum vera narrantur, ex memoria proferuntur non res ipsae, quae praeterierunt, sed verba concepta ex imaginibus earum, quae in animo velut vestigia per sensus praetereundo fixerunt. pueritia quippe mea, quae iam non est, in tempore praeterito est, quod iam non est; imaginem vero eius, cum eam recolo et narro, in praesenti tempore intueor, quia est adhuc in memoria mea. utrum similis sit causa etiam praedicendorum futurorum, ut rerum, quae nondum sunt, iam exsistentes praesentiantur imagines, confiteor, deus meus, nescio. illud sane scio, nos plerumque praemeditari futuras actiones nostras eamque praemeditationem esse praesentem, actionem autem, quam praemeditamur, nondum esse, quia futura est; quam cum aggressi fuerimus et quod praemeditabamur agere coeperimus, tunc erit illa actio, quia tunc non futura, sed praesens erit. Quoquo modo se itaque habeat arcana praesensio futurorum, videri nisi quod est non potest. quod autem iam est, non futurum sed praesens est. cum ergo videri dicuntur futura, non ipsa, quae nondum sunt, id est quae futura sunt, sed eorum causae vel signa forsitan videntur, quae iam sunt: ideo non futura, sed praesentia sunt iam videntibus, ex quibus futura praedicantur animo concepta. quae rursus conceptiones iam sunt, et eas praesentes apud se intuentur qui illa praedicunt. loquatur mihi aliquod exemplum tanta rerum numerositas. intueor auroram: oriturum solem praenuntio. quod intueor, praesens est, quod praenuntio, futurum: non sol futurus, qui iam est, sed ortus eius, qui nondum est: tamen etiam ortum ipsum nisi animo imaginarer, sicut modo cum id loquor, non eum possem praedicere. sed nec illa aurora, quam in caelo video, solis ortus est, quamvis eum praecedat, nec illa imaginatio in animo meo: quae duo praesentia cernuntur, ut futurus ille ante dicatur. futura ergo nondum sunt, et si nondum sunt, non sunt, et si non sunt, videri omnino non possunt; sed praedici possunt ex praesentibus, quae iam sunt et videntur.
LIBER XI - CAPUT 19
Tu itaque, regnator creaturae tuae, quis est modus, quo doces animas ea quae futura sunt? docuisti enim prophetas tuos. quisnam ille modus est, quo doces futura, cui futurum quicquam non est? vel potius de futuris doces praesentia? nam quod non est, nec doceri utique potest. nimis longe est modus iste ab acie mea; invaluit: ex me non potero ad illum; potero autem ex te, cum dederis tu, dulce lumen occultorum oculorum meorum.
LIBER XI - CAPUT 20
Quod autem nunc liquet et claret, nec futura sunt nec praeterita, nec proprie dicitur: tempora sunt tria, praeteritum, praesens et futurum, sed fortasse proprie diceretur: tempora sunt tria, praesens de praeteritis, praesens de praesentibus, praesens de futuris. sunt enim haec in anima tria quaedam, et alibi ea non video praesens de praeteritis memoria, praesens de praesentibus contuitus, praesens de futuris expectatio. si haec permittimur dicere, tria tempora video fateorque, tria sunt. dicatur etiam: tempora sunt tria, praeteritum, praesens, et futurum, sicut abutitur consuetudo; dicatur. ecce non curo nec resisto nec reprehendo, dum tamen intellegatur quod dicitur, neque id, quod futurum est, esse iam, neque id, quod praeteritum est. pauca sunt enim, quae proprie loquimur, plura non proprie, sed agnoscitur quid velimus.
LIBER XI - CAPUT 21
Dixi ergo paulo ante, quod praetereuntia tempora metimur, ut possimus dicere duplum esse hoc temporis ad illud simplum, aut tantum hoc quantum illud, et si quid aliud de partibus temporum possumus renuntiare metiendo. quocirca, ut dicebam, praetereuntia metimur tempora; et si quis mihi dicat: unde scis? respondebam: scio, quia metimur, nec metiri quae non sunt possumus, et non sunt praeterita vel futura. praesens vero tempus quomodo metimur, quando non habet spatium? metitur ergo, cum praeterit, cum autem praeterierit, non metitur; quid enim metiatur, non erit. sed unde et qua et quo praeterit cum metitur? unde nisi ex futuro? qua nisi per praesens? quo nisi in praeteritum? ex illo ergo, quod nondum est, per illud, quod spatio caret, in illud, quod iam non est. quid autem metimur nisi tempus in aliquo spatio? neque enim dicimus simpla et dupla et tripla et aequalia et si quid hoc modo in tempore dicimus nisi spatia temporum. in quo ergo spatio metimur tempus praeteriens? utrum in futuro, unde praeterit? sed quod nondum est, non metimur. an in praesenti, qua praeterit? sed nullum spatium non metimur. an in praeterito, quo praeterit? sed quod iam non est, non metimur.
LIBER XI - CAPUT 22
Exarsit animus meus nosse istuc inplicatissimum aenigma. noli claudere, domine deus meus, bone pater, per Christum obsecro, noli claudere desiderio meo ista et usitata et abdita, quominus in ea penetret; et dilucescant, allucente misericordia tua, domine. quem percontabor de his? et cui fructuosius confitebor inperitiam meam nisi tibi, cui non sunt molesta studia mea flammantia vehementer in scripturas tuas? da quod amo: amo enim, et hoc tu dedisti. da, pater, qui vere nosti data bona dare filiis tuis, da, quoniam suscepi cognoscere; et labor est ante me, donec aperias. per Christum obsecro, in nomine eius sancti sanctorum, nemo mihi obstrepat. et ego credidi, propter quod et loquor. haec est spes mea; ad hanc vivo, ut contempler delectationem domini. ecce veteres posuisti dies meos, et transeunt, et quomodo, nescio. et dicimus tempus et tempus, tempora et tempora: quamdiu dixit hoc ille, quamdiu fecit hoc ille et: quam longo tempore illud non vidi et: duplum temporis habet haec syllaba ad illam simplam brevem. dicimus haec et audivimus haec et intellegimur et intellegimus. manifestissima et usitatissima sunt, et eadem rursus nimis latent, et nova est inventio eorum.
LIBER XI - CAPUT 23
Audivi a quodam homine docto, quod solis et lunae ac siderum motus ipsa sint tempora, et non adnui. cur enim non potius omnium corporum motus sint tempora? an vero, si cessarent caeli lumina et moveretur rota figuli, non esset tempus, quo metiremur eos gyros, et diceremus aut aequalibus morulis agi, aut si alias tardius, alias velocius moveretur, alios magis diuturnos esse, alios minus? aut cum haec diceremus, non et nos in tempore loqueremur, aut essent in verbis nostris aliae longae syllabae, aliae breves, nisi quia illae longiore tempore soniussent, istae breviore? deus, dona hominibus videre in parvo communes notitias rerum parvarum atque magnarum. sunt sidera et luminaria caeli in signis et in temporibus et in diebus et in annis. sunt vero; sed nec ego dixerim circuitum illius ligneolae rotae diem esse, nec tamen ideo tempus non esse ille dixerit. Ego scire cupio vim naturamque temporis, quo metimur corporum motus, et dicimus illum motum verbi gratia tempore duplo esse diuturniorem quam istum. nam quaero, quoniam dies dicitur non tantum mora solis super terram, secundum quod aliud est dies, aliud nox, sed etiam totius eius circuitus ab oriente usque orientem, secundum quod dicimus: tot dies transierunt -- cum suis enim noctibus dicuntur tot dies, nec extra reputantur spatia noctium -- quoniam ergo dies expletur motu solis atque circuitu ab oriente usque ad orientem, quaero, utrum motus ipse sit dies, an mora ipsa, quanta peragitur, an utrumque. si enim primum dies esset, dies ergo esset, etiamsi tanto spatio temporis sol cursum illum peregisset, quantum est horae unius. si secundum, non ergo esset dies, si ab ortu solis usque in ortum alterum tam brevis mora esset, quam est horae unius, sed viciens et quater circuiret sol, ut expleret diem. si utrumque, nec ille appellaretur dies, si horae spatio sol totum suum gyrum circumiret, nec ille, se sole cessante tantum temporis praeteriret, quanto peragere sol totum ambitum de mane in mane adsolet. non itaque nunc quaeram, quid sit illud, quod vocatur dies, sed quid sit tempus, quo metientes solis circuitum diceremus eum dimidio spatio temporis peractum minus quam solet, si tanto spatio temporis peractus esset, quanto peraguntur horae duodecim, et utrumque tempus conparantes diceremus illud simplum, hoc duplum, etiamsi aliquando illo simplo, aliquando isto duplo sol ab oriente usque orientem corcuiret. nemo ergo mihi dicat caelestium corporum motus esse tempora, quia et cuiusdam voto cum sol stetisset, ut victoriosum proelium perageret, sol stabat, sed tempus ibat: per suum quippe spatium temporis, quod ei sufficeret, illa pugna gesta atque finita est. video igitur quandam esse distentionem. sed video? an videre mihi videor? tu demonstrabis, lux, veritas.
LIBER XI - CAPUT 24
Iubes ut adprobem, si quis dicat tempus esse motum corporis? non iubes. nam corpus nullum nisi in tempore moveri audio: tu dicis. ipsum autem corporis motum tempus esse non audio: non tu dicis. cum enim movetur corpus, tempore metior, quamdiu moveatur, ex quo moveri incipit, donec desinat. et si non vidi, ex quo coepit, et perseverat moveri, ut non videam, cum desinit, non valeo metiri, nisi forte ex quo videre incipio, donec desinam. quod si diu video, tantummodo longum tempus esse renuntio, non autem, quantum sit, quia et quantum cum dicimus, conlatione dicimus, velut: tantum hoc, quantum illud aut: duplum hoc ad illud et si quid aliud isto modo. si autem notare potuerimus locorum spatia, unde et quo veniat corpus, quod movetur, vel partes eius, si tamquam in torno movetur, possumus dicere, quantum sit temporis, ex quo ab illo loco usque ad illum locum motus corporis vel partis eius effectus est. cum itaque aliud sit motus corporis, aliud, quo metimur quamdiu sit, quis non sentiat, quid horum potius tempus dicendum sit? nam si et varie corpus aliquando movetur, aliquando stat, non solum motum eius, sed etiam statum tempore metimur et dicimus: tantum stetit, quantum motum est aut: duplo vel triplo stetit ad id quod motum est et si quid aliud nostra dimensio sive conprehenderit sive existimaverit, ut dici solet plus minus. non ergo tempus corporis motus.
LIBER XI - CAPUT 25
Et confiteor tibi, domine, ignorare me adhuc, quid sit tempus, et rursus confiteor tibi, domine, scire me in tempore ista dicere, et diu me iam loqui de tempore, atque ipsum diu non esse diu nisi mora temporis. quomodo igitur hoc scio, quando quid sit tempus nescio? an forte nescio, quemadmodum dicam quod scio? ei mihi, qui nescio saltem quid nesciam! ecce, deus meus, coram te, quia non mentior: sicut loquor, ita est cor meum. tu inluminabis lucernam meam, domine, deus meus, inluminabis tenebras meas.
LIBER XI - CAPUT 26
Nonne tibi confitetur anima mea confessione veridica metiri me tempora? ita, domine deus meus, metior et quid metiar nescio. metior motum corporis tempore. item ipsum tempus nonne metior? an vero corporis motum metirer, quamdiu sit et quamdiu hinc illuc perveniat, nisi tempus, in quo movetur, metirer? ipsum ergo tempus unde metior? an tempore breviore metimur longius, sicut spatio cubiti spatium transtri? sic enim videmus spatio brevis syllabae metiri spatium longae syllabae atque id duplum dicere. ita metimur spatia carminum spatiis versuum, et spatia versuum spatiis pedum, et spatia pedum spatiis syllabarum, et spatia longarum spatiis brevium: non in paginis -- nam eo modo loca metimur, non tempora -- sed cum voces pronuntiando transeunt, et dicimus: longum carmen est, nam tot versibus contexitur; longi versus, nam tot pedibus constant; longi pedes, nam tot syllabis tenduntur; longa syllaba est, nam dupla est ad brevem. sed neque ita comprehenditur certa mensura temporis, quandoquidem fieri potest, ut ampliore spatio temporis personet versus brevior, si productius pronuntietur, quam longior, si correptius. ita carmen, ita pes, ita syllaba. inde mihi visum est nihil esse aliud tempus quam distentionem: sed cuius rei, nescio, et mirum, si non ipsius animi. quid enim metior, obsecro, deus meus, et dico aut indefinite: longius est hoc tempus quam illud aut etiam definite: duplum est hoc ad illud? tempus metior, scio; sed non metior futurum, quia nondum est, non metior praesens, quia nullo spatio tenditur, non metior praeteritum, quia iam non est. quid ergo metior? an praetereuntia tempora, non praeterita? sic enim dixeram.
LIBER XI - CAPUT 27
Insiste, anime meus, et adtende fortiter: deus adiutor noster; ipse fecit nos, et non nos. adtende, ubi albescet veritas. ecce puta vox corporis incipit sonare et sonat et ecce desinit, iamque silentium est, et vox illa praeterita est et non est iam vox. futura erat, antequam sonaret, et non poterat metiri, quia nondum erat, et nunc non potest, quia tunc erat, quae metiri posset. sed et tunc non stabat; ibat enim et praeteriebat. an ideo magis poterat? praeteriens enim tendebatur in aliquod spatium temporis, quo metiri posset, quoniam praesens nullum habet spatium. si ergo tunc poterat, ecce puta altera coepit sonare et adhuc sonat continuato tenore sine ulla distinctione: metiamur eam, dum sonat; cum enim sonare cessaverit, iam praeterita erit et non erit, quae possit metiri. metiamur plane et dicamus, quanta sit. sed adhuc sonat, nec metiri potest nisi ab initio sui, quo sonare coepit, usque ad finem, quo desinit. ipsum quippe intervallum metimur ab aliquo initio usque ad aliquem finem. quapropter vox, quae numquam finita est, metiri non potest, ut dicatur, quam longa vel brevis sit, nec dici aut aequalis alicui, aut ad aliquam simpla vel dupla, vel quid aliud. cum autem finita fuerit, iam non erit. quo pacto igitur metiri poterit? et metimur tamen tempora, nec ea, quae nondum sunt, nec ea, quae iam non sunt, nec ea, quae nulla mora extenduntur, nec ea, quae terminos non habent. nec futura ergo nec praeterita nec praesentia nec praetereuntia tempora metimur, et metimur tamen tempora. Deus creator omnium: versus iste octo syllabarum brevibus et longis alternat syllabis: quattuor itaque breves, prima, tertia, quinta, septima, simplae sunt ad quattuor longas, secundam, quartam, sextam, octavam. hae singulae ad illas singulas duplum habent temporis; pronuntio et renuntio, et ita est, quantum sentitur sensu manifesto. quantum sensus manifestus est, brevi syllaba longam metior eamque sentio habere bis tantum. sed cum altera post alteram sonat, si prior brevis, longa posterior, quomodo tenebo brevem, et quomodo eam longae metiens applicabo, ut inveniam, quod bis tantum habeat, quandoquidem longa sonare non incipit, nisi brevis sonare destiterit? ipsamque longam num praesentem metior, quando nisi finitam non metior? eius enim finitio praeteritio est. quid ergo est, quod metior? ubi est qua metior brevis? ubi est longa, quam metior? ambae sonuerunt, avolaverunt, praeterierunt, iam non sunt: et ego metior, fidenterque respondeo, quantum exercitato sensu fiditur, illam simplam esse, illam duplam, in spatio scilicet temporis. neque hoc possum, nisi quia praeterierunt et finitae sunt. non ergo ipsas, quae iam non sunt, sed aliquid in memoria mea metior, quod infixum manet. In te, anime meus, tempora mea metior. noli mihi obstrepere; quod est, noli tibi obstrepere turbis affectionum tuarum. in te, inquam, tempora metior. affectionem, quam res praetereuntes in te faciunt, et cum illae praeterierint, manet, ipsam metior praesentem, non ea quae praeterierunt, ut fieret; ipsam metior, cum tempora metior. ergo aut ipsa sunt tempora, aut non tempora metior. quid cum metimur silentia, et dicimus illud silentium tantum tenuisse temporis, quantum illa vox tenuit, nonne cogitationem tendimus ad mensuram vocis, quasi sonaret, ut aliquid de intervallis silentiorum in spatio temporis renuntiare possimus? nam et voce atque ore cessante, peragimus cogitando carmina et versus, et quemque sermonem motionumque dimensiones quaslibet, et de spatiis temporum, quantum illud ad illud sit, renuntiamus non aliter, ac si ea sonando diceremus. si voluerit aliquis edere longiusculam vocem, et constituerit praemeditando, quam longa futura sit, egit utique iste spatium temporis in silentio, memoriaeque commendans coepit edere illam vocem, quae sonat, donec ad propositum terminum perducatur: immo sonuit et sonabit; nam quod eius iam peractum est, utique sonuit, quod autem restat, sonabit, atque ita peragitur, dum praesens intentio futurum in praeteritum traicit, deminutione futuri crescente praeterito, donec consumptione futuri sit totum praeteritum.
LIBER XI - CAPUT 28
Sed quomodo minuitur aut consumitur futurum, quod nondum est, aut quomodo crescit praeteritum, quod iam non est, nisi quia in animo, qui illud agit, tria sunt? nam et expectat per id quod adtendit transeat in id quod meminerit. quis igitur negat futura nondum esse? sed tamen iam est in animo expectatio futurorum. et quis negat praeterita iam non esse? sed tamen est adhuc in animo memoria praeteritorum. et quis negat praesens tempus carere spatio, quia in puncto praeterit? sed tamen perdurat attentio, per quam pergat abesse quod aderit. non igitur longum tempus futurum, quod non est, sed longum futurum longa expectatio futuri est, neque longum praeteritum tempus, quod non est, sed longum praeteritum longa memoria praeteriti est. Dicturus sum canticum, quod novi: antequam incipiam, in totum expectatio mea tenditur, cum autem coepero, quantum ex illa in praeteritum decerpsero, tenditur et memoria mea, atque distenditur vita huius actionis meae, in memoriam propter quod dixi, et in expectationem propter quod dicturus sum: praesens tamen adest attentio mea, per quam traicitur quod erat futurum, ut fiat praeteritum. quod quanto magis agitur et agitur, tanto breviata expectatione prolongatur memoria, donec tota expectatio consumatur, quum tota illa actio finita transierit in memoriam. et quod in toto cantico, hoc in singulis particulis eius, fit atque in singulis syllabis eius, hoc in actione longiore, cuius forte particula est illud canticum, hoc in tota vita hominis, cuius partes sunt omnes actiones hominis, hoc in toto saeculo filiorum hominum, cuius partes sunt omnes vitae hominum.
LIBER XI - CAPUT 29
Sed quondam melior est misericordia tua super vitas, ecce distentio est vita mea, et me suscepit dextera tua in domino meo, mediatore filio hominis inter te unum et nos multos, in multis per multa, ut per eum adprehendam, in quo et adprehensus sum, et a veteribus diebus colligar sequens unum, praeterita oblitus, non in ea quae futura et transitura sunt, sed in ea quae ante sunt non distentus, sed extentus, non secundum distentionem, sed secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis, ubi audiam vocem laudis et contempler delectationem tuam nec venientem nec praetereuntem. nunc vero anni mei in gemitibus, et tu solacium meum, domine, pater meus aeternus es; at ego in tempora dissilui, quorum ordinem nescio, et tumultuosis varietatibus dilaniantur cogitationes meae, intima viscera animae meae, donec in te confluam purgatus et liquidus igne amoris tui.
LIBER XI - CAPUT 30
Et stabo atque solidabor in te, in forma mea, veritate tua, nec patiar quaestiones hominum, qui poenali morbo plus sitiunt, quam capiunt, et dicunt: quid faciebat deus, antequam faceret caelum et terram? aut quid ei venit in mentem, ut aliquid facerit, cum antea numquam aliquid fecerit? da illis, domine, bene cogitare, quid dicant, et invenire, quia non dicitur numquam, ubi non est tempus. qui ergo dicitur numquam fecisse, quid aliud dicitur nisi nullo tempore fecisse? videant itaque nullum tempus esse posse sine creatura, et desinant istam vanitatem loqui. extendantur etiam in ea, quae ante sunt, et intellegant te ante omnia tempora aeternum creatorem omnium temporum, neque ulla tempora tibi esse coaeterna, nec ullam creaturam, etiamsi est aliqua supra tempora.
LIBER XI - CAPUT 31
Domine deus meus, quis ille sinus est alti secreti tui et quam longe inde me proiecerunt consequentia delictorum meorum? sana oculos meos, et congaudeam luci tuae. certe si est tam grandi scientia et praescientia pollens animus, cui cuncta praeterita et futura ita nota sint, sicut mihi unum canticum notissimum, nimium mirabilis est animus iste atque ad horrorem stupendus, quippe quem ita non lateat quidquid peractum et quidquid relicum saeculorum est, quemadmodum me non latet cantantem illud canticum, quid et quantum eius abierit ab exordio, quid et quantum restet ad finem. sed absit, ut tu, conditor universitatis, conditor animarum et corporum, absit, ut ita noveris omnia futura et praeterita. longe tu, longe mirabilius longeque secretius. neque enim sicut nota cantantis notumve canticum audientis expectatione vocum futurarum et memoria praeteritarum variatur affectus sensusque distenditur, ita tibi aliquid accidit inconmutabiliter aeterno, hoc est vere aeterno creatori mentium. sicut ergo nosti in principio caelum et terram sine varietate notitiae tuae, ita fecisti in principio caelum et terram sine distinctione actionis tuae. qui intellegit, confiteatur tibi, et qui non intellegit, confiteatur tibi. o quam excelsus es, et humiles corde sunt domus tua! tu enim erigis elisos, et non cadunt, quorum celsitudo tu es.
LIBER XII - CAPUT 1
Multa satagit cor meum, domine, in hac inopia vitae meae pulsatum verbis sanctae scripturae tuae, et ideo plerumque in sermone copiosa est egestas humanae intellegentiae, quia plus loquitur inquisitio quam inventio et longior est petitio quam inpetratio et operosior est manus pulsans quam sumens. tenemus promissum: quis corrumpet illud? si deus pro nobis, quis contra nos? petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. omnis enim, qui petit, accipit et quaerens inveniet et pulsanti aperietur. promissa tua sunt, et quis falli timeat, cum promittit veritas?
LIBER XII - CAPUT 2
Confitetur altitudini tuae humilitas linguae meae, quoniam tu fecisti caelum et terram, hoc caelum, quod video, terramque, quam calco, unde est haec terra, quam porto. tu fecisti. sed ubi est caelum caeli, domine, de quo audivimus in voce psalmi: caelum caeli domino; terram autem dedit filiis hominum? ubi es, caelum, quod non cernimus, cui terra est hoc omne, quod cernimus? hoc enim totum corporeum non ubique totum ita cepit speciem pulchram in novissimis, cuius fundus est terra nostra, sed ad illud caelum caeli etiam terrae nostrae caelum terra est. et hoc utrumque magnum corpus non absurde terra est ad illud nescio quale caelum, quod domino est, non filiis hominum.
LIBER XII - CAPUT 3
Et nimirum haec terra erat invisibilis et incomposita et nescio qua profunditas abyssi, super quam non erat lux, quia nulla species erat illi: unde iussisti, ut scriberetur, quod tenebrae erant super abyssum; quid aliud quam lucis absentia? ubi enim lux esset, si esset, nisi super esset eminendo et inlustrando? ubi ergo lux nondum erat, quid erat adesse tenebras nisi abesse lucem? super itaque erant tenebrae, quia super lux aberat, sicut sonus ubi non est, silentium est. et quid est esse ibi silentium nisi sonum ibi non esse? nonne tu, domine, docuisti hanc animam, quae tibi confitetur? nonne tu, domine, docuisti me, quod, priusquam istam informem materiam formares atque distingueres, non erat aliquid, non color, non figura, non corpus, non spiritus? non tamen omnino nihil: erat quaedam informitas sine ulla specie.
LIBER XII - CAPUT 4
Quid ergo vocaretur, quo etiam sensu tardioribus utcumque insinuaretur, nisi usitato aliquo vocabulo? quid autem in omnibus mundi partibus reperiri potest propinquius informitati omnimodae quam terra et abyssus? minus enim speciosa sunt pro suo gradu infimo, quam cetera superiora perlucida et luculenta omnia. cur ergo non accipiam informitatem materiae, quam sine specie feceras, unde speciosum mundum faceres, ita commode hominibus intimatam, ut appellaretur terra invisibilis et incomposita.
LIBER XII - CAPUT 5
Ut, cum in ea quaerit cogitatio, quid sensus attingat, et dicit sibi: non est intellegibilis forma sicut vita, sicut iustitia, quia materies est corporum, neque sensibilis, quoniam quid videatur et quid sentiatur in invisibili et incomposita non est, dum sibi haec dicit humana cogitatio, conetur eam vel nosse ignorando vel ignorare noscendo?
LIBER XII - CAPUT 6
Ego vero, domine, si totum confitear tibi ore meo et calamo meo, quidquid de ista materia docuisti me, cuius antea nomen audiens et non intellegens narrantibus mihi eis, qui non intellegerent, eam cum speciebus innumeris et variis cogitabam, et ideo non eam cogitabam; foedas et horribiles formas perturbatis ordinibus volvebat animus, sed formas tamen, et informe appellebam; non quod careret forma, sed quod talem haberet, ut, si appareret, insolitum et incongruum aversaretur sensum meus et conturbaretur infirmitas hominis; verum autem illud quod cogitabam non privatione omnis formae, sed conparatione formosiorum erat informe, et suadebat vera ratio, ut omnis formae qualescumque reliquias omnino detraherem, si vellem prorsus informe cogitare, et non poteram; citius enim non esse censebam, quod omni forma privaretur, quam cogitabam quiddam inter formam et nihil, nec formatum nec nihil, imforme prope nihil; et cessavit mens mea interrogare hinc spiritum meum, plenum imaginibus formatorum corporum et eas pro arbitrio mutantem atque variantem, et intendi in ipsa corpora eorumque mutabilitatem altius inspexi, qua desinunt esse quod fuerant et incipiunt esse quod non erant, eundemque transitum de forma in formam per informe quiddam fieri suspicatus sum, non per omnino nihil: sed nosse cupiebam, non suspicari: -- et si totum tibi confiteatur vox et stilus meus, quidquid de ista quaestione enodasti mihi, quid legentium capere durabit? nec ideo tamen cessabit cor meum tibi dare honorem et canticum laudis de his, quae dictare non sufficit. mutabilitas enim rerum mutabilium ipsa capax est formarum omnium, in quas mutantur res mutabiles. et haec quid est? numquid animus? numquid corpus? numquid species animi vel corporis? si dici posset nihil aliquid et est non est hoc eam dicerem; et tamen iam utcumque erat, ut species caperet istas visibiles et compositas.
LIBER XII - CAPUT 7
Et unde utcumque erat, ut species caperet istas visibiles et compositas, et unde utcumque erat, nisi esset abs te, a quo sunt omnia, in quantumcumque sunt? sed tanto a te longius, quanto dissimilius: neque enim locis. itaque tu, domine, qui non es alias aliud et alias aliter, sed id ipsum et id ipsum et id ipsum, sanctus, sanctus, sanctus, dominus deus omnipotens, in principio, quod est de te, in sapientia tua, quae nata est de substantia tua, fecisti aliquid et de nihilo. fecisti enim caelum et terram; non de te, nam esset aequale unigenito tuo, ac per hoc et tibi, et nullo modo iustum esset, ut aequle tibi esset, quod de te non esset. et aliud praeter te non erat, unde faceres ea, deus, una trinitas et trina unitas: et ideo de nihilo fecisti caelum et terram, magnum quiddam et parvum quiddam, quoniam omnipotens et bonus es ad facienda omnia bona, magnum caelum et parvam terram. tu eras et aliud nihil, unde fecisti caelum et terram, duo quaedam, unum prope te, alterum prope nihil, unum, quo superior tu esses, alterum, quo inferius nihil esset.
LIBER XII - CAPUT 8
Sed illud caelum caeli tibi, domine; terra autem, quam dedisti filiis hominum cernendam atque tangendam, non erat talis, qualem nunc cernimus et tangimus. invisibilis enim erat et incomposita, et abyssus erat, super quam non erat lux, aut tenebrae erant super abyssum, id est magis quam in abysso. ista quippe abyssus aquarum, iam visibilium, etiam in profundis suis habet speciei suae lucem, utcumque sensibilem piscibus et repentibus in suo fundo animantibus: illud autem totum prope nihil erat, quoniam adhuc omnino informe erat; iam tamen erat, quod formari poterat. tu enim, domine, fecisti mundum de materia informi, quam fecisti de nulla re paene nullam rem, unde faceres magna, quae miramur filii hominum. valde hoc mirabile caelum corporeum, quod firmamentum inter aquam et aquam secundo die post conditionem lucis dixisti: fiat, et sic est factum. quod firmamentum vocasti caelum, sed caelum terrae huius et maris, quae fecisti tertio die, dando speciem visibilem informi materiae, quam fecisti ante omnem diem. iam enim feceras et caelum ante omnem diem, sed caelum caeli huius, quia in principio feceras caelum et terram. terra autem ipsa, quam feceras, informis materies erat, quia invisibilis erat et incomposita et tenebrae super abyssum: de qua terra invisibili et incomposita, de qua informitate, de quo paene nihilo faceres haec omnia, quibus iste mutabilis mundus constat et non constat, in quo ipsa mutabilitas apparet, in qua sentiri et dinumerari possunt tempora, quia rerum mutationibus fiunt tempora, dum variantur et vertuntur species, quarum materies praedicta est terra invisibilis.
LIBER XII - CAPUT 9
Ideoque spiritus, doctor famuli tui, cum te commemorat fecisse in principio caelum et terram, tacet de temporibus, silet de diebus. nimirum enim caelum caeli, quod in principio fecisti, creatura est aliqua intellectualis, quamquam nequaquam tibi, trinitati, coaeterna, particeps tamen aeternitatis tuae, valde mutabilitatem suam prae dulcedine felicissimae contemplationis tuae cohibet, et sine ullo lapsu, ex quo facta est, inhaerendo tibi, excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum. ista vero informitas, terra invisibilis et incomposita, nec ipsa in diebus numerata est. ubi enim nulla species, nullus ordo, nec venit quicquam et praeterit, et ubi hoc non fit, non sunt utique dies nec vicissitudo spatiorum temporalium.
LIBER XII - CAPUT 10
O veritas, lumen cordis mei, non tenebrae meae loquantur mihi! defluxi ad ista et obscuratus sum, sed hinc, etiam hinc adamavi te. erravi et recordatus sum tui. audivi vocem tuam post me, ut redirem, et vix audivi propter tumultus impacatorum. et nunc ecce redeo aestuans et anhelans ad fontem tuum. nemo me prohibeat: hunc bibam et hunc vivam. non ego vita mea sim: male vixi ex me, mors mihi fui: in te revivesco. tu me alloquere, tu mihi sermocinare. credidi libris tuis, et verba eorum arcana valde.
LIBER XII - CAPUT 11
Iam dixisti mihi, domine, voce forti in aurem interiorem, quia tu aeternus es, solus habens inmortalitatem, quoniam ex nulla specie motuve mutaris, nec temporibus variatur voluntas tua, quia non est immortalis voluntas, quae alia et alia est. hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis. item dixisti mihi, domine, voce forti, in aurem interiorem, quod omnes naturas atque substantias, quae non sunt quod tu es et tamen sunt, tu fecisti: hoc solum a te non est, quod non est; motusque voluntatis a te, qui es, ad id quod minus est, quia talis motus delictum atque peccatum est, et quod nullius peccatum aut tibi nocet, aut perturbat ordinem imperii tui vel in primo vel in imo. hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis. Item dixisti mihi voce forti in aurem interiorem quod nec illa creatura tibi coaeterna est, cuius voluptas tu solus es teque perseverantissima castitate hauriens mutabilitatem suam nusquam et numquam exerit, et te sibi semper praesente, ad quem toto affectu se tenet, non habens futurum quod expectet nec in praeteritum traiciens quod meminerit, nulla vice variatur nec in tempora ulla distenditur. o beata sempiterno inhabitatore te atque inlustratore suo! nec invenio, quid libentius appellandum existimem caelum caeli domino, quam domum tuam contemplantem delectationem tuam sine ullo defectu egrediendi in aliud, mentem puram concordissime unam stabilimento pacis sanctorum spirituum civium civitatis tuae in caelestibus super ista caelestia. Unde intellegat anima, cuius peregrinatio longinqua facta est, -- si iam sitit tibi, si iam factae sunt ei lacrimae suae panis, dum dicitur ei per singulos dies: ubi est deus tuus? si iam petit a te unam et hanc requirit, ut inhabitet in domo tua per omnes dies vitae suae? (et quae vita eius nisi tu? et qui dies tui nisi aeternitas tua, sicut anni tui, qui non deficiunt, quia idem ipse es?) -- hinc ergo intellegat anima, quae potest, quam longe super omnia tempora sis aeternus, quando tua domus, quae peregrinata non est, quamvis non sit tibi coaeterna, tamen indesinenter et indeficienter tibi cohaerendo nullam patitur vicissitudinem temporum. hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in hac manifestatione persistam sobrius sub alis tuis. Ecce nescio quid informe in istis mutationibus rerum extremarum atque infirmarum, et quis dicet mihi, quod deminuta atque consumpta omni specie, si sola remaneat informitas, per quam de specie in speciem res mutabatur et vertebatur, possit exhibere vices temporum? omnino enim non potest, quia sine varietate motionum non sunt tempora: et nulla varietas, ubi nulla species.
LIBER XII - CAPUT 12
Quibus consideratis, deus meus, quantum donas, quantum me ad pulsandum excitas, quantumque pulsanti aperis, duo reperio, quae fecisti carentia temporibus, cum tibi neutrum coaeternum sit: unum, quod ita formatum est, ut sine ullo intervallo mutationis, quamvis mutabile, tamen non mutatum, aeternitate atque incommutabilitate perfruatur; alterum, quod ita informe erat, ut ex qua forma in quam formam vel motionis vel stationis mutaretur, quo tempori subderetur, non haberet. sed hoc ut informe esset, non reliquisti, quoniam fecisti ante omnem diem in principio caelum et terram, haec duo quae dicebam. terra autem invisibilis erat et incomposita et tenebrae super abyssum. quibus verbis insinuatur informitas (ut gradatim excipiantur, qui omnimodam speciei privationem nec tamen ad nihil perventionem cogitare non possent), unde fieret alterum caelum, et terra visibilis atque composita, et aqua speciosa, et quidquid deinceps in constitutione huius mundi non sine diebus factum commemoratur, quia talia sunt, ut in eis agantur vicissitudines temporum propter ordinatas commutationes motionum atque formarum.
LIBER XII - CAPUT 13
Hoc interim sentio, deus meus, cum audio loquentem scripturam tuam: in principio fecit deus caelum et terram: terra autem erat invisibilis et incomposita et tenebrae erant super abyssum, neque conmemorantem, quanto die feceris haec, sic interim sentio propter illud caelum caeli, -- caelum intellectuale, ubi est intellectus nosse simul, non ex parte, non in aenigmate, non per speculum, sed ex toto, in manifestatione, facie ad faciem; non modo hoc, modo illud, sed, quod dictum est, nosse simul sine ulla vicissitudine temporum, -- et propter invisibilem atque incompositam terram sine ulla vicissitudine temporum, quae solet habere modo hoc et modo illud, quia ubi nulla species, nusquam est hoc et illud: -- propter duo haec, primitus formatum et penitus informe, illud caelum, sed caelum caeli, hoc vero terram, sed terram invisibilem et incompositam: -- propter duo haec interim sentio sine commemoratione dierum dicere scripturam tuam: in principio fecit deus caelum et terram. statim quippe subiecit, quam terram dixerit. et quod secundo die commemoratur factum firmamentum et vocatum caelum, insinuat, de quo caelo prius sine diebus sermo locutus sit.
LIBER XII - CAPUT 14
Mira profunditas eloquiorum tuorum, quorum ecce ante nos superficies blandiens parvulis: sed mira profunditas, deus meus, mira profunditas! horror est intendere in eam, horror honoris et tremor amoris. odi hostes eius vehementer: o si occidas eos de gladio bis acuto, et non sint hostes eius! sic enim amo eos occidi sibi, ut vivant tibi. ecce autem alii non reprehensores, sed laudatores libri Geneseos: non inquiunt hoc voluit in his verbis intellegi spiritus dei, qui per Moysen famulum eius ista conscripsit, non hoc voluit intellegi, quod tu dicis, sed aliud, quod nos dicimus. quibus ego te arbitro, deus omnium nostrum, ita respondeo.
LIBER XII - CAPUT 15
Num dicetis falsa esse, quae mihi veritas voce forti in aurem interiorem dicit de vera aeterntate creatoris, quod nequaquam eius substantia per tempora varietur nec eius voluntas mutabilis est et omne mutabile aeternum non est; deus autem noster aeternus est. item, quod mihi dicit in aurem interiorem, expectatio rerum venturarum fit contuitus, cum venerint, idemque contuitus fit memoria, cum praeterierint: omnis porro intentio, quae ita variatur, mutabilis est, et omne mutabile aeternum non est: deus autem noster aeternus est. haec colligo atque coniungo, et invenio deum meum, deum aeternum non aliqua nova voluntate condidisse creaturam, nec scientam eius transitorium aliquid pati. Quid ergo dicetis, contradictores? an falsa sunt ista? non inquiunt. quid illud? num falsum est omnem naturam formatam materiamve formabilem non esse nisi ab illo, qui summe bonus est, quia summe est? neque hoc negamus inquiunt. quid igitur? an illud negatis, sublimem quandam esse creaturam, tam casto amore cohaerentem deo vero et vere aeterno, ut, quamvis ei coaeterna non sit, in nullam tamen temporum varietatem et vicissitudinem ab illo se resolvat et defluat, sed in eius solius veracissima contemplatione requiescat, quoniam tu, deus, diligenti te, quantum praecipis, ostendis ei te et sufficis ei, et ideo non declinat a te nec ad se? haec est domus dei non terrena neque ulla caelesti mole corporea, sed spiritalis et particeps aeternitatis tuae, quia sine labe in aeternum. statuisti enim eam in saeculum et in saeculum saeculi; praeceptum posuisti et non praeteribit. nec tamen tibi coaeterna, quoniam non sine initio: facta est enim. Nam etsi non invenimus tempus ante illam -- prior quippe omnium creata est sapientia; nec utique illa sapientia tibi, deus noster, patri suo, plane coaeterna et coaequalis, et per quam creata sunt omnia, et quo principio fecisti caelum et terram, sed profecto sapientia, quae creata est, intellectualis natura scilicet, quae contemplatione luminis lumen est; dicitur enim et ipsa, quamvis creata, sapientia. sed quantum interest inter lumen, quod inluminat et quod inluminatur, tantum inter sapientiam, quae creat, et istam, quae creata est, sicut inter iustitiam iustificantem et iustitiam, quae iustificatione facta est; nam et nos dicti sumus iustitia tua; ait enim quidam servus tuus: ut nos simus iustitia dei in ipso. ergo quia prior omnium creata est quaedam sapientia, quae creata est, mens rationalis et intellectualis castae civitatis tuae, matris nostrae, quae sursum est et libera est et aeterna in caelis -- quibus caelis, nisi qui te laudant caeli caelorum, quia hoc est et caelum caeli domino? -- etsi non invenimus tempus ante illam, quia et creaturam temporis antecedit, quae prior omnium creata est, ante illam tamen est ipsius creatoris aeternitas, a quo facta sumpsit exordium, quamvis non temporis, quia nondum erat tempus, ipsius tamen conditionis suae. Unde ita est abs te, deo nostro, ut aliud sit plane quam tu et non id ipsum, et non solum ante illam, sed nec in illa invenimus tempus, quia est idonea faciem tuam semper videre nec uspiam deflectitur ab ea; quo fit, ut nulla mutatione varietur. inest ei tamen ipsa mutabilitas, unde tenebresceret et frigesceret, nisi amore grandi tibi cohaerens tamquam semper meridies luceret et ferveret ex te. o domus luminosa et speciosa, dilexi decorem tuum et locum habitationis gloriae domini mei, fabricatoris et possessoris tui! tibi suspiret peregrinatio mea, et dico ei qui fecit te, ut possideat et me in te, quia fecit et me. erravi sicut ovis perdita, sed in umeris pastoris mei, structoris tui, spero me reportari tibi. Quid dicitis mihi, quod alloquebar contradictores, qui tamen et Moysen pium famulum dei et libros eius oracula sancti spiritus creditis? estne ista domus dei, non quidem deo coaeterna, sed tamen secundum modum suam aeterna in caelis, ubi vices temporum frustra quaeritis, quia non invenitis? supergreditur enim omnem distentionem et omne spatium aetatis volubile, cui semper inhaerere deo bonum est. est inquiunt. quid igitur ex his, quae clamavit cor meum ad deum meum, cum audiret interius vocem laudis eius, quid tandem falsum esse contenditis? an quia erat informis materies, ubi propter nullam formam nullus ordo erat? ubi autem nullus ordo erat, nulla esse vicissitudo temporum poterat; et tamen hoc paene nihil in quantum non omnino nihil erat, ab illo utique erat, a quo est quidquid est, quod utcumque aliquid est. hoc quoque aiunt non negamus.
LIBER XII - CAPUT 16
Cum his enim volo coram te aliquid conloqui, deus meus, qui haec omnia, quae intus in mente mea non tacet veritas tua, vera esse concedunt. nam qui haec negant, latrent quantum volunt et obstrepant sibi: persuadere conabor, ut quiescant, et viam praebeant ad se verbo tuo. quod si noluerint et repulerint me, obsecro, deus meus, ne tu sileas a me. tu loquere in corde meo veraciter; solus enim sic loqueris; et dimittam eos foris sufflantes in pulverem et excitantes terram in oculos suos, et intrem in cubile meum et cantem tibi amatoria, gemens inenarrabiles gemitus in peregrinatione mea et recordans Hierusalem extento in eam sursum corde, Hierusalem patriam meam, Hierusalem matrem meam, teque super eam regnatorem, inlustratorem, patrem, tutorem, maritum, castas et fortes delicias et solidum gaudium et omnia bona ineffabilia, simul omnia, quia unum summum et verum bonum: et non avertar, donec in eius pacem, matris carissimae, ubi sunt primitiae spiritus mei, unde ista mihi certa sunt, colligas totum quod sum a dispersione et deformitate hac, et conformes atque confirmes in aeternum, deus meus, misericordia mea. cum his autem, qui cuncta illa, quae vera sunt, falsa esse non dicunt, honorantes et in culmine sequendae quctoritatis nobiscum constituentes illam per sanctum Moysen editam sanctam scriptuaram tuam, et tamen nobis aliquid contradicunt, ita loquor. tu esto, deus noster, arbiter inter confessiones meas et contradictiones eorum.
LIBER XII - CAPUT 17
Dicunt enim: quamvis vera sint haec, non ea tamen duo Moyses inturbatur, cum revelante spiritu diceret: in principio fecit deus caelum et terram. non caeli nomine spiritalem vel intellectualem illam creaturam semper faciem dei contemplantem significavit, nec terrae nomine informem materiam. quid igitur? quod nos dicimus inquiunt hoc ille vir sensit, hoc verbis istis elocutus est. quid illud est? nomine aiunt caeli et terrae totum istum visibilem mundum prius universaliter et breviter significare voluit, ut postea digereret dierum enumeratione quasi articulatim universa, quae sancto spiritui placuit sic enuntiare. tales quippe homines erant rudis ille atque carnalis populus, cui loquebatur, ut eis opera dei non nisi sola visibilia commendanda iudicaret. terram vero invisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum, unde consequenter ostenditur per illos dies facta atque disposita esse cuncta ista visibilia, quae nota sunt omnibus, non incongruenter informem istam materiem intellegendam esse consentiunt. quid? si dicat alius, eandem informitatem confusionemque materiae, caeli et terrae nomine prius insinuatam, quod ex ea mundus iste visibiles, cum omnibus naturis quae in eo manifestissime apparent, qui caeli et terrae nomine saepe appellari solet, conditus atque perfectus est? quid? si dicat et alius caelum et terram quidem invisibilem visibilemque naturam non indecenter appellatam, ac per hoc universam creaturam, quam fecit in sapientia, id est in principio, deus, huiuscemodi duobus vocabulis esse conprehensam; verum tamen quia non de ipsa substantia dei, sed ex nihilo cuncta facta sunt (quia non sunt id ipsum, quod deus, et inest quaedam mutabilitas omnibus, sive manent, sicut aeterna domus dei, sive mutentur, sicut anima hominis et corpus), communem omnium rerum invisibilium visibiliumque materiem adhuc informem, sed certe formabilem, unde fieret caelum et terra (id est invisibilis atque visibilis iam utraque formata creatura) his nominibus enuntiatam, quibus appellaretur terra invisibilis et incomposita et tenebrae super abyssum; ea distinctione, ut terra invisibilis et incomposita intellegatur materies corporalis ante qualitatem formae, tenebrae autem super abyssum spiritalis materies ante cohibitionem quasi fluentis inmoderationis et ante inluminationem sapientiae? Est adhuc quod dicat, si quis alius velit, non scilicet iam perfectas atque formatas invisibiles visibilesque naturas caeli et terrae nomine significari, cum legitur, in principio fecit deus caelum et terram: sed ipsam adhuc informem inchoationem rerum formabilem creabilemque materiam hic nominibus appellatam, quod in ea iam essent ista confusa, nondum qualitatibus formisque distincta, quae nunc iam digesta suis ordinibus vocantur caelum et terra, illa spiritalis, haec corporalis creatura.
LIBER XII - CAPUT 18
Quibus omnibus auditis et consideratis, nolo verbis contendere; ad nihil enim utile est nisi ad subversionem audientium. ad aedificationem autem bona est lex, si quis ea legitime utatur, quia finis eius est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta; et novit magister noster, in quibus duobus praeceptis totam legem prophetasque suspenderit. quae mihi ardenter confitenti, deus meus, lumen oculorum meorum in occulto, quid mihi obest, cum diversa in his verbis intellegi possint, quae tamen vera sint? quid, inquam, mihi obest, si aliud ego sensero, quam sensit alius eum senisse, qui scripsit? omnes quidem, qui legimus, nitimur hoc indagare atque conprehendere, quod voluit ille quem legimus, et cum eum veridicum credimus, nihil, quod falsum esse vel novimus vel putamus, audemus eum existimare dixisse. dum ergo quisque conatur id sentire in scripturis sanctis, quod in eis sensit ille qui scripsit, quid mali est, si hoc sentiat, quod tu, lux omnium veridicarum mentium, ostendis verum esse, etiamsi non hoc sensit ille, quem legit, cum et ille verum nec tamen hoc senserit?
LIBER XII - CAPUT 19
Verum est enim, domine, fecisse te caelum et terram. verum est esse principium sapientiam tuam, in qua fecisti omnia. item verum est, quod mundus iste visibilis habet magnas partes suas caelum et terram, brevi conplexione factarum omnium conditiarumque naturarum. et verum est, quod omne mutabile insinuat notitiae nostrae quandam informitatem, qua formam capit vel qua mutatur et vertitur. verum est nulla tempora perpeti quod ita cohaeret formae incommutabili, ut, quamvis sit mutabile, non mutetur. verum est informitatem, quae prope nihil est, vices temporum habere non posse. verum est, quod, unde fit aliquid, potest quodam genere locutionis habere iam nomen eius rei, quae inde fit: unde potuit vocari caelum et terra quaelibet informitas, unde factum est caelum et terra. verum est omnium formatorum nihil esse informi vicinius quam terram et abyssum. verum est, quod non solum creatum atque formabile est, tu fecisti, ex quo sunt omnia. verum est omne, quod ex informi formatur, prius esse informe, deinde formatum.
LIBER XII - CAPUT 20
Ex his omnibus veris, de quibus non dubitant, quorum interiori oculo talia videre donasti, et qui Moysen, famulum tuum, in spiritu veritatis locutum esse immobiliter credunt, ex his ergo omnibus aliud sibi tollit qui dicit, in principio fecit deus caelum et terram. id est in verbo sui sibi coaeterno fecit deus intellegibilem atque sensibilem, vel spiritalem corporalemque creaturam: aliud qui dicit, in principio fecit deus caelum et terram, id est in verbo suo sibi coaeterno fecit deus universam istam molem corporei mundi huius, cum omnibus quas continet manifestis notisque naturis: aliud qui dicit, in principio fecit deus caelum et terram, id est in verbo suo sibi coaeterno fecit informem materiam creaturae spiritalis et corporalis: aliud qui dicit, in principio fecit deus caelum et terram, id est in verbo suo sibi coaeterno fecit deus informem materiam creaturae corporalis, ubi confusum adhuc erat caelum et terra, quae nunc iam distincta atque formata in istius mundi mole sentimus: aliud qui dicit, in principio fecit deus caelum et terram, id est in ipso exordio faciendi atque operandi fecit deus informem materiam, confuse habentem caelum et terram, unde formata nunc eminent et apparent, cum omnibus, quae in eis sunt.
LIBER XII - CAPUT 21
Item quod adtinet ad intellectum verborum sequentium, ex illis omnibus veris aliud sibi tollit, qui dicit, terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est corporale illud, quod fecit deus, adhuc materies erat corporearum rerum informis, sine ordine, sine luce: aliud qui dicit, terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est hoc totum, quod caelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret caelum corporeum et terra corporea cum omnibus quae in eis sunt corporeis sensibus nota: aliud qui dicit, terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est hoc totum, quod caelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret caelum intellegibile -- quod alibi dicitur caelum caeli -- et terra, scilicet omnis natura corporea, sub quo nomine intellegatur etiam hoc caelum corporeum, id est unde fieret omnis invisibilis visibilisque creatura: aliud qui dicit, terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, non illam informitatem nomine caeli et terrae scriptura appellavit, sed iam erat, inquit, ipsa informitas, quam terram invisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum nominavit, de qua caelum et terram deum fecisse praedixerat, spiritalem scilicet corporalemque creaturam; aliud qui dicit, terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est informitas quaedam iam materies erat, unde caelum et terram deum fecisse scriptura praedixit, totam scilicet corpoream mundi molem in duas maximas partes superiorem atque inferiorem distributam, cum omnibus quae in eis sunt usitatis notisque creaturis.
LIBER XII - CAPUT 22
Cum enim duabus istis extremis sententiis resistere quisquam ita temptaverit: si non vultis hanc informitatem materiae caeli et terrae nomine appellatam videri, erat ergo aliquid, quod non fecerat deus, unde caelum et terram faceret; neque enim scriptura narravit, quod istam materiem deus fecerit, nisi intellegamus eam caeli et terrae aut solius terrae vocabulo significatam, cum diceretur: in principio fecit deus caelum et terram, ut id, quod sequitur: terra autem erat invisibilis et incomposita, quamvis informem materiam sic placuerit appellare, non tamen intellegamus nisi eam, quam fecit deus in eo, quod perscriptum est: fecit caelum et terram, respondebunt assertores duarum istarum sententiarum, quas extremas posuimus, aut illius aut illius, cum haec audierint, et dicent: informem quidem istam materiam non negamus a deo factam, deo, a quo sunt omnia bona valde, quid, sicut dicimus amplius bonum esse quod creatum atque formatum est, ita fatemur minus bonum esse quod factum est creabile atque formabile, sed tamen bonum: non autem conmemorasse scripturam, quod hanc informitatem fecerit deus, sicut alia multa non commemoravit, ut Cherubim et Seraphim, et quae apostolus distincte ait, sedes, dominationes, principatus, potestates, quae tamen omnia deum fecisse manifestum est. aut si in eo, quod dictum est: fecit caelum et terram, comprehensa sunt omnia, quid de aquis dicimus, super quas ferebatur spiritus dei? si enim terra nominata simul intelleguntur, quomodo iam terrae nomine materies informis accipitur, quando tam speciosas aquas videmus? aut si ita accipitur, cur ex eadem informitate scriptum est factum firmamentum et vocatum caelum, neque scriptum est factas esse aquas? non enim adhuc informes sunt et invisae, quas ita decora specie fluere cernimus. aut si tunc acceperunt istam speciem, cum dixit deus: congregatio sit ipsa formatio, quid respondebitur de aquis, quae super firmamentum sunt, quia neque informes tam honorabilem sedem accipere meruissent, nec scriptum est, qua voce formatae sint? unde si aliquid Genesis tacuit deum fecisse, quod tamen deum fecisse nec sana fides nec certus ambigit intellectus, nec ideo ulla sobria doctrina dicere audebit istas aquas coaeternas deo, quia in libro Geneseos commemoratas quidem audimus, ubi autem factae sint, non invenimus, cur non informem quoque illam materiam, quam scriptura haec terram invisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum appellat, docente veritate intellegamus ex deo factam esse de nihlo ideoque illi non esse coaeternam, quamvis ubi facta sit omiserit enuntiare ista narratio?
LIBER XII - CAPUT 23
His ergo auditis atque perspectis pro captu infirmitatis meae (quam tibi confiteor scienti deo meo), duo video dissensionum genera oboriri posse, cum aliquid a nuntiis veracibus per signa enuntiatur, unum, si de veritate rerum, alterum, si de ipsius qui enuntiat voluntate dissensio est. aliter enim quaerimus de creaturae conditione, quid verum sit, aliter autem quid in his verbis Moyses, egregius domesticus fidei tuae, intellegere lectorem auditoremque voluerit. in illo primo genere discedant a me omnes, qui ea, quae falsa sunt, se scire arbitrantur. in hoc item altero discedant a me omnes, qui ea quae falsa sunt Moysen dixisse arbitrantur. coniungar autem illis, domine, in te et delecter cum eis in te, qui veritate tua pascuntur in latitudine caritatis, et accedamus simul ad verba libri tui, et quaeremus in eis voluntatem tuam per voluntatem famuli tui, cuius calamo dispensasti ea.
LIBER XII - CAPUT 24
Sed quis nostrum sic invenit eam inter tam multa vera, quae in illis verbis aliter atque aliter intellectis occurrunt quaerentibus, ut tam fidenter dicat hoc senisse Moysen atque hoc in illa narratione voluisse intellegi, quam fidenter dicit hoc verum esse, sive ille hoc senserit sive aliud? ecce enim, deus meus, ego servus tuus, qui vovi tibi sacrificium confessionis in his litteris, et oro, ut ex misericordia tua reddam tibi vota mea, ecce ego quam fidenter dico in tuo verbo incommutabili omnia te fecisse, invisibilia et visibilia, numquid tam fidenter dico non aliud quam hoc adtendisse Moysen, cum scriberet: in principio fecit deus caelum et terram, quia non, sicut in tua veritate hoc certum video, ita in eius mente video id eum cogitasse, cum haec scriberet? potuit enim cogitare in ipso faciendi exordio, cum diceret: in principio; potuit et caelum et terram hoc loco nullam iam formatam perfectamque naturam sive spiritalem sive corporalem, sed utramque inchoatam et adhuc informem velle intellegi. video quippe vere potuisse dici, quidquid horum diceretur, sed quid horum in his verbis ille cogitaverit, non ita video, quamvis sive aliquid horum sive quid aliud, quod a me commemoratum non est, tantus vir ille mente conspexerit, cum haec verba promeret, verum eum vidisse apteque id enuntiavisse non dubitem.
LIBER XII - CAPUT 25
Nemo iam mihi molestus sit dicendo mihi: non hoc sensit Moyses, quod tu dicis, sed hoc sensit, quod ego dico. si enim mihi diceret: unde scis hoc sensisse Moysen, quod de his verbis eius eloqueris? aequo animo ferre deberem, et responderem fortasse, quae superius respondi vel aliquanto uberius, si esset curior. cum vero dicit: non hoc ille sensit, quod tu dicis, sed quod ego dico neque tamen negat, quod uterque nostrum dicit, utrumque verum esse, o vita pauperum, deus meus, in cuius sinu non est contradictio, plue mihi mitigationes in cor, ut patienter tales feram; qui non mihi hoc dicunt, quia divini sunt et in corde famuli tui viderunt quod dicunt, sed quia superbi sunt nec noverunt Moysi sententiam, sed amant suam, non quia vera est, sed quia sua est. alioquin et aliam veram pariter amarent, sicut ego amo quod dicunt, quando verum dicunt, non quia ipsorum, sed quia verum est: et ideo iam nec ipsorum est, quia verum est. si autem ideo ament illud, quia verum est, iam et ipsorum est et meum est, quoniam in commune omnium est veritatis amatorum. illud autem, quod contendunt non hoc sensisse Moysen, quod ego dico, sed quod ipsi dicunt, nolo, non amo, quia etsi ita est, tamen ista temeritas non scientiae, sed audaciae est, nec visus, sed typhus eam peperit. ideoque, domine, tremenda sunt iudicia tua, quoniam veritas tua nec mea est nec illius aut illius, sed omnium nostrum, quod ad eius communionem publice vocas, terribiliter admonens nos, ut nolimus eam habere privatam, ne privemur ea. nam quisquis id, quod tu omnibus ad fruendum proponis, sibi proprie vindicat, et suum vult esse quod omnium est, a communi propellitur ad sua, hoc est a veritate ad mendacium. qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur. Adtende, iudex optime, deus, ipsa veritas, adtende, quid dicam contradictori huic, adtende; coram te enim dico et coram fratribus meis, qui legitime utuntur lege usque ad finem caritatis; adtende et vide, quid ei dicam, si placet tibi. hanc enim vocem huic refero fraternam et pacificam: si ambo videmus verum esse quod dicis, et ambo videmus verum esse quod dico, ubi, quaeso, id videmus? nec ego utique in te nec tu in me, sed ambo in ipsa quae supra mentes nostras est incommutabili veritate. cum ergo de ipsa domini dei nostri luce non contendamus, cur de proximi cogitatione contendimus, quam sic videre non possumus, ut videtur incommutabilis veritas, quando, si ipse Moyses apparuisset nobis atque dixisset: hoc cogitavi, nec sic eam videremus, sed crederemus? non itaque supra quam scriptum est unus pro altero infletur adversus alterum. diligamus dominum deum nostrum ex toto corde, ex toto anima, ex tota mente nostra, et proximum nostrum sicut nosmet ipsos. propter quae duo praecepta caritatis sensisse Moysen, quidquid in illis libris sensit, nisi crediderimus, mendacem faciemus dominum, cum de animo conservi aliter quam ille docuit opinamur. iam vide, quam stultum sit in tanta copia verissimarum sententiarum, quae de illis verbis erui possunt, temere adfirmare, quam earum Moyses potissimum senserit, et perniciosis contentionibus ipsam offendere caritatem, propter quam dixit omnia, cuius dicta conamur exponere.
LIBER XII - CAPUT 26
Et tamen ego, deus meus, celsitudo humilitatis meae et requies laboris mei, qui audis confessiones meas et dimittis peccata mea, quoniam tu mihi praecipis, ut diligam proximum meum sicut me ipsum, non possum minus credere de Moyse fidelissimo famulo tuo, quam mihi optarem ac desiderarem abs te dari muneris, si tempore illo natus essem quo ille, eoque loci me constituisses, ut per servitutem cordis ac linguae meae litterae illae dispensarentur, quae tanto post essent omnibus gentibus profuturae, et per universum orbem tanto auctoritatis culmine omnium falsarum superbarumque doctrinarum verba superaturae. vellem quippe, si tunc ego essem Moyses -- ex eadem namque massa omnes venimus; et quid est homo, nisi quia memor es eius? -- vellem ergo, si tunc ego essem quod ille, et mihi abs te Geneseos liber scribendus adiungeretur, talem mihi eloquendi facultatem dari et eum texendi sermonis modum, ut neque illi, qui nondum queunt intellegere quemadmodum creat deus, tamquam excedentia vires suas dicta recusarent et illi, qui hoc iam possunt, in quamlibet verum sententiam cogitando venissent, eam non praetermissam in paucis verbis tui famuli reperirent, et si alius aliam vidisset in luce veritatis, nec ipsa in eisdem verbis intellegenda deesset.
LIBER XII - CAPUT 27
Sicut enim fons in parvo loco uberior est pluribusque rivis in ampliora spatia fluxum ministrat quam quilibet eorum rivorum, qui per multa locorum ab eodem fonte deducitur, ita narratio despensatoris tui sermocinaturis pluribus profutura parvo sermonis modulo scatet fluenta liquidae veritatis, unde sibi quisque verum, quod de his rebus potest, hic illud, ille illud, per longiores loquellarum anfractus trahat. alii enim cum haec verba legunt vel audiunt, cogitant deum quasi hominem, aut quasi aliquam mole inmensa praeditam potestatem, novo quodam et repentino placito extra se ipsam tamquam locis distantibus fecisse caelum et terram, duo magna corpora supra et infra, quibus omnia continerentur; et cum audiunt: dixit deus: fiat illud, et factum est illud, cogitant verba coepta et finita, sonantia temporibus atque transeuntia, post quorum transitum statim existeret quod iussum est ut existeret, et si quid forte aliud hoc modo ex familiaritate carnis opinantur. in quibus adhuc parvulis animalibus, dum isto humillimo genere verborum tamquam materno sinu eorum gestatur infirmitas, salubriter aedificatur fides, qua certum habeant et teneant deum fecisse omnis naturas, quas eorum sensus mirabili varietate circumspicit. quorum si quispiam quasi vilitatem dictorum aspernatus extra nutritorias cunas superba inbecillitate se extenderit, heu, cadet miser, et, domine deus, miserere, ne inplumem pullum conculcent qui transeunt viam, et mitte angelum tuum, qui eum reponat in nido, ut vivat, donec volet.
LIBER XII - CAPUT 28
Alii vero, quibus haec verba non iam nidus, sed opaca frutecta sunt, vident in eis latentes fructus et volitant laetantes, et garriunt scrutantes, et carpunt eos. vident enim, cum haec verba legunt vel audiunt, tua, deus, aeterne stabili permansione cuncta praeterita et futura tempora superari nec tamen quicquam esse temporalis creaturae, quod tu non feceris; cuius voluntas quia id est quod tu, nullo modo mutata vel quae antea non fuisset exorta voluntate fecisti omnia, non de te similitudinem tuam formam omnium, sed de nihilo dissimilitudinem informem, quae formaretur per similitudinem tuam recurrens in te unum pro captu ordinato, quantum cuique rerum suo genere datum est, et fierent omnia bona valde, sive maneant circa te, sive gradatim remotiore distantia per tempora et locos pulchras variationes faciant aut patiantur. vident haec et gaudent in luce veritatis tuae, quantulum hic valent. Et alius eorum intendit in id, quod dictum est: in principio fecit deus, et respicit sapientiam principium, quia et loquitur ipsa nobis. alius itidem intendit in eadem verba et principium intellegit exordium rerum conditarum, et sic accipit: in principio fecit, ac si diceretur: primo fecit. atque in eis, qui intellegunt in principio, quod in sapientia fecit caelum et terram, alius eorum ipsum caelum et terram, creabilem materiam caeli et terrae, sic esse credit cognominatam; alius iam formatas distinctasqua naturas, alius unam formatam eandemque spiritalem caeli nomine, aliam informem corporalis materiae terrae nomine. qui autem intellegunt in nominibus caeli et terrae adhuc informem materiam, de qua formaretur caelum et terra, nec ipsi uno more id intellegunt: sed alius, unde consummaretur intellegibilis sensibilisque creatura; alius tantum, unde sensibilis moles ista corporea, sinu grandi continens perspicuas promptasque naturas. nec illi uno modo, qui iam dispositas digestasque creaturas caelum et terram vocari hoc loco credunt; sed alius invisibilem atque visibilem, alius solam visibilem, in qua luminosum caelum suspicimus et terram caliginosam quaeque in eis sunt.
LIBER XII - CAPUT 29
At ille, qui non aliter accipit: in principio fecit, quam si diceretur: primo fecit, non habet quomodo veraciter intellegat caelum et terram, nisi materiam caeli et terrae intellegat, videlicet universae, id est intellegibilis corporalisque creaturae. si enim iam formatam velit universam, recte ab eo quaeri poterit, si hoc primo fecit deus, quid fecerit deinceps, et post universitatem non inveniet, ac per hoc audiet invitus: quomodo illud primo, si postea nihil? cum vero dicit primo informem, deinde formatam, non est absurdus, si modo est idoneus discernere, quid praecedat aeternitate, quid tempore, quid electione, quid origine: aeternitate, sicut deus omnia; tempore, sicut flos fructum; electione, sicut fructus florem; origine, sicut sonus cantum. in his quattuor primum et ultimum, quae commemoravi, difficilime intelleguntur, duo media facillime. namque rara visio est et nimis ardua conspicere, domine, aeternitatem tuam incommutabiliter mutabilia facientem, ac per hoc priorem. quis deinde sic acutum cernat animo, ut sine labore magno dinoscere valeat, quomodo sit prior sonus quam cantus, ideo quia cantus est formatus sonus, et esse utique aliquid non formatum potest, formari autem quod non est non potest? sic est prior materies quam id, quod ex ea fit, non ideo prior, quia ipsa efficit, cum potius fiat, nec prior intervallo temporis; neque enim priore tempore sonos edimus informes sine cantu et eos posteriore tempore in formam cantici coaptamus aut fingimus, sicut ligna, quibus arca, vel argentum, quo vasculum fabricatur; tales quippe materiae tempore etiam praecedunt formas rerum, quae fiunt ex eis. at in cantu non ita est. cum enim cantatur, auditur sonus eius, non prius informiter sonat et deinde formatur in cantum. quod enim primo utcumque sonuerit, praeterit, nec ex eo quicquam reperies, quod resumptum arte conponas: et ideo cantus in sono suo vertitur, qui sonus eius materies eius est. idem quippe formatur, ut cantus sit. et ideo, sicut dicebam, prior materies sonandi quam forma cantandi: non per faciendi potentiam prior; neque enim sonus est cantandi: non per faciendi potentiam prior; neque enim sonus est cantandi artifex, sed cantanti animae subiacet ex corpore, de quo cantum faciat; nec tempore prior: simul enim cum cantu editur; nec prior electione: non enim potior sonus quam cantus, quandoquidem cantus est non tantum sonus verum etiam speciosus sonus. sed prior est origine, quia non cantus formatur, ut sonus sit, sed sonus formatur, ut cantus sit. hoc exemplo qui potest intellegat materiam rerum primo factam et appellatam caelum et terram, quia inde facta sunt caelum et terra, nec tempore primo factam, quia formae rerum exserunt tempora, illa autem erat informis iamque in temporibus simul animadvertitur, nec tamen de illa narrari aliquid potest, nisi velut tempore prior sit, cum pendatur extremior, quia profecto meliora sunt formata quam informia, et praecedatur aeternitate creatoris, ut esset de nihilo, unde aliquid fieret.
LIBER XII - CAPUT 30
In hac diversitate sententiarum verarum, concordiam pariat ipsa veritas, et deus noster misereatur nostri, ut legitime lege utamur, praecepti fine, pura caritate. ac per hoc, si quis quaerit ex me, quid horum Moyses, tuus ille famulus, senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum, si tibi non confiteor, nescio; et scio tamen illas veras esse sententias exceptis carnalibus, de quibus quantum existimavi locutus sum. quos tamen bonae spei parvulos haec verba libri tui non territant alta humiliter et pauca copiose; sed omnes, quos in eis verbis vera cernere ac dicere fateor, diligamus nos invicem, pariterque diligamus te, deum nostrum, fontem veritatis, si non vana, sed ipsam sitimus, eundemque famulum tuum, scripturae huius dispensatorem, spiritu tuo plenum, ita honoremus, ut hoc eum te revelante, cum haec scriberet, adtendisse credamus, quod in eis maxime et luce veritatis et fruge utilitatis excellit.
LIBER XII - CAPUT 31
Ita cum alius dixerit: hoc sensit, quod ego, et alius: immo illud, quod ego, religiosius me arbitror dicere: cur non utrumque potius, si utrumque verum est, et si quid tertium et si quid quartum et si quid omnino aliud verum quispiam in his verbis videt, cur non illa omnia videsse credatur, per quem deus unus sacras litteras vera et diversa visuris multorum sensibus temperavit? ego certe, quod intrepidus de meo corde pronuntio, si ad culmen auctoritatis aliquid scriberem, sic mallem scribere, ut, quod veri quisque de his rebus capere posset, mea verba resonarent, quam ut unam veram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem ceteras, quarum falsitas me non posset offendere. nolo itaque, deus meus, tam praeceps esse, ut hoc illum virum de te meruisse non credam. sensit ille omnino in his verbis atque cogitavit, cum ea scriberet, quidquid hic veri potuimus invenire, et quidquid nos non potuimus aut nondum potuimus, et tamen in eis inveniri potest.
LIBER XII - CAPUT 32
Postremo, domine, qui deus es et non caro et sanguis, si quid homo minus vidit, numquid et spriritum tuum bonum, qui deducet me in terra recta, latere potuit, quidquid eras in eis verbis tu ipse revelaturus legentibus posteris, etiamsi ille, per quem dicta sunt, unam fortassis ex multis veris sententiam cogitavit? quod si ita est, sit igitur illa quam cogitavit ceteris excelsior, nobis autem, domine, aut ipsam demonstras aut quam placet alteram veram, ut, sive nobis hoc quod etiam illi homini tuo sive aliud ex eorundem verborum occasione patefacias, tu tamen pascas, non error inludat. ecce, domine deus meus, quam multa de paucis verbis, quam multa, oro te, scripsimus! quae nostrae vires, quae tempora omnibus libris tuis ad istum modum sufficient? sine me itaque brevius in eis confiteri tibi, et eligere unum aliquid quod tu inspiraveris verum, certum et bonum, etiamsi multa occurrerint, ubi multa occurrere poterunt, ea fide confessionis meae, ut, si hoc dixero, quod sensit minister tuus, recte atque optime -- id enim conari me oportet -- quod si assectus non fuero, id tamen dicam, quod mihi per eius verba tua veritas dicere voluerit, quae illi quoque dixit quod voluit.
LIBER XIII - CAPUT 1
Invoco te, deus meus, misericordia mea, qui fecisti me et oblitum tui non oblitus es. invoco te in animam meam, quam praeparas ad capiendum te ex desiderio, quod inspirasti: nunc invocantem te ne deseras, qui priusquam invocarem praevenisti, et institisti crebrescens multimodis vocibus, ut audirem de longinquo et converterer, et vocantem me invocarem te. etenim, domine, delevisti omnia mala merita mea, ne retribueres manibus meis, in quibus a te defeci, et praevenisti omnia bona merita mea, ut retribueres manibus tuis, quibus me fecisti, quia et priusquam essem tu eras, nec eram, cui praestares ut essem: et tamen ecce sum ex bonitate tua praeveniente totum hoc, quod me fecisti, et unde me fecisti. neque enim eguisti me, aut ego tale bonum sum, quo tu adiuveris, dominus meus et deus meus, non ut tibi sic serviam, quasi ne fatigeris in agendo, aut ne minor sit potestas tua carens obsequio meo, neque ut sic te colam quasi terram, ut sis incultus, si non te colam: sed ut serviam tibi et colam te, ut de te mihi bene sit, a quo mihi est, ut sim, cui bene sit.
LIBER XIII - CAPUT 2
Ex plenitudine quippe bonitatis tuae creatura tua substitit, ut bonum,
quod tibi nihil prodesset nec de te aequale tibi esset, tamen quia ex
te fieri potuit, non deesset. quod enim te promeruit caelum et terra,
quas fecisti in principio? dicant, quid te promeruerunt spiritalis
corporalisque natura, quas fecisti in sapientia tua; ut inde penderent
(etiam inchoata et informia, quaeque in genere suo vel spiritale vel
corporali, euntia in immoderationem et in longinquam dissimilitudinem
tuam, spiritale informe praestantius, quam si formatum corpus esset,
corporale autem informe praestantius, quam si omnino nihil esset),
atque ita penderent in tuo verbo informia, nisi per idem verbum
revocarentur ad unitatem tuam et formarentur et essent ab uno te summo
bono universa bona valde. quid te promeruerant, ut essent saltem
informia, quae neque hoc essent nisi ex te? Quid te promeruit materies
corporalis, ut esset saltem invisibilis et incomposita, quia neque hoc
esset, nisi quia fecisti? ideoque te, quia non erat, promereri ut
esset non poterat. aut quid te promeruit inchoatio creaturae
spiritalis, ut saltem tenebrosa fluitaret similis abysso, tui
dissimilis, nisi per idem verbum converteretur ad idem, a quo facta
est, atque ab eo inluminata lux fieret, quamvis non aequaliter et
tamen conformis formae aequali tibi? sicut enim corpori non hoc est
esse, quod pulchrum esse -- alioquin deforme esse non posset -- ita
etiam creato spiritui non id est vivere, quod sapienter vivere:
alioquin inconmutabiliter saperet. bonum autem illi est adhaerere tibi
semper, ne quod adeptus est conversione, aversione lumen amittat, et
relabatur in vitam tenebrosae abysso similem. nam et nos, qui secundum
animam creatura spiritalis sumus, aversi a te, nostro lumine, in ea
vita fuimus aliquando tenebrae; et in reliquiis obscuritatis nostrae
laboramus, donec simus iustitia tua in unico tuo sicut montes dei: nam
iudicia tua fuimus sicut multa abyssus.
LIBER XIII - CAPUT 3
Quod autem in primis conditionibus dixisti: fiat lux, et facta est
lux, non incongruenter hoc intellego in creatura spiritali, quia erat
iam qualiscumque vita, quam inluminares. sed sicut non te promeruerat,
ut esset talis vita, quae inluminari posset, ita nec cum iam esset
promeruit te, ut inluminaretur. neque enim eius informitas placeret
tibi, si non lux fieret, non existendo, sed intuendo inluminantem
lucem eique cohaerendo, ut et quod utcumque vivit et quod beate vivit,
non deberet nisi gratiae tuae, conversa per conmutationem meliorem ad
id, quod neque in melius neque in deterius mutari potest: quod tu
solus es, quia solus simpliciter es, cui non est aliud vivere, aliud
beate vivere, quia tua beatitudo es.
LIBER XIII - CAPUT 4
Quid ergo tibi deesset ad bonum, quod tu tibi es, etiamsi ista vel
omnino nulla essent vel informia remanerent, quae non ex indigentia
fecisti, sed ex plenitudine bonitatis tuae cohibens atque convertens
ad formam, non ut tamquam tuum gaudium conpleatur ex eis? perfecto
enim tibi displicet eorum inperfectio, ut ex te perficiantur et tibi
placeant, non autem inperfecto, tamquam et tu eorum perfectione
perficiendus sis. spiritus enim tuus bonus superferebatur super aquas,
non ferebatur ab eis, tamquam in eis requiesceret. in quibus enim
requiescere dicitur spiritus tuus, hos in se requiescere facit. sed
superferebatur incorruptibilis et incommutabilis voluntas tua, ipsa in
se sibi sufficiens, super eam quam fereras vitam; cui non hoc est
vivere, quod beate vivere, quia vivit etiam fluitans in obscuritate
sua; cui restat converti ad eum, a quo facta est, et magis magisque
vivere apud fontem vitae, et in lumine eius videre lumen et perfici et
inlustrari et beari.
LIBER XIII - CAPUT 5
Ecce apparet mihi in aenigmate trinitas, quod es, deus meus, quoniam
tu, pater, in principio sapientiae nostrae, quod est tua sapientia de
te nata, aequalis tibi et coaeterna, id est in filio tuo, fecisti
caelum et terram. et multa diximus de caelo caeli et de terra
invisibili et incomposita et de abysso tenebrosa secundum spiritalis
informitatis vagabunda deliquia, nisi converteretur ad eum, a quo erat
qualiscumque vita, et inluminatione fieret speciosa vita, et esset
caelum caeli eius, quod inter aquam et aquam postea factum est. et
tenebam iam patrem in dei nomine, qui fecit haec, et filium in
principii nomine, in quo fecit haec, et trinitatem credens deum meum,
sicut credebam, quaerebam in eloquiis sanctis eius, et ecce spiritus
tuus superferebatur super aquas. ecce trinitas deus meus, pater et
filius et spiritus sanctus, creator universae creaturae.
LIBER XIII - CAPUT 6
Sed quae causa fuerat, o lumen veridicum, tibi admoveo cor meum, ne me
vana doceat, discute tenebras eius, et dic mihi, obsecro te per matrem
caritatem, obsecro te, dic mihi, quae causa fuerat, ut post nominatum
caelum et terram invisibilem et incompositam et tenebras super abyssum
tum demum scriptura tua nominaret spiritum tuum? an quia oportebat sic
eum insinuari, ut diceretur superferri? non posset hoc dici, nisi
prius illud commemoraretur, cui superferri spiritus tuus posset
intellegi. nec patri enim nec filio superferebatur, nec superferri
recte diceretur, si nulli rei superferretur. prius ergo dicendum erat,
cui superferretur, et deinde ille, quem non oportebat aliter
commemorari, nisi ut superferri diceretur. cur ergo eum aliter
insinuari non oportebat, nisi ut superferri diceretur?
LIBER XIII - CAPUT 7
Hinc sequatur qui potest intellectu apostolum tuum dicentem, quia
caritas tua diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui
datus est nobis, et de spiritalibus docentem et demonstrantem
supereminentem viam caritatis, et flectentem genua pro nobis ad te, ut
cognoscamus supereminentem scientiam caritatis Christi. ideoque ab
initio superminens superferebatur super aquas. cui dicam, quomodo
dicam de pondere cupiditatis in abruptam abyssum et de sublevatione
caritatis per spiritum tuum, qui superferebatur super aquas? cui
dicam? quomodo dicam? neque enim loca sunt, quibus mergimur et
emergimus. quid similius et quid dissimilius? affectus sunt, amores
sunt, immunditia spiritus nostri defluens inferius amore curarum, et
sanctitas tui attollens nos superius amore securitatis, ut sursum cor
habeamus ad te, ubi spiritus tuus superferebatur super aquas, et
veniamus ad supereminentem requiem, cum pertransierit anima nostra
aquas, quae sunt sine substantia.
LIBER XIII - CAPUT 8
Defluxit angelus, defluxit anima hominis, et indicaverunt abyssum
universae spiritalis creaturae in profundo tenebroso, nisi dixisses ab
initio: fiat lux, et facta esset lux, et inhaereret tibi omnis
oboediens intellegentia caelestis civitatis tuae et requiesceret in
spiritu tuo, qui superfertur incommutabiliter super omne mutabile.
alioquin et ipsum caelum caeli tenebrosa abyssus esset in se; nunc
autem lux est in domino. nam et in ipsa misera inquietudine
defluentium spirituum, et indicantium tenebras suas, nudatas veste
luminis tui satis ostendis, quam magnam rationalem creaturam feceris,
cui nullo modo sufficit ad beatam requiem, quidquid te minus est, ac
per hoc nec ipsa sibi. tu enim, deus noster, inluminabis tenebras
nostras: ex te oriuntur vestimenta nostra, et tenebrae nostrae sicut
meridies erunt. da mihi te, deus meus, et redde mihi te: en amo et, si
parum est, amem validus. non possum metiri, ut sciam, quantum desit
mihi amoris ad id quod sat est, ut currat vita mea in amplexus tuos,
nec avertatur, donec abscondatur in abscondito vultus tui. hoc tantum
scio, quia male mihi est praeter te, non solum extra me sed et in me
ipso, et omnis mihi copia, quae deus meus non est, egestas est.
LIBER XIII - CAPUT 10
Beata creatura, quae non novit aliud, cum esset ipsa aliud, nisi dono
tuo, quod superfertur super omne mutabile, mox ut facta est
attolleretur nullo intervallo temporis in ea vocatione, qua dixisti:
fiat lux, et fieret lux. in nobis enim distinguitur tempore, quod
tenebrae fuimus et lux efficiemur: in illa vero dictum est, quid
esset, nisi inluminaretur, et ita dictum est, quasi prius fuerit fluxa
et tenebrosa, ut appareret causa, qua factum est, ut aliter esset, id
est ut ad lumen indeficiens conversa lux esset. qui potest,
intellegat, a te petat. ut quid mihi molestus est, quasi ego inluminem
ullum hominem venientem in hunc mundum?
LIBER XIII - CAPUT 11
Trinitatem omnipotentem quis intelleget? et quis non loquitur eam, si
tamen eam? rara anima, quaecumque de illa loquitur, scit quod
loquitur. et contendunt et dimicant, et nemo sine pace videt istam
visionem. vellem, ut haec tria cogitarent homines in se ipsis. longe
aliud sunt ista tria quam illa trinitas, sed dico, ubi se exerceant et
probent et sentiant, quam longe sunt. dico autem haec tria: esse,
nosse, velle. sum enim et scio et volo: sum sciens et volens, et scio
esse me et velle, et volo esse et scire. in his igitur tribus quam sit
inseparabilis vita, et una vita et una mens et una essentia, quam
denique inseparabilis distinctio et tamen distinctio, videat qui
potest. certe coram se est; adtendat in se et videat et dicat mihi.
sed cum invenerit in his aliquid, et dixerit, non iam se putet
invenisse illud, quod supra ista est incommutabile, quod est
inconmutabiliter et scit inconmutabiliter et vult inconmutabiliter: et
utrum propter tria haec et ibi trinitas an in singulis haec tria, ut
terna singulorum sint, an utrumque miris modis simpliciter et
multipliciter infinito in se sibi fine, quo est et sibi notum est et
sibi sufficit inconmutabiliter id ipsum copiosa unitatis magnitudine,
quis facile cogitaverit? quis ullo modo dixerit? quis quolibet modo
temere pronuntiaverit?
LIBER XIII - CAPUT 12
Procede in confessione, fides mea; dic domino tuo: sancte, sancte,
sancte, domine deus meus, in nomine tuo baptizati sumus, pater et fili
et spiritus sancte, in nomine tuo baptizamus, pater et fili et
spiritus sancte, quia et apud nos in Christo suo fecit deus caelum et
terram, spiritales et carnales ecclesiae suae, et terra nostra
antequam acciperet formam doctrinae, invisibilis erat et incomposita,
et ignorantiae tenebris tegebamur, quoniam pro iniquitate erudisti
hominem, et iudicia tua multa abyssus. sed quia spiritus tuus
superferebatur super aquam, non reliquit miseriam nostram misericordia
tua, et dixisti: fiat lux; paenitentiam agite, appropinquavit enim
regnum caelorum. paenitentiam agite; fiat lux. et quoniam conturbata
erat ad nos ipsos anima nostra, conmemorati sumus tui, domine, de
terra Iordanis et de monte aequali tibi, sed parvo propter nos, et
displicuerunt nobis tenebrae nostrae, et conversi sumus ad te, et
facta est lux. et ecce fuimus aliquando tenebrae, nunc autem lux in
domino.
LIBER XIII - CAPUT 13
Et tamen adhuc per fidem, nondum per speciem. spe enim salvi facti
sumus. spes autem, quae videtur, non est spes. adhuc abyssum invocat,
sed iam in voce cataractarum tuarum. adhuc et ille qui dicit: non
potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, etiam ipse
nondum se arbitratur conprehendisse, et quae retro oblitus, in ea,
quae ante sunt, extenditur, et ingemescit gravatus, et sitit anima
eius ad deum vivum, quemadmodum cervi ad fontes aquarum, et dicit:
quando veniam? habitaculum suum, quod de caelo est, superindui
cupiens, et vocat inferiorem abyssum dicens: nolite conformari huic
saeculo, sed reformamini in novitate mentis vestrae, et: nolite pueri
effici mentibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti
sitis, et: o stulti Galatae, quis vos fascinavit? sed iam non in voce
sua; in tua enim, qui misisti spiritum tuum de excelsis, per eum, qui
ascendit in altum, et aperuit cataractas donorum suorum, ut fluminis
impetus laetificarent civitatem tuam. illi enim suspirat sponsi
amicus, habens iam spiritus primitias penes eum, sed adhuc in semet
ipso ingemescens, adoptionem expectans, redemptionem corporis sui.
illi suspirat -- membrum est enim sponsae -- et illi zelat -- amicus
est enim sponsi -- illi zelat, non sibi, quia in voce cataractarum
tuarum, non in voce sua invocat alteram abyssum, cui zelans timet, ne
sicut serpens Evam decepit astutia sua, sic et eorum sensus
corrumpantur a castitate, quae est in sponso nostro, unico tuo. quae
est illa speciei lux, cum videbimus eum, sicuti est, et transierint
lacrimae, quae mihi factae sunt panis die ac nocte, dum dicitur mihi
cotidie: ubi est deus tuus?
LIBER XIII - CAPUT 14
Et ego dico: deus meus ubi est? ecce ubi es. respiro in te paululum,
cum effundo super me animam meam in voce exultationis et confessionis,
soni festivitatem celebrantis. et adhuc tristis, quia relabitur et fit
abyssus, vel potius sentit adhuc se esse abyssum. dicit ei fides mea,
quam accendisti in nocte ante pedes meos: quare tristis es, anima, et
quare conturbas me? spera in domino; lucerna pedibus tuis verbum eius.
spera et perservera, donec transeat nox, mater iniquorum, donec
transeat ira domini, cuius filii et nos fuimus aliquando tenebrae,
quarum residua trahimus in corpore propter peccatum mortuo, donec
aspiret dies et removeantur umbrae. spera in domino: mane astabo et
contemplabor; semper confitebor illi. mane astabo et videbo salutare
vultus mei, deum meum, qui vivificabit et mortalia corpora nostra
propter spiritum, qui habitat in nobis, quia super interius nostrum
tenebrosum et fluvidum misericorditer superferebatur. unde in hac
peregrinatione pignus accepimus, ut iam simus lux, dum adhuc spe salvi
facti sumus et filii lucis et filii diei, non filii noctis neque
tenebrarum, quod tamen fuimus. inter quos et nos in isto adhuc incerto
humanae notitiae tu solus dividis, qui probas corda nostra et vocas
lucem diem et tenebras noctem. quis enim nos discernit nisi tu? quid
autem habemus, quod non accepimus a te, ex eadem massa vasa in
honorem, ex qua sunt et alia facta in contumeliam?
LIBER XIII - CAPUT 15
Aut quis nisi tu, deus noster, fecisti nobis firmamentum auctoritatis
super nos in scriptura tua divina? caelum enim plicabitur ut liber, et
nunc sicut pellis extenditur super nos. sublimioris enim auctoritatis
est tua divina scriptura, cum iam obierunt istam mortem illi mortales,
per quos eam dispensati nobis. et tu scis, domine, tu scis,
quemadmodum pellibus indueris homines, cum peccato mortales fierent.
unde sicut pellem extendisti firmamentum libri tui, concordes utique
sermones tuos, quos per mortalium ministerium superposuisti nobis.
namque ipsa eorum morte solidamentum auctoritatis in eloquiis tuis per
eos editis sublimiter extenditur super omnia, quae subter sunt, quod,
cum hic viverent, non ita sublimiter extentum erat. nondum sicut
pellem caelum extenderas, nondum mortis eorum famam usquequaque
dilataveras. Videamus, domine, caelos, opera digitorum tuorum:
disserena oculis nostris nubilum, quo subtexisti eos. ibi est
testimonium tuum sapientiam praestans parvulis: perfice, deus meus,
laudem tuam ex ore infantium et lactantium. neque enim novimus alios
libros ita destruentes superbiam, ita destruentes inimicum et
defensorem resistentem reconciliationi tuae defendendo peccata sua.
non novi, domine, non novi alia tam casta eloquia, quae sic mihi
persuaderent confessionem, et lenirent cervicem meam iugo tuo, et
invitarent colere te gratis. intellegam ea, pater bone, da mihi hoc
subterposito, quia subterpositis solidasti ea. Sunt aliae aquae super
hoc firmamentum, credo, inmortales et a terrena corruptione secretae.
laudent nomen tuum, laudent te supercaelestes populi angelorum tuorum,
qui non opus habent suspicere firmamentum hoc et legendo cognoscere
verbum tuum. vident enim faciem tuam semper, et ibi legunt sine
syllabis temporum, quid velit aeterna voluntas tua. legunt, eligunt et
diligunt; semper legunt et numquam praeterit quod legunt. eligendo
enim et diligendo legunt ipsam incommutabilitatem consilii tui. non
clauditur codex eorum nec plicatur liber eorum, quia tu ipse illis hoc
es et es in aeternum, quia super hoc firmamentum ordinasti eos, quod
firmasti super infirmitatem inferiorum populorum, ubi suspicerent et
cognoscerent misericordiam tuam temporaliter enuntiantem te, qui
fecisti tempora. in caelo enim, domine, misericordia tua et veritas
tua usque ad nubes. transeunt nubes, caelum autem manet. transeunt
praedicatores verbi tui ex hac vita in aliam vitam, scriptura vero tua
usque in finem saeculi super populos extenditur. sed et caelum et
terra transibunt, sermones autem tui non transibunt, quoniam et pellis
plicabitur, et faenum, super quod extendebatur, cum claritate sua
praeteriet, verbum autem tuum manet in aeternum; quod nunc in
aenigmate nubium et per speculum caeli, non sicuti est, apparet nobis,
quia et nos quamvis filio tuo dilecti simus, nondum apparuit quod
erimus. attendit per retia carnis, et blanditus est, et inflamavit, et
currimus post odorem eius. sed cum apparuerit, similes ei erimus,
quoniam videbimus eum, sicuti est: sicuti est, domine, videre nostrum,
quod nondum est nobis.
LIBER XIII - CAPUT 16
Nam sicut omnino tu es, tu scis solus, quoniam es incommutabiliter et
scis incommutabiliter et vis incommutabiliter: et essentia tua scit et
vult incommutabiliter, et scientia tua est et vult incommutabiliter et
voluntas tua est et scit incommutabiliter, nec videtur iustum esse
coram te, ut, quemadmodum se scit lumen incommutabile, ita sciatur ab
inluminato conmutabili. ideoque anima mea tamquam terra sine aqua
tibi, quia sicut se inluminare de se non potest, ita se satiare de se
non potest. sic enim apud te fons vitae, quomodo in lumine tuo
videbimus lumen.
LIBER XIII - CAPUT 17
Quis congregavit amricantes in societatem unam? idem namque illis
finis est temporalis et terrenae felicitatis, propter quam faciunt
omnia, quamvis innumerabili varietate curarum fluctuent. quis, domine,
nisi tu, qui dixisti, ut congregarentur aquae in congregationem unam,
et appareret arida, sitiens tibi, quoniam tuum est mare, et tu fecisti
illud, et aridam terram manus tuae formaverunt? neque enim amaritudo
voluntatum, sed congregatio aquarum vocatur mare. tu enim coerces
etiam malas cupidatates animarum, et figis limites, quousque progredi
sinantur aquae, ut in se comminuantur fluctus earum, atque ita facis
mare ordine imperii tui super omnia. At animas sitientes tibi et
apparentes tibi (alio fine distinctas a societate maris) occulto et
dulci fonte irrigas, ut et terra det fructum suum: et dat fructum
suum, et te iubente, domino deo suo, germinat anima nostra opera
misericordiae secundum genus, diligens proximum in subsidiis
necessitatum carnalium; habens in se semen secundum similitudinem,
quoniam ex nostra infirmitate compatimur ad subveniendum indigentibus,
similiter opitulantes, quemadmodum nobis vellemus opem ferri, si eodem
modo indigeremus; non tantum in facilibus tamquam in herba seminali,
sed etiam in protectione adiutorii forti robore, sicut lignum
fructiferum, id est beneficum ad eripiendum eum, qui iniuriam patitur,
de manu potentis, et praebendo protectionis umbraculum valido robore
iusti iudicii.
LIBER XIII - CAPUT 18
Ita, domine, ita, oro te, oriatur, sicuti facis, sicuti das
hilaritatem et facultatem, oriatur de terra veritas, et iustitia de
caelo respiciat, et fiant in firmamento luminaria. frangamus esurienti
panem nostrum et egenum sine tecto inducamus in domum nostram, nudum
vestiamus et domesticos seminis nostri non despiciamus. quibus in
terra natis fructibus, vide, quia bonum est, et erumpat temporana lux
nostra, et de ista inferiore fruge actionis in delicias
contemplationis verbum vitae superius obtinentes appareamus sicut
luminaria in mundo, cohaerentes firmamento scripturae tuae. ibi enim
nobiscum disputas, ut dividamus inter intellegibilia et sensibilia
tamquam inter diem et noctem, vel inter animas alias intellegibilibus,
alias sensibilibus deditas, ut iam non tu solus in abdito
diiudicationis tuae, sicut antequam fieret firmamentum, dividas inter
lucem et tenebras, sed etiam spiritales tui in eodem firmamento positi
atque distincti (manifesta per orbem gratia tua) luceant super terram
et dividant inter diem et noctem et significent tempora, quia vetera
transierunt, ecce facta sunt nova, et quia propior est nostra salus,
quam cum credidimus, et quia nox praecessit, dies autem
adpropinquavit, et quia benedicis coronam anni tui, mittens operarios
in messam tuam, in qua seminanda alii laboraverunt, mittens etiam in
aliam sementem, cuius messis in fine est. ita das vota optanti et
benedicis annos iusti, tu autem idem ipse es, et in annis tuis, qui
non deficiunt, horreum praeparas annis transeuntibus. aeterno quippe
consilio propriis temporibus bona caelestia das super terram, quoniam
quidem alii datur per spiritum sermo sapientiae tamquam luminare maius
(propter eos, qui perspicuae veritatis luce delectantur) tamquam in
principio diei: alii autem sermo scientiae secundum eundem spiritum
tamquam luminare minus; alii fides, alii donatio curationum, alii
operationes virtutum, alii prophetia, alii diiudicatio spirituum,
alteri genera linguarum, et haec omnia tamquam stellae. omnia enim
haec operatur unus atque idem spiritus, dividens propria unicuique
prout vult, et faciens apparere sidera in manifestatione ad
utilitatem. sermo autem scientiae, qua continentur omnia sacramenta,
quae variantur temporibus tamquam luna, et ceterae notitiae donorum,
quae deinceps tamquam stellae commemorata sunt, quantum differunt ab
illo candore sapientiae, quo gaudet praedictus dies, tantum in
principio noctis sunt. his enim sunt necessaria, quibus ille
prudentissimus servus tuus non potuit loqui quasi spiritalibus, sed
quasi carnalibus, ille, qui sapientiam loquitur inter perfectos.
animalis autem homo tamquam parvulus in Christo lactisque potator,
donec roboretur ad solidum cibum et aciem firmet ad solis aspectum,
non habeat desertam noctem suam, sed luce lunae stellarumque contentus
sit. haec nobiscum disputas sapientissime, deus noster, in libro tuo,
firmamento tuo, ut discernamus omnia contemplatione mirabili, quamvis
adhuc in signis et in temporibus et in diebus et in annis.
LIBER XIII - CAPUT 19
Sed prius lavamini, mundi estote auferte nequitiam ab animis vestris
atque a conspectu oculorum meorum, ut appareat arida. discite bonum
facere, iudicate pupillo et iustificate viduam, ut germinet terra
herbam pabuli et lignum fructiferum, et venite, disputemus, dicit
dominus, ut fiant luminaria in firmamento caeli, ut luceant super
terram. quaerebat dives ille a magistro bono, quid faceret, ut vitam
aeternam consequeretur: dicat ei magister bonus, quem putabat hominem
et nihil amplius -- bonus est autem, quia deus est -- dicat ei, ut, si
vult venire ad vitam, servet mandata, separet a se amaritudinem
malitiae atque nequitiae, non occidat, non moechetur, non furetur, non
falsum testimonium dicat, ut appareat arida et germinet honorem matris
et patris et dilectionem proximi. feci, inquit, haec omnia. unde ergo
tantae spinae, si terra fructifera est? vade, extirpa silvosa dumeta
avaritiae, vende quae possides et implere frugibus dando pauperibus,
et habebis thesaurum in caelis, et sequere dominum, si vis esse
perfectus, eis sociatus, inter quos loquitur sapientiam ille, qui
novit, quid distribuat diei et nocti, ut noris et tu, ut fiant et tibi
luminaria in firmamento caeli: quod non fiet, nisi fuerit illic cor
tuum; quod item non fiet, nisi fuerit illic thesaurus tuus, sicut
audisti a magistro bono. sed contristata est terra sterilis, et spinae
suffocaverunt verbum. Vos autem, genus electum in firmamento mundi,
qui dimisistis omnia, ut sequeremini dominum, ite post eum et
confundite fortia, ite post eum, speciosi pedes, et lucete in
firmamento, ut caeli enarrent gloriam eius, dividentes inter lucem
perfectorum, sed nondum sicut angelorum, et tenebras parvulorum, sed
non desperatorum: lucete super omnem terram, et dies sole candens
eructet diei verbum scientiae. luna et stellae nocti lucent, sed nox
non obscurat eas, quoniam ipsae inluminant eam pro modulo eius. ecce
enim tamquam deo dicente: fiant luminaria in firmamento caeli, factus
est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et visae
sunt linguae divisae quasi ignis, qui et insedit super unumquemque
illorum, et facta sunt luminaria in firmamento caeli verbum vitae
habentia. ubique discurrite, ignes sancti, ignes decori. vos enim
estis lumen mundi nec estis sub modio. exaltatus est, cui adhaesistis
et exaltavit vos. discurrite et innotescite omnibus gentibus.
LIBER XIII - CAPUT 20
Concipiat et mare et pariat opera vestra, et producant aquae reptilia
animarum vivarum. separantes enim pretiosum a vili facti estis os dei,
per quod diceret: producant aquae; non animam vivam, quam terra
producet, sed reptilia animarum vivarum et volatilia volantia super
terram. repserunt enim sacramenta tua, deus, per opera sanctorum
tuorum inter medios fluctus temptationum saeculi, ad imbuendas gentes
nomine tuo in baptismo tuo. et inter haec facta sunt magnalia
mirabilia tamquam coeti grandes; et voces nuntiorum tuorum volantes
super terram iuxta firmamentum libri tui, praeposito illo sibi ad
auctoritatem, sub quo volitarent, quocumque irent. neque enim sunt
loquellae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum, quando in
omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum,
quoniam tu, domine, benedicendo multiplicasti haec. Numquid mentior,
aut mixtione misceo, neque distinguo lucidas cognitiones harum rerum
in firmamento caeli et opera corporalia in undoso mari et sub
firmamento caeli? quarum enim rerum notitiae sunt solidae et
terminatae sine incrementis generationum tamquam lumina sapientiae et
scientiae, earundem rerum sunt operationes corporales multae ac
variae; et aliud ex alio crescendo multiplicantur in benedictione tua,
deus, qui consolatus es fastidia sensum mortalium; ut in cognitione
animi res una multis modis per corporis motiones figuretur atque
dicatur. aquae produxerunt haec, sed in verbo tuo: necessitates
alienatorum ab aeternitate veritatis tuae populorum produxerunt haec,
sed in evangelio tuo, quoniam ipsae aquae ista eiecerunt, quarum
amarus languor fuit causa, ut in tuo verbo ista procederent. Et
pulchra sunt omnia faciente te, et ecce tu inenarrabiliter pulchrior,
qui fecisti omnia. a quo si non esset lapsus Adam, non diffunderetur
ex utero eius salsugo maris, genus humanum profunde curiosum et
procellose tumidum et instabiliter fluvidum, atque ita non opus esset,
ut in aquis multis corporaliter et sensibiliter operarentur
dispensatores tui mystica facta et dicta. sic enim mihi nunc
occurrerunt reptilia et volatilia, quibus imbuti et initiati homines
corporalibus sacramentis subditi non ultra proficerent, nisi
spiritaliter vivesceret anima gradu alio et post initii verbum in
consummationem respiceret.
LIBER XIII - CAPUT 21
Ac per hoc in verbo tuo non maris profunditas, sed ab aquarum
amaritudine terra discreta eicit, non reptilia animarum vivarum et
volatilia, sed animam vivam. neque enim iam opus habet baptismo, quo
gentibus opus est, sicut opus habebat, cum aquis tegeretur: (non enim
intratur aliter in regno caelorum ex illo, quo instituisti, ut sic
intretur;) nec magnalia mirabilium quaerit, quibus fiat fides: neque
enim nisi signa et prodigia viderit, non credit, cum iam distincta sit
terra fidelis ab aquis maris infidelitate amaris, et linguae in signo
sunt non fidelibus, sed infidelibus. nec isto igitur genere volatili,
quod verbo tuo produxerunt aquae, opus habet terra, quam fundasti
super aquas. immitte in eam verbum tuum per nuntios tuos. opera enim
eorum narramus, sed tu es, qui operaris in eis, ut operentur animam
vivam. terra producit eam, quia terra causa est, ut haec agant in ea,
sicut mare fuit causa, ut agerent reptilia animarum vivarum et
volatilia sub firmamento caeli, quibus iam terra non indiget, quamvis
piscem manducet levatum de profundo, in ea mensa, quam parasti in
conspectu credentium; ideo enim de profundo levatus est, ut alat
aridam. et aves marina progenies, sed tamen super terram
multiplicantur. primarum enim vocum evangelizantium infidelitas
hominum causa extitit; sed et fideles exhortantur et benedicuntur eis
multipliciter de die in diem. at vero anima viva de terra sumit
exordium, quia non prodest nisi iam fidelibus continere se ab amore
huius saeculi, ut anima eorum tibi vivat, quae mortua erat in deliciis
vivens, deliciis, domine, mortiferis; nam tu puri cordis vitales
deliciae. Operentur ergo iam in terra ministri tui, non sicut in aquis
infidelitatis, annuntiando et loquendo per miracula et sacramenta et
voces mysticas, ubi intenta fit ignorantia mater admirationis in
timore occultorum signorum -- talis enim est introitus ad fidem filiis
Adam oblitis tui, dum se abscondunt a facie tua et fiunt abyssus --
sed operentur etiam sicut in arida discreta a gurgitibus abyssi, et
sint forma fidelibus vivendo coram eis et excitando ad imitationem.
sic enim non tantum ad audiendum sed etiam ad faciendum audiunt:
quaerite deum, et vivet anima vestra, ut producat terra animam
viventem. nolite conformari huic saeculo, continete vos ab eo.
evitando vivit anima, quae appetendo moritur. continete vos ab immani
feritate superbiae, ab inerti voluptate luxuriae, et a fallaci nomine
scientiae, ut sint bestiae mansuetae et pecora edomita et innoxii
serpentes. motus enim animae sunt isti in allegoria: sed fastus
elationis et delectatio libidinis et venenum curiositatis motus sunt
animae mortuae, quia non ita moritur, ut omni motu careat, quoniam
discendo a fonte vitae moritur atque ita suscipitur a praetereunte
saeculo et conformatur ei. Verbum autem, deus, fons vitae aeternae est
et non praeterit: ideoque in verbo tuo cohibetur ille discessus, dum
dicitur nobis: nolite conformari huic saeculo, ut producat terra in
fonte vitae animam viventem, in verbo tuo per evangelistas tuos animam
continentem imitando imitatores Christi tui. hoc est enim secundum
genus, quoniam aemulatio viri ab amico est: estote, inquit, sicut ego,
quia et ego sicut vos. ita erunt in anima viva bestiae bonae in
mansuetudine actionis. mandasti enim dicens: in mansuetudine opera tua
perfice et ab omni homine diligeris. et pecora bona neque si
manducaverint, abundantia, neque si non manducaverint, egentia, et
serpentes boni non perniciosi ad nocendum, sed astuti ad cavendum, et
tantum explorantes temporalem naturam, quantum sufficit, ut per ea,
quae facta sunt, intellecta conspiciatur aeternitas. serviunt enim
rationi haec animalia, cum a progressu mortifero cohibita vivunt et
bona sunt.
LIBER XIII - CAPUT 22
Ecce enim, domine deus noster, creator noster, cum cohibitae fuerint
affectiones ab amore saeculi, quibus moriebamur male vivendo, et
coeperit esse anima vivens bene vivendo, completumque fuerit verbum
tuum, quo per apostolum tuum dixisti: nolite conformari huic saeculo,
consequetur illud, quod adiunxisti statim et dixisti: sed reformamini
in novitate mentis vestrae, non iam secundum genus, tamquam imitantes
praecedentem proximum, nec ex hominis melioris auctoritate viventes.
neque enim dixisti: fiat homo secundum genus, sed: faciamus hominem ad
imaginem et similitudinem nostram, ut nos probemus, quae sit voluntas
tua. ad hoc enim ille dispensator tuus, generans per evangelium
filios, ne semper parvulos haberet, quos lacte nutriret et tamquam
nutrix foveret: reformamini, inquit, in novitate mentis vestrae ad
probandum vos, quae sit voluntas dei, quod bonum et beneplacitum et
perfectum. ideoque non dicis: fiat homo, sed: faciamus, nec dicis:
secundum genus, sed: ad imaginem et similitudinem nostram. mente
quippe renovatus, et conspiciens intellectam veritatem tuam, homine
demonstratore non indiget, ut suum genus imitetur, sed te demonstrante
probat ipse, quae sit voluntas tua, quod bonum et beneplacitum et
perfectum, et doces eum iam capacem videre trinitatem unitatis vel
unitatem trinitatis. ideoque pluraliter dicto: faciamus hominem,
singulariter tamen infertur: et fecit deus hominem, et pluraliter
dicto: ad imaginem nostram, singulariter infertur: ad imaginem dei.
ita homo renovatur in agnitione dei secundum imaginem eius, qui
creavit eum, et spiritalis effectus iudicat omnia, quae utique
iudicanda sunt, ipse autem a nemine iudicatur.
LIBER XIII - CAPUT 23
Quod autem iudicat omnia, hoc est, quod habet potestatem piscium maris
et volatilium caeli et omnium pecorum et ferarum et omnis terrae et
omnium repentium, quae repunt super terram. hoc enim agit per mentis
intellectum, per quem percipit quae sunt spiritus dei. alioquin homo
in honore positus non intellexit; conparatus est iumentis insensatis
et similis factus est eis. ergo in ecclesia tua, deus noster, secundum
gratiam tuam, quam dedisti ei, quoniam tuum sumus figmentum creati in
operibus bonis, non solum qui spiritaliter praesunt sed etiam hi qui
spiritaliter subduntur eis qui praesunt -- masculum et feminam fecisti
hominem hoc modo in gratia tua spiritali, ubi secundum sexum corporis
non est masculus et femina, quia nec Iudaeus neque Graecus neque
servus neque liber -- spiritales ergo, sive qui praesunt sive qui
obtemperant, spiritaliter iudicant; non de cognitionibus spiritalibus,
quae lucent in firmamento -- non enim oportet de tam sublimi
auctoritate iudicare -- neque de ipso libro tuo, etiamsi quid ibi non
lucet, quoniam summittimus ei nostrum intellectum, certumque habemus
etiam quod clausum est aspectibus nostris, recte veraciterque dictum
esse. sic enim homo, licet iam spiritalis et renovatus in agnitione
dei secundum imaginem eius, qui creavit eum, factor tamen legis debet
esse, non iudex. neque de illa distinctione iudicat spiritalium
videlicet atque carnalium hominum, qui tuis, deus noster, oculis noti
sunt, et nullis adhuc nobis apparuerunt operibus, ut ex fructibus
eorum cognoscamus eos, sed tu, domine, iam scis eos et divisisti et
vocasti in occulto, antequam fieret firmamentum. neque de turbidis
huius saeculi populis quamquam spiritalis homo iudicat. quid enim ei
de his, qui foris sunt, iudicare ignoranti, quis inde venturus sit in
dulcedinem gratiae tuae et quis in perpetua inpietatis amaritudine
remansurus? Ideoque homo, quem fecisti ad imaginem tuam, non accepit
potestatem luminarium caeli, neque ipsius occulti caeli, neque diei et
noctis, quae ante caeli constitutionem vocasti, neque congregationis
aquarum, quod est mare: sed accepit potestatem piscium maris et
volatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium
repentium, quae repunt super terram. iudicat enim et approbat, quod
recte, improbat auter, quod perperam invenerit; sive in ea
sollemnitate sacramentorum, quibus initiantur quos pervestigat in
aquis multis misericordia tua; sive in ea, qua ille piscis exhibetur,
quem levatum de profundo terra pia comedit; sive in verborum signis
vocibusque subiectis auctoritati libri tui, tamquam sub firmamento
volitantibus, interpretando, exponendo, disserendo, disputando,
benedicendo atque invocando te, ore erumpentibus atque sonantibus
signis, ut respondeat populus: amen. quibus omnibus vocibus
corporaliter enuntiandis causa est abyssus saeculi et caecitas carnis,
qua cogitata non possunt videri, ut opus sit instrepere in auribus.
ita, quamvis multiplicentur volatilia super terram, ex aquis tamen
originem ducunt. iudicat etiam spiritalis approbando, quod rectum,
inprobando autem, quod perperam invenerit in operibus moribusque
fidelium, elemosynis tamquam terra fructifera, et de anima viva
mansuefactis affectionibus, in castitate, in ieiuniis, in
cogitationibus piis, de his, quae per sensum corporis percipiuntur. de
his enim iudicare nunc dicitur, in quibus et potestatem corrigendi
habet.
LIBER XIII - CAPUT 24
Sed quid est hoc et quale mysterium est? ecce benedicis homines, o
domine, ut crescant et multiplicentur et impleant terram. nihilne
nobis ex hoc innuis, ut intellegamus aliquid, cur non ita benedixeris
lucem, quam vocasti diem, nec firmamentum caeli nec luminaria nec
sidera nec terram nec mare? dicerem te, deus noster, qui nos ad
imaginem tuam creasti, dicerem te hoc donum benedictionis homini
proprie voluisse largiri, nisi hoc modo benedixisses pisces et coetos,
ut crescerent et multiplicarentur et implerent aquam maris, et
volatilia multiplicarentur super terram. item dicerem ad ea rerum
genera pertinere benedictionem hanc, quae gignendo ex semet ipsis
propagantur, si eam reperirem in arbustis et frutectis et in pecoribus
terrae. nunc autem nec herbis et lignis dictum est nec bestiis et
serpentibus: crescite et multiplicamini, cum haec quoque omnia sicut
pisces et aves et homines gignendo augeantur genusque custodiant. Quid
igitur dicam, lumen meum, veritas? quia vacat hoc, quia inaniter ita
dictum est? nequaquam, pater pietatis, absit, ut hoc dicat servus
verbi tui. et si ego non intellego, quid hoc eloquio significes,
utantur eo melius meliores, id est intellegentiores quam ego sum,
unicuique quantum sapere dedisti. placeat autem et confessio mea coram
oculis tuis, qua tibi confiteor credere me, domine, non incassum te
ita locutum, neque silebo. quod mihi lectionis huius occasio suggerit.
verum est enim, nec video, quid impediat ita me sentire dicta figurata
librorum tuorum. novi enim multipliciter significari per corpus, quod
uno modo mente intellegitur, et multipliciter mente intellegi, quod
uno modo per corpus significatur. ecce simplex dilectio dei et
proximi, quam multiplicibus sacramentis et innumerabilibus linguis et
in unaquaque lingua innumerabilibus locutionum modis corporaliter
enuntiatur? ita crescunt et multiplicantur fetus aquarum. adtende
iterum quisquis haec legis: ecce quod uno modo scriptura offert et vox
personat: in principio deus fecit caelum et terram, nonne
multipliciter intellegitur, non eorum fallacia, sed verarum
intellegentiarum generibus? ita crescunt et multiplicantur fetus
hominum. Itaque si naturas ipsas rerum non allegorice, sed proprie
cogitemus, ad omnia, quae de seminibus gignuntur, convenit verbum:
crescite et multiplicamini; si autem figurate posita ista tractemus --
quod potius arbitror intendisse scripturam, quae utique non supervacue
solis aquatilium et hominum fetibus istam benedictionem adtribuit --
invenimus quidem multitudines et in creaturis spiritalibus atque
corporalibus tamquam in caelo et terra, et in animis iustit et iniquis
tamquam in luce et tenebris, et in sanctis auctoribus, per quos lex
ministrata est, tamquam in firmamento, quod solidatum est inter aquam
et aquam, et in societate amaricantium populorum tamquam in mari, et
in studio piarum animarum tamquam in arida, et in operibus
misericordiae secundum praesentem vitam tamquam in herbis seminalibus
et lignis fructiferis, et in spiritalibus donis manifestatis ad
utilitatem sicut in luminaribus caeli, et in affectibus formatis ad
temperantiam tamquam in anima viva: in his omnibus nancisimur
multitudines et ubertates et incrementa; sed quod ita crescat et
multiplicetur, ut una res multis modis enuntietur et una enuntiatio
multis modis intellegatur, non invenimus, nisi in signis corporaliter
editis et rebus intellegibiliter excogitatis. signa corporaliter edita
generationes aquarum propter necessarias causas carnalis
profunditatis, res autem intellegibiliter excogitatas generationes
humanas propter rationis fecunditatem intelleximus. et ideo credidimus
utrique horum generi dictum esse abs te, domine: crescite et
multiplicamini. in hac enim benedictione concessam nobis a te
facultatem ac potestatem accipio et multis modis enuntiare, quod uno
modo intellectum tenuerimus, et multis modis intellegere, quod obscure
uno modo enuntiatum legerimus. sic implentur aquae maris, quae non
moventur nisi variis significatibus, sic et fetibus humanis impletur
et terra, cuius ariditas apparet in studio, et dominatur ei ratio.
LIBER XIII - CAPUT 25
Volo etiam dicere, domine deus meus, quod me consequens tua scriptura
conmonet, et dicam nec verebor. vera enim dicam te mihi inspirante,
quod ex eis verbis voluisti ut dicerem. neque enim alio praeter te
inspirante credo me verum dicere, cum tu sis veritas, omnis autem homo
mendax. et ideo qui loquitur mendacium, de suo loquitur. ergo ut verum
loquar, de tuo loquor. ecce dedisti nobis in escam omne faenum sativum
seminans semen, quod est super omnem terram, et omne lignum, quod
habet in se fructum seminis sativi. nec nobis solis, sed et omnibus
avibus caeli et bestiis terrae atque serpentibus; piscibus autem et
coetis magnis non dedisti haec. dicebamus enim eis terrae fructibus
significari et in allegoria figurari opera misericordiae, quae huius
vitae necessitatibus exhibentur ex terra fructifera. talis terra erat
pius Onesiphorus, cuius domui dedisti misericordiam, quia frequenter
Paulum tuum refrigeravit et catenam eius non erubuit. hoc fecerunt et
fratres et tali fruge fructificaverunt, qui quod ei deerat
suppleverunt ex Macedonia. quomodo autem dolet quaedam ligna, quae
fructum ei debitum non dederunt, ubi ait: in prima mea defensione nemo
mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis inputetur. ista
enim debentur eis, qui ministrant doctrinam rationalem per
intellegentias divinorum mysteriorum, et ita eis debentur tamquam
hominibus. debentur autem eis sicut animae vivae, praebentibus se ad
imitandum in omni continentia. item debentur eis tamquam volatilibus,
propter benedictiones eorum, quae multiplicantur super terram, quoniam
in omnem terram exiit sonus eorum.
LIBER XIII - CAPUT 26
Pascuntur autem his escis qui laetantur eis, nec illi laetantur eis,
quorum deus venter. neque enim et in illis, qui praebent ista, ea,
quae dant, fructus est, sed quo animo dant. itaque ille, qui deo
serviebat, non suo ventri, video plane, unde gaudeat, video et
congratulor ei valde. acceperat enim a Philippensibus quae per
Epaphroditum miserant; sed tamen unde gaudeat, video. unde autem
gaudet, inde pascitur, quia in veritate loquens: Gavisus sum, inquit,
magnifice in domino, qui tandem aliquando repullulastis sapere pro me,
in quo sapiebatis; taedium autem habuistis. isti ergo diuturno taedio
marcuerant et quasi exaruerant ab isto fructu boni operis, et gaudet
eis, quia repullularunt, non sibi, quia eius indigentiae subvenerunt.
ideo secutus ait: Non quod desit aliquid dico; ego enim didici, in
quibus sum, sufficiens esse. scio et minus habere, scio et abundare;
in omnibus et in omni imbutus sum, et saturari et esurire et abundare
et penuriam pati: omnia possum in eo, qui me confortat. Unde ergo
gaudes, o Paule magne? unde gaudes, unde pasceris, homo renovate in
agnitionem dei secundum imaginem eius, qui creavit te, et anima viva
tanta continentia et lingua volatilis loquens mysteria? talibus quippe
animantibus ista esca debetur. quid est, quod te pascit? laetitia.
quod sequitur audiam: verum tamen, inquit, bene fecistis conmunicantes
tribulationi meae. hinc gaudet, hinc pascitur, quia illi bene
fecerunt, non quia eius angustia relaxata est, qui dicit tibi: In
tribulatione dilatasti mihi, quia et abundare et penuriam pati novit
in te, qui confortas eum. scitis enim, inquit, etiam vos, Filippenses,
quoniam in principio evangelii, cum ex Macedonia sum profectus, nulla
mihi ecclesia conmunicavcit in ratione dati et accepti nisi vos soli,
quia et Thessalonicam et semel et iterum usibus meis misistis. ad haec
bona opera eos redisse nunc gaudet, et repullulasse laetatur tamquam
revivescente fertilitate agri. Numquid propter usus suos, quia dixit:
Vsibus meis misistis, numquid propteria gaudet? non propterea. et hoc
unde scimus? quoniam ipse sequitur dicens: Non quia quaero datum, sed
requiro fructum. didici a te, deus meus, inter datum et fructum
discernere. datum est res ipsa, quam dat, qui impertitur haec
necessaria, veluti est nummus, cibus, potus, vestimentum, tectum,
adiutorium. fructus autem bona et recta voluntas datoris est. non enim
ait magister bonus: Qui susceperit prophetam tantum: Qui susceperit
iustum, sed addidit: In nomine iusti; ita quippe ille mercedem
prophetae, iste mercedem iusti accipet. nec solum ait: Qui calicem
aquae frigidae potum dederit uni ex minimis meis, sed addidit: Tantum
in nomine discipuli, et sic adiunxit: Amen dico vobis, non perdet
mercedem suam. datum est suscipere prophetam, suscipere iustum,
porrigere calicem aquae frigidae discipulo; fructus autem in nomine
prophetae, in nomine iusti, in nomine discipuli hoc facere. fructu
pascitur Helias a vidua sciente, quod hominem dei pasceret, et propter
hoc pasceret; per corvum autem dato pascebatur. nec interior Helias,
sed exterior pascebatur, qui posset etiam talis cibi egestate
corrumpi.
LIBER XIII - CAPUT 27
Ideoque dicam, quod verum est coram te, domine, cum homines idiotae
atque infideles (quibus initiandis atque lucrandis necessaria sunt
sacramenta initiorum et magnalia miraculorum, quae nomine piscium et
coetorum significari credimus), suscipiunt corporaliter reficiendos
aut in aliquo usu praesentis vitae adiuvandos pueros tuos, cum id
quare faciendum sit et quo pertineat ignorent, nec illi istos pascunt
nec isti ab illis pascuntur; quia nec illi haec sancta et recta
voluntate operantur nec isti eorum datis, ubi fructum nondum vident,
laetantur. inde quippe animus pascitur, unde laetatur. et ideo pisces
et coeti non vescuntur escis, quas non germinat nisi iam terra ab
amaritudine marinorum fluctuum distincta atque discreta.
LIBER XIII - CAPUT 28
Et vidisti, deus, omnia quae fecisti, et ecce bona valde, quia et nos
videmus ea, et ecce omnia bona valde. in singulis generibus operum
tuorum, cum dixisses, ut fierent, et facta essent, illud atque illud
vidisti quia bonum est. septiens numeravi scriptum esse te vidisse,
quia bonum est quod fecisti; et hoc octavum est, quia vidisti omnia
quae fecisti, et ecce non solum bona sed etiam valde bona, tamquam
simul omnia. nam singula tantum bona erant, simul autem omnia et bona
et valde. hoc dicunt etiam quaeque pulchra corpora, quia longe multo
pulchrius est corpus, quod ex membris pulchris omnibus constat, quam
ipsa membra singula, quorum ordinatissimo conventu conpletur
universum, quamvis et illa etiam singillatim pulchra sint.
LIBER XIII - CAPUT 29
Et attendi, ut invenirem, utrum septiens vel octiens videris, quia
bona sunt opera tua, cum tibi placuerunt, et in tua visione non inveni
tempora, per quae intellegerem, quod totiens videris quae fecisti, et
dixi: O domine, nonne ista scriptura tua vera est, quoniam tu verax et
veritas edidisti eam? cur ergo tu mihi dicis non esse in tua visione
tempora, et ita scriptura tua mihi dicit per singulos dies et quae
fecisti te vidisse, quia bona sunt, et cum ea numerarem, inveni
quotiens? ad haec tu dicis mihi, (quoniam tu es deus meus et dicis
voce forti in aure interiore servo tuo perrumpens meam surditatem et
clamans:) o homo, nempe quod scriptura mea dicit, ego dico. et tamen
illa temporaliter dicit, verbo autem meo tempus non accedit, quia
aequali mecum aeternitate consistit. sic ea, quae vos per spiritum
meum videtis, ego video, sicut ea, quae vos per spiritum meum dicitis,
ego dico. atque ita cum vos temporaliter ea videatis, non ego
temporaliter video, quemadmodum, cum vos temporaliter ea dicatis, non
ego temporaliter dico.
LIBER XIII - CAPUT 30
Et audivi, domine deus meus, et elinxi stillam dulcedinis ex tua
veritate, et intellexi, quoniam sunt quidam, quibus displicent opera
tua, et multa eorum dicunt te fecisse necessitate conpulsum, sicut
fabricas caelorum et conpositiones siderum, et hoc non de tuo, sed iam
fuisse alibi creata et aliunde, quae tu contraheres et conpaginares
atque contexeres, cum de hostibus victis mundana moenia molireris, ut
ea constructione devincti adversus te iterum rebellare non possent;
alia vero nec fecisse te nec omnino conpegisse, sicut omnis carnes et
minutissima quaeque animantia et quidquid radicibus terram tenet, sed
hostilem mentem naturamque aliam non abs te conditam tibique
contrariam in inferioribus mundi locis ista gignere atque formare.
insani dicunt haec quoniam non per spiritum tuum vident opera tua nec
te cognoscunt in eis.
LIBER XIII - CAPUT 31
Qui autem per spiritum tuum vident ea, tu vides in eis. ergo cum
vident, quia bona sunt, tu vides, quia bona sunt, et quaecumque
propter te placent, tu in eis places, et quae per spiritum tuum
placent nobis, tibi placent in nobis. quis enim scit hominum, quae
sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? sic et quae dei
sunt nemo scit nisi spiritus dei. nos autem, inquit, non spiritum
huius mundi accepimus, sed spiritum, qui ex deo est, ut sciamus quae a
deo donata sunt nobis. et admoneor, ut dicam: certe nemo scit, quae
dei, nisi spiritus dei. quomodo ergo scimus et nos, quae a deo donata
sunt nobis? respondetur mihi, quoniam quae per eius spiritum scimus
etiam sic nemo scit nisi spiritus dei. sicut enim recte dictum est:
Non enim vos estis, qui loquimini, eis, qui in dei spiritu
loquerentur, sic recte dicitur: non vos estis, qui scitis eis, qui in
dei spiritu sciunt. nihilo minus igitur recte dicitur: non vos estis,
qui videtis eis, qui in spiritu dei vident: ita quidquid in spiritu
dei vident quia bonum est, non ipsi, sed deus videt, quia bonum est.
aliud ergo est, ut putet quisque malum esse quod bonum est, quales
supra dicti sunt; aliud, ut quod bonum est videat homo, quia bonum
est, (sicut multis tua creatura placet, quia bona est, quibus tamen
non tu places in ea; unde frui magis ipsa quam te volunt:) aliud
autem, ut, cum aliquid videt homo quia bonum est, deus in illo videat,
quia bonum est, ut scilicet ille ametur in eo, quod fecit, qui non
amaretur nisi per spiritum, quem dedit; quoniam caritas dei diffusa
est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, per
quem videmus, quia bonum est, quidquid aliquo modo est: ab illo enim
est, qui non aliquo modo est, sed est, est.
LIBER XIII - CAPUT 32
Gratias tibi, domine! videmus caelum et terram, sive corporalem partem
superiorem atque inferiorem, sive spiritalem corporalemque creaturam,
atque in ornatu harum partium, quibus constat vel universa mundi moles
vel universa omnino creatura, videmus lucem factam divisamque a
tenebris. videmus firmamentum caeli, sive inter spiritales aquas
superiores et corporales inferiores, primarium corpus mundi, sive hoc
spatium aeris, quia et hoc vocatur caelum, per quod vagantur volatilia
caeli, inter aquas, quae vaporaliter eis superferuntur et serenis
etiam noctibus rorant, et has, quae in terris graves fluitant. videmus
congregatarum aquarum speciem per campos maris, et aridam terram vel
nudatam vel formatam, ut esset visibilis et composita herbarumque
atque arborum mater. videmus luminaria fulgere desuper, solem
sufficere diei, lunam et stellas consolari noctem, atque his omnibus
notari et significari tempora. videmus umidam usquequaque naturam
piscibus et beluis et altibus fecundatam, quod aeris corpulentia, quae
volatus avium portat, aquarum exhalatione concrescit. videmus terrenis
animalibus faciem terrae decorari, hominemque ad imaginem et
similitudinem tuam, cunctis inrationabilibus animantibus ipsa tua
imagine ac similitudine, hoc est rationis et intellegentiae virtute,
praeponi; et quemadmodum in eius anima aliud est, quod consulendo
dominatur, aliud, quod subditur ut obtemperet, sic viro factam esse
etiam corporaliter feminam, quae haberet quidem in mente rationabilis
intellegentiae parem naturam, sexu tamen corporis ita masculino sexui
subiceretur, quemadmodum subicitur appetitus actiones ad concipiendam
de ratione mentis recte agendi sollertiam videmus haec et singula bona
et omnia bona valde.
LIBER XIII - CAPUT 33
Laudant te opera tua, ut amemus te, et amamus te, ut laudent te opera
tua. habent initium et finem ex tempore, ortum et occasum, profectum
et defectum, speciem et privationem. habent ergo consequentia mane et
vesperam, partim latenter partim evidenter. de nihilo enim a te, non
de te facta sunt, non de aliqua non tua vel quae antea fuerit, sed de
concreata, id est simul a te creata materia, quia eius informitatem
sine ulla temporis interpositione formasti. nam cum aliud sit caeli et
terrae materies, aliud caeli et terrae species, materiem quidem de
omnino nihilo, mundi autem speciem de informi materia, simul tamen
utrumque fecisti, ut materiam forma nulla morae intercapedine
sequeretur.
LIBER XIII - CAPUT 34
Inspeximus etiam, propter quorum figurationem ista vel tali ordine
fieri vel tali ordine scribi voluisti, et vidimus, quia bona sunt
singula et omnia bona valde, in verbo tuo, in unico tuo, caelum et
terram, caput et corpus ecclesiae, in praedestinatione ante omnia
tempora sine mane et vespera. ubi autem coepisti praedestinata
temporaliter exequi, ut occulta manifestares et incomposita nostra
conponeres -- quoniam super nos erant peccata nostra, et in profundum
tenebrosum abieramus abs te, et spiritus tuus bonus superferebatur ad
subveniendum nobis in tempore opportuno -- et iustificasti impios et
distinxisti eos ab iniquis, et solidasti auctoritatem libri tui inter
superiores, qui tibi dociles essent, et inferiores, qui eis
subderentur, et congregasti societatem infidelium in unam
conspirationem, ut apparerent studia fidelium, ut tibi opera
misericordiae parerent, distribuentes etiam pauperibus terrenas
facultates ad adquirenda caelestia. et inde accendisti quaedam
luminaria in firmamento, verbum vitae habentes sanctos tuos, et
spiritalibus donis praelata sublimi auctoritate fulgentes; et inde ad
imbuendos infideles gentes sacramenta et miracula visibilia vocesque
verborum secundum firmamentum libri tui, quibus etiam fideles
benedicerentur, ex materia corporali produxisti; et deinde fidelium
animam vivam per affectus ordinatos continentiae vigore formasti,
atque inde tibi soli mentem subditam, et nullus auctoritatis humanae
ad imitandum indigentem, renovasti ad imaginem et similitudinem tuam
praestantique intellectui rationabilem actionem tamquam viro feminam
subdidisti, omnibusque tuis ministeriis ad perficiendos fideles in hac
vita necessariis, ab eisdem fidelibus ad usus temporales fructuosa in
futurum opera praeberi voluisti. haec omnia videmus et bona sunt
valde, quoniam tu ea vides in nobis, qui spiritum, quo ea videremus et
in eis te amaremus, dedisti nobis.
LIBER XIII - CAPUT 35
Domine deus, pacem da nobis -- omnia enim praestitisti nobis -- pacem
quietis, pacem sabbati, pacem sine vespera. omnis quippe iste ordo
pulcherrimus rerum valde bonarum modis suis peractis transiturus est:
et mane quippe in eis factum est et vespera.
LIBER XIII - CAPUT 36
Dies autem septimus sine vespera est nec habet occasum, quia
sanctificasti eum ad permansionem sempiternam, ut id, quod tu post
opera tua bona valde, quamvis ea quietus feceris, requievisti septimo
die, hoc praeloquatur nobis vox libri tui, quod et nos post opera
nostra ideo bona valde, quia tu nobis ea donasti, sabbato vitae
aeternae requiescamus in te.
LIBER XIII - CAPUT 37
Etiam tunc enim sic requiesces in nobis, quemadmodum nunc operaris in
nobis, et ita erit illa requies tua per nos, quemadmodum sunt ista
opera tua per nos. tu autem, domine, semper operaris et semper
requiescis; nec vides ad tempus, nec moveris ad tempus, nec quiescis
ad tempus; et tamen facis et visiones temporales et ipsa tempora et
quietem ex tempore.